Book II, lectio XIIIQUALIA ESSE OPORTET EA QUAE CONSTITUUNT DEFINITIONEM SIGNIFICANTEM ESSENTIAM REI

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 13 · 96a22–96b14

Aristotle's text

Quomodo autem oportet venari praedicata in eo quod quid est, nunc dicamus. Eorum igitur quae insunt semper unicuique, quaedam extenduntur in plus, non tamen extra genus: dico autem in plus esse quaecunque insunt quidem unicuique universaliter, at vero et alii. Ut est aliquid quod omni trinitati inest, sed et non trinitati; sicut quod est inest trinitati, sed et non numero: sed impar inest omni trinitati et est in plus, namque ipsi quinque inest, sed non extra genus; quinque enim numerus est, nullum autem impar extra numerum est. Huiusmodi autem accipienda sunt usque ad hoc, quousque tot accipiantur primum, quorum unumquodque quidem in plus sit, omnia autem non sint in plus: hanc enim necesse est substantiam rei esse. Ut trinitati omni inest numerus, impar, primus utroque modo, et sicut quod est non mensurari numero, et sicut non componi ex numeris; hoc itaque iam trinitas est, numerus impar primus, et sic primus; horum enim unumquodque, aliud quidem imparibus omnibus inest, ultimum autem dualitati, omnia autem nulli.

Quoniam autem ostensum est a nobis in superioribus quod necessaria quidem sunt in eo quod quid est praedicantia, universalia autem necessaria sunt; in trinitate autem et in unoquoque alio sic accipiuntur in eo quod quid est accepta; sic ex necessitate quidem erit trinitas hoc.

Quod autem substantia sit, ex his manifestum est. Necesse enim est, nisi hoc esset trinitati esse, ut genus aliquod esset; hoc autem nominatum aut non nominatum: erit igitur in plus quam trinitati inesse; concessum est enim huiusmodi esse genus, quod est secundum potentiam in plus: si itaque nulli inest alii quam atomis trinitatis, hoc utique erit trinitatis esse; supponatur enim et haec substantia uniuscuiusque esse, quae est in atomis ultimum praedicatum. Quare similiter et alii cuilibet sic demonstratorum eidem esse inerit.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Eiusdem textus subdivisio et argumentum huius lectionis. — 3. Eorum quae semper et universaliter praedicantur quaedam sunt in plus quam illud cui insunt, non tamen sunt extra genus illius de quo praedicantur; quaedam sunt in plus et insuper sunt extra genus. — 4. Ad manifestandum quod quid est accipienda sunt talia, quae quidem sunt semper, et quae divisim accepta sunt in plus, hoc est magis universalia, non tamen extra genus; sed simul sumpta non sunt in plus quam quod quid est definiti, cum quo converti debent. — 5. Manifestatur assertum per exemplum. — 6. Obiectio. Videtur quod differentia non excedat speciem. — 7. Solvitur obiectio. Quia a nobis non accipitur differentia quae notificat ipsam formam substantialem, sed loco eius accipiuntur accidentia communiora specie; ideo differentia assumpta est communior specie. — 8. Quae in definitione ternarii accipiuntur, universaliter et ex necessitate ternario conveniunt; et ita est dicendum de omnibus quae assumuntur ad cuiusque rei definitionem essentialem. — 9. Et ex illis significantur constitutiva essentiae rei definitae.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit qualiter quod quid est et propter quid se habeant ad demonstrationem, hic ostendit quomodo possint investigari: et primo, quomodo investigetur quod quid est; secundo, quomodo investigetur propter quid; ibi: Ad habendum autem etc. Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: Eorum autem igitur quae insunt semper etc. Dicit ergo primo quod postquam dictum est qualiter quod quid est cognoscatur, et qualiter quod quid est vel propter quid accipiatur ut medium in demonstratione, nunc dicendum est quomodo oporteat investigare ea quae praedicantur in eo quod quid est.

