Book II, lectio XIVDE DIVISIONE GENERIS AD INVESTIGANDUM EA QUAE PONENDA SUNT IN DEFINITIONE

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 13 · 96b15–97a6

Aristotle's text

Congruum autem est cum totum aliquod aliquis negotietur, departiri genus in atoma specie prima, ut numerum in trinitatem et dualitatem; postea sic illorum definitiones accipere tentare, ut rectae lineae et circuli et recti anguli.

Post haec autem accipientem quid genus sit, utrum quantitatis sit aut qualitatis, proprias passiones speculari per communia prima; compositis enim ex atomis convenientia ex definitionibus erunt manifesta, propterea quod principium est omnium definitionum quod simplex est, et simplicibus per se insunt convenientia solum, aliis autem secundum illa.

Divisiones autem, quae sunt secundum differentias, utiles sunt in his ut sic adeamus; sicut tamen demonstrant, dictum est in prioribus. Utiles autem sunt utique sic solum ad colligendum quod quid est; et etiam videtur utique nil utile, sed mox videntur accipere omnia, tanquam si ex principio acceperit aliquis sine divisione. Differt autem aliquid prius et posterius praedicamentorum praedicari: ut est dicere animal mansuetum bipes, vel bipes animal mansuetum. Si enim omne ex duobus est, et unum quid sit animal mansuetum, et iterum ex hoc et differentia est homo, aut quodlibet est unum sic, necesse est dividentem petere. Amplius autem ad nil relinquendum in eo quod quid est, sic solummodo contingit. Cum enim primum accipitur genus, si quidem inferiorum aliquam divisionem accipiat, non incidet omne in hoc, ut non omne animal aut totatum est aut divisum pennis; sed pennatum animal est omne, huius enim differentia haec est. Prima autem est differentia animalis, in quam omne animal incidit; similiter autem est in unoquoque aliorum, et in his quae extra genus et quae sub ipsis sunt, ut in ave in qua est omnis avis, et in pisce in quo est omnis piscis. Sic igitur vadenti est scire quoniam nil relictum est; aliter autem relinquere est necesse, et non scire.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Cum aliquis negotiatur, ad definiendum, aliquod totum, congruum est ut primo dividat genus in species; deinde tentet accipere definitionem singularum specierum. — 3. Ad investigandum differentias generis accepti oportet, per aliqua accidentia communia, considerare proprias passiones, quae sunt signa manifestantia formas proprias specierum. — 4. Per istum tamen processum ostenditur quod quid est, sed non syllogizatur. — 5. Partes quae assumuntur in definitione, debent esse ordinatae; — 6. Et non diminutae.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit qualia oportet esse ea quae constituunt definitionem significantem essentiam rei, hic ostendit qualiter debeant investigari. Et circa hoc duo facit: primo, proponit modum maxime convenientem ad investigandum ea quae sunt in definitione ponenda, scilicet per divisionem generis; secundo, ponit quemdam alium modum per similia et differentia; ibi: Quaerere autem oportet etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod oportet uti divisione generis ad investigandum particulas definitionis; secundo, ostendit quid oporteat in tali investigatione observari; ibi: Ad consequendum autem terminum etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit veritatem; Opp. D. THOMAE T. I. secundo, excludit errorem; ibi: Nihil autem oportet dividentem etc. Circa primum tria facit: primo, ostendit qualiter per divisionem generis investigentur definitionis particulae; secundo, quomodo processus divisionis sit utilis ad propositum; ibi: Divisiones autem quae sunt etc.; tertio, quomodo sunt cavenda ea, quae circa hunc processum defectum inducere possunt; ibi: Differt autem etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod oportet uti divisione generis ad definiendum; secundo, quomodo oportet accipere differentias; ibi: Post autem accepto etc.

2. Dicit ergo primo quod cum aliquis vult negotiari, ad definiendum, aliquod totum, idest universale, congruum est ut primo dividat genus in primas partes illius generis, quae sunt indivisibiles secundum speciem, puta quod dividat numerum in binarium et ternarium: et hac divisione praemissa, per quam cognoscitur genus, tentet postea accipere definitionem singularum specierum; sicut etiam fit in aliis, puta in recta linea et in circulo et in recto angulo. Omnia enim haec congrue definiuntur, praemissa divisione generis.

3. Deinde cum dicit: Post haec autem accipientem etc., ostendit qualiter sint accipiendae differentiae; et dicit quod postquam acceperimus per divisionem generis in species quid sit genus, puta utrum sit in genere qualitatis vel quantitatis, oportet ad investigandum differentias considerare proprias passiones, quae, sicut dictum est, sunt signa manifestantia formas proprias specierum. Et hoc oportet primum facere per aliqua communia. Si enim nos congregemus accidentia ex generibus communioribus (quae hic dicuntur indivisibilia, quia non resolvuntur in aliqua priora genera), statim ex definitionibus eorum erunt manifesta ea quae quaerimus. Oportet enim omnium definitionum esse principium id quod simplex est, idest genus commune: et huiusmodi simplicibus solum per se insunt accidentia, quae communiter inveniuntur in multis; omnibus autem aliis conveniunt secundum illa. Sicut album et nigrum per se quidem conveniunt corpori terminato, et secundum hoc commune conveniunt et homini et equo et quibuscunque aliis. Unde si oporteret accipere definitionem alicuius, cui universaliter conveniret album, puta definitionem nivis, oporteret recurrere ad genus communius, quod est corpus terminatum, et ex eo investigare causam albedinis; et secundum hoc ostenderetur nobis quare nix universaliter sit alba. Et illa causa poterit pertinere ad quod quid est nivis; puta inspissatio humidi, quae facit humidum terminari cum conservatione lucis.

4. Deinde cum dicit: Divisiones autem quae sunt etc., ostendit quomodo praedictus processus conferat ad definitiones; et dicit quod ad hoc quod aliquis praedicto modo procedat ad definiendum, scilicet dividendo genus in species, utile est quod homo accipiat divisionem generis per differentias. Sed tamen quomodo per hoc manifestetur quod quid est, dictum est in praecedentibus. Sunt quidem utiles praedictae divisiones ad accipiendum quod quid est sic solum, sicut dictum est; sed ad syllogizandum quod quid est nihil videntur facere, ut prius dictum est. Sed videtur quod dividentes statim accipiant omnia non syllogizata, sicut si a principio aliquis accepisset, antequam divideret.

5. Deinde cum dicit: Differt autem aliquid prius etc., ostendit quid oporteat cavere, ne circa praedictum processum defectus accidat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod oportet cavere inordinationem: secundo, quod oportet cavere diminutionem; ibi: Amplius autem ad nil relinquendum etc. Dicit ergo primo quod multum differt quid prius et quid posterius praedicetur inter ea quae ponuntur in definitione. Potest enim uno modo sic dici, quod homo est animal mansuetum bipes; alio modo potest aliter ordinari, ut dicatur quod homo est bipes animal mansuetum. Et quod hoc differat ad definiendum patet per hoc, quod oportet omne quod definitur constitui ex duobus, scilicet ex genere et differentia. Sic igitur si mansuetum accipitur ut differentia animalis, oportet quod animal mansuetum sit aliquid unum quod accipiatur ut genus, ex quo et alia differentia quae est bipes, constituatur homo. Et eadem ratio est de quocunque alio quod fit unum ex pluribus per se, et non per accidens. Sicut igitur differt quod accipiatur hoc vel illud pro genere vel differentia, aut quod accipiatur aliquid ut est differentia constitutiva generis et divisiva eiusdem; ita differt ad definiendum quod sic vel aliter partes definitionis ordinentur. Si enim dicam quod homo est animal mansuetum bipes, accipietur animal ut genus, mansuetum autem ut differentia constitutiva eius, bipes autem ut differentia divisiva ipsius. E converso autem erit si dicatur quod homo est animal bipes mansuetum. Quia igitur differentia ordinis facit differentiam in quod quid est, consequens est quod ille qui dividit, non solum supponat ea quae accipiuntur ad definiendum, sed etiam petat ordinem eorumdem. Et sic manifestum est quod definitio non syllogizat quod quid est.