2. Deinde cum dicit: Eorum igitur quae insunt etc., ostendit propositum: et primo, manifestat qualia oporteat esse illa, quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; secundo, quo-modo sint inquirenda; ibi: Congruum autem est cum totum aliquod etc. Circa primum tria facit: primo, praemittit quamdam divisionem; secundo, proponit qualia oporteat esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; ibi: Huiusmodi accipienda sunt etc.; tertio, probat; ibi: Quoniam autem ostensum est etc.

3. Circa primum considerandum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est, oportet quod semper et universaliter praedicentur, ut supra habitum est: et ideo accipiens ea quae praedicantur de unoquoque ut semper, dicit quod inter ea quaedam inveniuntur quae extenduntur in plus quam id cui insunt; non tamen ita quod inveniantur extra genus illud. Et exponit quid sit esse in plus, et dicit quod in plus esse dicuntur quaecunque universaliter insunt alicui, non tamen ei soli, sed etiam alii. Datur autem per hoc intelligi aliud membrum oppositum, quia scilicet est aliquid quod extenditur in plus, et est extra genus. Et de hoc primo ponit exemplum, dicens quod est aliquid quod inest omni ternario, sed et non ternario inest; sicut patet de ipso ente communi, quod quidem universaliter inest non tantum trinitati, sed etiam aliis; et non solum in genere numeri, sed etiam in his quae sunt extra genus numeri. Impar vero inest omni ternario, et est in plus, quia etiam inest ipsi quinario; non tamen invenitur extra genus ternarii, quod est numerus, quia etiam quinarius in genere numeri invenitur; nihil autem quod sit extra genus numeri potest dici impar.

4. Deinde cum dicit: Huiusmodi autem accipienda sunt etc., ostendit qualia debeant esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat per exemplum; ibi: Ut trinitati omni etc. Dicit ergo primo quod ad manifestandum quod quid est accipienda sunt talia, quae quidem sunt semper et in plus, non tamen extra genus, usque ad talem terminum, ut primo quidem unumquodque quod accipitur sit in plus, omnia autem non sint in plus, sed convertantur cum re, cuius quaeritur quod quid est. Huius enim rationem necesse est significare quod quid est rei.

5. Deinde cum dicit: Ut trinitati omni inest numerus etc., manifestat quod dixerat per exemplum. Accipiamus enim ista quatuor, scilicet numerus, impar, primus utroque modo. Dupliciter enim dicitur aliquis numerus primus. Uno modo, quia non mensuratur aliquo alio numero, sicut per oppositum patet quod quaternarius non est numerus primus, quia mensuratur dualitate; ternarius autem est numerus primus, quia non mensuratur aliquo numero, sed sola unitate. Alio modo dicitur aliquis numerus primus, quia non componitur ex pluribus numeris; sicut patet per oppositum de septenario, qui primo modo est primus, non enim mensuratur nisi unitate; non autem est primus secundo modo, componitur enim ex ternario et quaternario: sed ternarius non componitur ex pluribus numeris, sed ex sola dualitate et unitate. Sic ergo patet quod quodlibet praedictorum quatuor convenit universaliter trinitati, quodlibet autem eorum convenit etiam aliis in genere numeri. Nam hoc quod dicitur numerus et impar convenit omnibus numeris imparibus: ultimum autem, scilicet quod sit primus utroque modo, convenit etiam dualitati, quae nec mensuratur alio numero, nec componitur ex numeris, sed ex solis unitatibus: unde omnia ista simul iuncta significant quod quid est ternarius.

6. Sed videtur quod non requiratur ad definitionem quod quaelibet particula sit in plus quam definitum. Dicit enim Philosophus in VII Metaphys. quod quando pervenitur ad ultimas differentias, erunt aequales differentiae speciebus; non ergo oportet quod differentia sit in plus quam species. Quod etiam ratione videtur. Dicit enim Philosophus in VIII Metaphys., quod ratio quae est ex differentiis, videtur esse speciei et actus, idest formae, quia, sicut ibidem dicitur, differentia respondet formae; cuiuslibet autem speciei est propria forma, quae nulli alii convenit. Videtur igitur quod differentia ultima non excedat speciem. Dicit etiam Philosophus in VII Metaphys. quod nihil est aliud in definitione quam genus et differentiae, et quod possibile est definitionem ex duobus constitui, quorum unum sit genus, aliud differentia. Differentia autem non invenitur extra proprium genus, alioquin non esset divisiva generis per se, sed per accidens. Videtur ergo quod differentia non excedat speciem.

7. Sed dicendum est quod si accipi posset differentia, quae notificaret ipsam formam substantialem speciei, nullo modo differentia ultima esset in plus quam species, ut rationes probant. Sed quia formae essentiales non sunt nobis per se notae, oportet quod manifestentur per aliqua accidentia, quae sunt signa illius formae, ut patet in VIII Metaphys. Non autem oportet accipere accidenti a propria illius speciei, quia talia oportet per definitionem speciei demonstrari; sed oportet notificari formam speciei per aliqua accidentia communiora; et secundum hoc differentiae assumptae dicuntur quidem substantiales, in quantum inducuntur ad declarandum formam essentialem, sunt autem communiores specie, in quantum assumuntur ex aliquibus signis, quae consequuntur superiora genera.

8. Deinde cum dicit: Quoniam autem ostensum est etc., ostendit quod supra dixerat: et primo, quod oporteat praedicta universaliter et ex necessitate praedicari de ternario; secundo, quod ex praedictis constituatur ipsa essentia ternarii; ibi: Quod autem substantia ex his etc. Dicit ergo primo quod quia superius ostensum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est ex necessitate insunt; quaecunque autem ex necessitate insunt, universaliter praedicantur; necesse est quod sive de ternario sive de quocunque alio accipiantur praedicto modo ea quae praedicantur in eo quod quid, quod ex necessitate et universaliter praedicentur.