6. Deinde cum dicit: Amplius autem ad nil relinquendum etc., docet cavere diminutionem, ostendens quomodo fieri possit ut nil praetermittatur eorum quae requiruntur ad quod quid est; et dicit quod hoc contingit fieri solum isto modo quo dicetur. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod omnes differentiae superiorum generum pertinent ad quod quid est alicuius speciei. Nam inferius genus constituitur per differentiam divisivam superioris generis. Ad vitandum ergo diminutionem, oportet quod nulla huiusmodi differentiarum praetermittatur. Praetermittitur autem si aliquis, accepto supremo genere, accipiat consequenter aliquam differentiam divisivam non quidem ipsius supremi generis, sed alicuius inferioris. Quod quidem hoc modo cognosci potest: quia cum animal accipiatur aliquod supremum genus, si postea aliquis accipiat divisionem alicuius de inferioribus generibus, non totum quod continetur sub genere superiori cadet sub illa divisione. Et ponit ad hoc exemplum: sicut non omne animal est vel totulum, vel divisum pennis. Dicitur autem animal totulum, quod habet totas alas integras et continuas, sicut vespertilio; divisum autem pennis dicitur animal, cuius alae distinguuntur per diversas pennas, sicut accipitris vel corvi. Animali autem non habenti alas neutrum horum convenit; sed omne animal volatile continetur sub altera harum differentiarum, quia secundum praedictas differentias dividitur hoc genus quod est animal volatile. Sed prima et immediata differentia animalis attenditur ex hoc quod omne animal cadit sub divisione. Et ita est etiam de omnibus aliis generibus, sive accipiamus genera quae sunt extrinseca ab animali, sicut lapis et planta, sive illa quae sub animali continentur, sicut avis et piscis. Prima tamen differentia avis attenditur secundum differentiam in quam incidit omnis avis: et eadem ratio est de pisce. Concludit ergo quod si aliquis sic procedat in dividendo, quod scilicet totum divisum contineatur sub partibus divisionis, poterit homo cognoscere quod nil est relictum de his quae sunt necessaria ad definiendum. Si autem aliter procedatur, necesse est quod aliqua relinquantur, et quod homo non cognoscat se integraliter definisse.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) Primo dividat genus etc. — « Primum ergo, inquit Clemens Alex., sumendum est genus, in quo sunt ea quae sunt proxima supremis: postea propinqua differentia. Differentiarum autem continuatio scissa et divisa complet quid sit esse, seu rei essentiam ac definitionem... Atque genus quidem rei, quae quaeritur, dividimus in eas quae ei insunt species: ut exempli causa, in homine, animal quod est genus, dividimus

in eas quae in ipso apparent species, nempe mortale et immortale.» (Stromatum, lib. VIII, § VI).

β) In aliqua priora genera. — O: in aliqua priora propria. Ex aliis codd. addimus Pianae genera.

γ) Omnia non syllogizata etc. — Ita codd., exc. F: omnia non non syllog., A p. m.: sicut a, AIT: accepisse, G: acciperet, N s. m.: acquireret, et Q, qui hab. lac. — P: accipiant omnia syllogizata, sicut si prius (ἐξ ἀρχς) aliquis etc.

δ) Per hoc quod oportet omne etc.—Ita CMQ, quibus ceteri codd. suffragantur. A: per hoc quia quod oportet quod omne... constitui etc.: sed signis indicatur, pro quia quod, legi debere quod quia; B: per hoc quod oportet quod omne... constituatur etc.; DGKLNST: per hoc quod

quia oportet quod omne... constitui etc.; EFO: per hoc quia oportet quod omne... constitui etc.; H: per hoc quod quia oportet quod omne... constituitur etc.; I: per hoc quia oportet quod omne... constitui etc.: sed ipse aman. in marg. interl. addit quod, legendum inter hoc et quia. P: per hoc quia oportet quod omne... constituatur ex genere et differentia; cui lectioni substituimus lectionem CMQ, quae magis quoad formam expedita videtur.

ε) Ad cuius evidentiam. — ABCFHIMOT et p. m. KN: ad cuius modi evidentiam; DS: ad eiusdem modi.

ζ) Si aliquis... accipiat etc. — Retinemus hanc lectionem P et s. m. C. — BM: si (om. aliquis)... accipiatur consequenter aliqua differentia divisiva; cet. codd.: si aliquis... accipiatur consequenter aliqua diffe-

rentia divisiva; in K aliquis corr. in aliquo. — Immediate infra AEIKL et p. m. CDNS: non quidem est ipsius; FG: non quid est ipsius; Q: non quod quid est ipsius. T erronee om. non. N s. m.: non quae est ipsius, et huius lectionis videntur esse corruptiones variantes praecedentium codd.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.