9. Deinde cum dicit: Quod autem substantia etc., ostendit quod ex his quae praedicto modo accipiuntur, constituatur essentia ternarii, vel cuiuscunque alterius; quia necesse est, si hoc quod supra positum est non esset ipsa substantia ternarii, cum praedicetur in eo quod quid est, quod esset quoddam genus, vel nominatum vel innominatum. Non enim cuilibet rationi est nomen impositum: et inde est quod multa sunt innominata tam in res cognoscatur per sui similitudinem: nam primo, haec similitudo accipitur immediate in potentia cognoscitiva a re ipsa quae cognoscitur; deinde, quod plus est, similitudo illa non est obiectum quod directe cognoscitur, sed ipsa mediante (unde vocatur medium quo) cognitio nostra fertur in obiectum, cuius est similitudo. Duo impraesentiarum supponimus ut probata ex ideologia s. Thomae. Horum primum est, quod proprium et connaturale obiectum mentis nostrae in praesenti statu sunt essentiae, seu quidditates rerum sensibilium; quibus primo cognitis, per eas assurgere possumus ad aliquam cognitionem rerum supra materiam elevatarum (Cf. P. I, qu. LXXXIV, artic. VI, ad 3). — Alterum est, quod essentiae praefatae, quae sunt obiectum nostrum proprium, non cognoscuntur per ideas seu species ab exteriori agente, sive creato sive increato, impressas in anima nostra, sed per species abstractas a sensibilibus individuis, quae per sensus attinguntur (Cf. ib., art. III, IV et v).—Supponimus deinde ex metaphysica quod genus rei sumatur a materia, differentia vero a forma, quae dat speciem rei, sicut alibi explicavimus (Cf. I Perih., lect. VII, nn. 9 et 10, nott. X et v). — Supponimus tertio, quod quamvis essentiae rerum simplices in se sint, tamen a nobis per compositionem (generis et differentiae) intelliguntur et definiuntur. — Quarto denique, supponimus hic sermonem esse de essentiis determinatis, deque earum cognitione per definitionem, hoc est per suppositionem generis, quod se habet ut materia, et per determinationem differentiae, quae se habet ut forma. Dicit ergo primo s. Thomas quod si accipi posset differentia, quae notificaret ipsam formam substantialem speciei, nullo modo differentia ultima esset in plus quam species. Et ratio est, quia cum forma speciem rei constituat, cumque species ad invicem differant, sequitur quod forma constitutiva non possit esse universalior ipsa specie: secus enim forma, contra supposita, non esset differentia rem specificans. Sed additur: formae essentiales non sunt nobis per se notae, hoc est, non habentur per cognitionem intuitivam. Notandum quod quidditates rerum sensibilium, et consequenter formae substantiales, quae illas specifice constituunt, dupliciter considerari possunt: uno modo in individuo (hic homo), altero modo in universali (homo). Non loquimur de essentiis individualibus: illae enim solum per quamdam reflexionem cognoscuntur, et non sunt obiecta demonstrationis et nostrae scientiae (cf. lib. I, lect. XIII, seqq.), neque definitionum nostrarum (cf. lib. I, lect. XVI, nn. 4, 5). Porro quidditates universales non per se et formaliter, sed in naturis individuis solummodo existunt (cf. lib. I, lect. XVI, not. X), neque ad eas pervenit intellectus nisi abstractivae, hoc est primo percipiendo in universali accidentia, deinde per accidentia penetrando ad substantiales quidditates quae ipsis accidentibus subsunt. Hinc illud s. Thomae: oportet quod manifestentur per aliqua accidentia, quae sunt signa illius formae. Per viam enim sensus quaerenda est a nobis notio formae substantialis, quae accipiatur ut differentia in definitione speciei. Sensus autem nedum quidditatem seu formam substantialem in universali non attingunt, sed neque quidditatem individuam: eorum obiecta sunt qualitates seu accidentia, quibus afficiuntur sensibiles substantiae, et quae sensus externos afficiunt. Si ergo per obiecta sensuum assurgendum est ad formas praedictas, in illis accidentibus debet resultare similitudo formae substantialis, et per illa accipi a nobis earumdem formarum notionem necesse est. Sed addit s. Thomas: non autem oportet accipere accidentia propria illius speciei. Ratio est, quia talia oportet per definitionem speciei demonstrari. Et revera huiusmodi accidentia sunt illa quae per se conveniunt in quarto modo dicendi per se (cf. lib. I, lect. X, n. 8), et quae sunt convertibilia cum specie, utpote ipsi convenientia etiam in secundo modo dicendi per se primo (cf. ib. lect. XI, not.). Quocirca nonnisi per ipsius definitionem speciei possunt huiusmodi accidentia demonstrari (cf. ib. lect. XIII, n. 3). Addendum quod si formae substantiales non sunt nobis per se notae, neque accidentia propria, quae cum ipsis convertuntur, nobis per se nota esse possunt. Relinquitur ergo ut forma speciei nobis innotescat per alia accidentia communiora. Res exemplo erit manifesta. Ratio nostra examinando naturam obiectorum, circa quae versatur, ex ipsis recte deducit naturam actionum intellectivarum; et ex his assurgit, sicut ex effectibus, ad earumdem actionum causam, quae est ipsa facultas intellectiva; qua cognita, infert legitime naturam animae, quae est causa facultatis, et mediante facultate est causa actionum intellectivarum, quae primo nobis ex obiectis innotuerunt (cf. P. I, qu. LXXXIV, art. I et III). Atqui actiones, quatenus actiones, sunt in nobis accidentia non propria et inseparabilia, sed communia et separabilia (cf. lib. I, lect. II, not.): agere enim non soli animae convenit, et insuper, quamvis ad essentiam animae pertineat ut possit exercere actiones intellectivas, non est de essentia animae ut easdem actiones actu exerceat. Praeterea actiones sunt etiam accidentia communia et separabilia, etiamsi considerentur ut tales, nempe ut rationales: nam nos non cognoscimus actiones nostras intellectivas ut in se sunt, hoc est ut sunt propriae animae nostrae, et non alterius, sicut revera sunt in se; sed cognoscimus rationem communem intellectionis, quae etiam competit angelis, quin assignemus differentiam, qua certo actio intellectiva prout emergit a facultate animae humanae, differt ab actione intellectiva prout fluit ab intellectu substantiae angelicae. Cum ergo actiones sint accidentia, quibus animam notificamus, sequitur quod animam et ita formas alias specierum notam facimus per accidentia communia, quae sunt specie universaliora. Et haec dicuntur differentiae substantiales, non quasi ipsa sint res, sed quia rei definitae sunt signa, ut sapienter concludit s. Thomas (cf. lect. cit. ex VII Metaphys.). Neque haec asserta a s. Thoma opposita sunt iis quae supra ipse docuit (lib. I, lect. IV, n. 16, not. δ; lib. II, lect. VII, n. 7), neque ullo modo favent Lockio (cf. lib I, loc. cit.): nam accidentia iuxta Lockium sunt ipsae differentiae substantiales, imo sunt ipsae res, quatenus nempe ex eorum collectione resultat essentia substantialis rerum; ex opposito, iuxta s. Thomam et veritatem, accidentia non sunt ipsae res (lib. II, lect. et num. cit.), neque dicuntur differentiae substantiales absolute, sed solummodo in ratione signi, quatenus inducuntur ad declarandum formam substantialem. Quocirca in definienda essentia substantiali accipiuntur ut mera signa eiusdem substantialis essentiae. Quo vero pacto haec accidentia assumpta, quae extra genus rei definitae esse non debent (n. 4), possint notificare quidditatem ipsius rei, explicatum est supra n. 5: si 1° scilicet, quodlibet praedictorum accidentium conveniat rei definitae; accidentia enim assumpta debent esse signa non rei cuiusque, sed propria illius cuius definitionem assignamus; si 2°, quodlibet conveniat aliis in eodem genere positis: ex hoc enim possumus accipere accidentia veluti significantia genus proximum rei definitae; si 3°, omnia simul sumpta non aliis, sed soli rei definitae conveniant, et cum ea universaliter convertantur (n. 4): sic enim alia accidentia significant genus commune; alia differentiam; compositum vero ex illis significat speciem quam volumus definire. Dices: s. Thomas passim docet quod intellectus noster « primo apprehendit aliquid de ipsa (re), puta quidditatem ipsius rei, quae est » primum et proprium obiectum intellectus, et deinde intelligit proprietates et accidentia et habitudines circumstantes rei essentiam » (P. I, qu. LXXXV, artic. v). — Respondeo id esse verum. At unde pervenit primo et in ordine inventionis intellectus ad apprehendam quidditatem? Audivimus ab ipso s. Thoma, per accidentia tanquam per signa, et ideo a posteriori, ad illam nos manuduci; et quidem per accidentia communia (componenda in unum signum definitionis quidditatis, eo modo quo dictum est): qua quidditate determinata, intelligimus a priori et in ordine demonstrativo proprietates etc. Unde quae adducta sunt ex Summa theologica, concordant cum traditis a s. Thoma in hac lectione. generibus quam in speciebus. Ideo autem oportet quod praedicta ratio sit genus ternarii, si non significet essentiam eius, quia omne quod praedicatur in quid, aut est genus aut definitio significans essentiam. Non est autem possibile quod sit genus, quia sequeretur quod esset in plus quam ternarius: hoc enim supponimus esse genus, cuius potentia sub se plures species continet. Habitum est autem quod praedicta ratio non convenit nisi atomis, idest individuis, sub ternario contentis. Relinquitur ergo quod praedicta ratio sit definitio significans essentiam ternarii. Haec enim supponitur esse essentia uniuscuiusque, quae invenitur in individuis illius speciei finaliter, secundum praedictum modum praedicationis. Et sicut dictum est de ternario, ita etiam est intelligendum de quibuscunque aliis, quibus demonstretur aliquid esse idem per modum praedictum.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Quae praedicantur. — Sic legimus cum CDEFLKNQS. H: quae praedicata sunt; alii codd.: pñr; P: ponuntur.

β) Datur autem per hoc intelligi. - Codd., exc. Q et s. m. K, om. per hoc. C s. m. legit: Ex hoc autem datur intelligi. - D: intelligi et aliud membrum; I: intelligi id membrum.

γ) Quod inest omni ternario etc. - H: quod inest omni ternario et non ternario, sicut... et etiam in aliis. B: quod inest ternario... quod quidem non solum inest trinitati etc. - Addimus sed et non ternario inest, quibus caret P, et quae habent codd., exc. Q, ac sensus requirit. - Legimus etiam cum omnibus codd.: de ipso ente communi. P om. communi. - Codd., exc. Q, ante trinitati om. verba non tantum.

δ) Ex sola dualitate et unitate. - Sic codd. unanimiter. P: ex sola unitate et dualitate; sed per praecedens, non ex pluribus numeris, videtur sola pertinere ad dualitate, magis quam ad unitate.

ε) Sed quia formae essentiales non sunt nobis per se notae, oportet etc. - Quia propter immanentiam actionis cognoscitivae et necessitatem praesentiae rei cognoscibilis in cognoscente (quoties existit cognitio actualis), necesse est ut obiectum cognitum sit in intellectu cognoscente; iuxta diversos modos quibus res est in intellectu, diversi modi intellectionis constituuntur atque denominantur. Etenim « aliquid tripliciter » cognoscitur. Uno modo per praesentiam suae essentiae in cognoscente, sicut si lux videatur in oculo... Alio modo per praesentiam suae similitudinis in potentia cognoscitiva, sicut lapis videtur ab oculo per hoc quod similitudo eius resultat in oculo. Tertio modo per hoc quod similitudo rei cognitae non accipitur immediate ab ipsa re cognita, sed a re aliqua in qua resultat, sicut videmus hominem » in speculo » (P. I, qu. LVI, art. III). Prima et secunda dicuntur cognitiones intuitivae: intuitus enim est actio intellectus in obiectum ratione sui et non alterius praesens, in ratione obiecti, ipsi intellectui (Cf. s. August., De Trinitate, lib. XI, cap. II, n. 2; s. Th. in I Sentent., dist. III, qu. IV, art. V; s. Bonavent. in II Sentent., dist. XXIII, artic. II, qu. III). Tertia vero cognitio dicitur abstractiva, qua menti res cognita obicitur non per praesentiam propriam, sed ratione alterius obiecti (Cf. P. III, qu. XII, artic. I, ad 1). Neque officit quod in secundo modo cognoscendi

ζ) Sed oportet notificari etc. — Sic legimus cum ABCDEKLMNOS; P: notificare... per alia accidentia; notificare habent etiam FHIT; Q: monstrare; G: notificari... per aliqua priora accidentia, om. communiora. Omnes codd. (exc. N?) legunt aliqua.

η) Ipsa essentia ternarii.—Ita omnes codd., exc. G: (om. ipsa) essentia numeri ternaria, et Q: ex praedictis sequetur esse ipsius ternarii. P: ipsa essentia ipsius ternarii.

θ) Quae invenitur in individuis illius speciei finaliter etc. — Ab hac lectione omnium codd. non leviter discrepat P: illius speciei. Similiter secundum praedictum modum praedicationis, sicut dictum est de ternario etc. Sed Piana, praeterquam quod codicibus contradicit, non exprimit textum: ἡ ἐπὶ ταῖς ἀτόμοις ἐσχάτως τοιαύτη κατηγορία. στε ὁμοίως καὶ κτλ. — Finaliter, quod codd. habent, textui convenit, ἐσχάτως.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.