Book II, lectio XVDUO ERRORES EXCLUDUNTUR. - QUAE SECUNDUM REI VERITATEM REQUIRANTUR AD CONSTITUENDAM DEFINITIONEM PER VIAM DIVISIONIS

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 13 · 97a6–97b6

Aristotle's text

Nihil autem oportet definientem et dividentem omnia scire quae sunt. Et tamen impossibile quidam dicunt esse differentias cognoscere, quae sunt ad unumquodque, non cognoscentem unumquodque; sine autem differentiis non esse unumquodque scire: a quo enim non differt, idem esse huic, a quo autem differt, alterum ab hoc. Primum quidem igitur hoc falsum est: non enim secundum omnem differentiam alterum est. Multae enim sunt differentiae in eadem specie, sed non secundum substantiam, neque per se. Postea cum accipiat opposita et differentiam, et quod omne incidit hinc aut inde, et accipiat in altero quod quaeritur esse, et hoc cognoscat, nihil differt scire aut nescire de quibuscunque praedicantur aliis differentiae. Manifestum enim quoniam si sic vadens veniat in haec, quorum non amplius est differentia, habebit rationem substantiae. Omne autem incidere in divisionem, si sint opposita quibus nihil interest, non est petitio. Necesse enim est omne in altero ipsorum esse, si quidem illius differentia est.

Ad construendum autem terminum per divisiones tria oportet coniecturare; ut accipiantur praedicata in eo quod quid est, et haec ordinare quid primum aut secundum, et quoniam haec omnia sint. Est autem horum unum primum per id, quod possumus sicut ad accidens syllogizare quoniam est, et per genus probare. Ordinare autem sicut oportet erit, si primum accipiat. Hoc autem erit, si primum accipiatur quod omnibus sequitur, illi autem non omnia. Necesse est enim aliquod esse huiusmodi. Accepto autem hoc, iam erit idem in omnibus inferioribus modus. Secundum enim aliorum primum erit, et tertium habitorum. Remoto enim quod est sursum, habitum aliorum primum erit. Similiter autem est et in aliis. Quod autem haec omnia sint, manifestum est ex hoc quod recipimus primum quidem secundum divisionem, quoniam omne animal est aut hoc aut illud, est autem hoc; et iterum huius totius differentiam; extremi autem non amplius esse differentiam, vel etiam statim cum ultima differentia a toto nil differre specie hoc. Manifestum enim est quoniam neque plus hoc apponitur: omnia enim in eo quod quid est accipiuntur horum. Neque deficit nihil. Aut genus, aut differentia utique esset. Genus quidem igitur est primum, et cum differentiis hoc acceptum est. Differentiae autem omnes continentur: non enim amplius est posterior; specie enim differret et ultimum; hoc autem est dictum non differre.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Opinio dicentium quod non potest aliquid cognosci nisi omnia entia cognoscantur. — 3. Improbatur haec opinio. Et primo refutatur principium assumptum, nempe quod semper illud, a quo aliquid differt, sit alterum secundum essentiam, quam significat definitio: non enim omnis differentia facit talem alteritatem. — 4. Ad definiendum aliquid per divisionem non oportet ut sciatur de quibus praedicentur oppositae differentiae; sed sufficit quod alia omnia in communi cognoscantur distingui a definito; non requiritur autem ut sciantur in speciali. — 5. Alius error excluditur. Si opposita, per quae fit divisio, sint immediata, et si cuiusque generis accipiantur primae differentiae, necesse est quod totum divisum contineatur sub membris divisionis. Unde qui utitur divisione ad definiendum, in hoc non petit principium. — 6. Tria requisita ad construendam definitionem per viam divisionis. Quarum primum est, ut ea quae accipiuntur praedicentur in quod quid est; alterum, ut sint ordinata; tertium, ut accipiantur omnia quae pertinent ad quod quid est. — 7. Quomodo observetur primum. — 8. Quomodo secundum. — 9. Quomodo tertium. — 10. Sufficit tria praedicta ad definiendum observari: sic enim definitio neque superfluum, neque diminutum habebit.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit veritatem circa divisionem generis, quae assumitur ad definiendum, hic excludit duos errores. Secundum, ibi: Omne autem incidere etc. Circa primum tria facit. Primo proponit exclusionem erroris: et dicit quod non est necessarium quod ille qui dividendo definit, sciat omnia quae sunt in mundo.

2. Secundo, ibi: Et tamen impossibile quidam dicunt etc., narrat opinionem errantium. Dicebant enim quidam, quod non potest cognosci differentia alicuius ad omnia alia entia, nisi omnia alia entia cognoscantur, ut patet in aliquibus duobus, quorum differentiam cognoscere non possumus nisi utrumque cognoscamus. Addebant autem quod non est possibile quod aliquid sciatur quid est, nisi cognoscatur differentia eius ad omnia alia. Id enim a quo aliquid non differt est idem ei: illud autem a quo differt est alterum ab ipso. Non autem possumus scire quid sit unumquodque, nisi sciamus quid sit idem ei, et quid alterum ab eo. Et secundum hoc concludebant quod non potest aliquid cognosci nisi omnia cognoscantur.

3. Tertio, ibi: Primum quidem igitur etc., improbat quod dictum est dupliciter. Et primo quidem interimit hoc quod dictum est, quod illud a quo aliquid differt, est alterum. Loquimur enim nunc de eodem et de altero secundum essentiam, quam significat definitio. Manifestum est autem quod etiam in eadem specie sunt multae differentiae accidentales, quae non diversificant substantiam speciei, quam significat definitio, nec per se insunt. Unde consequens est quod non omnis differentia facit talem alteritatem, quam necessarium sit cognoscere ad definiendum.

4. Secundo, ibi: Postea cum accipiat opposita etc., improbat quae dicta sunt alio modo. Cum enim ille qui vult definire dividendo, accipiat oppositas differentias hoc modo, quod omne quod continetur sub diviso, cadat sub hoc membro divisionis vel sub illo, et accipiat sub altero membrorum illud cuius definitio quaeritur, si hoc quod intendit definire, cognoscat sub illo membro divisionis contineri; non differt ad propositum utrum sciat vel nesciat de quibuscunque aliis rebus praedicentur oppositae differentiae. Puta si dividam animal per rationale et irrationale, et accipiam propositum sic hominem contineri sub rationali, non requiritur quod sciam de quibus irrationale praedicetur, nec qualiter illa ad invicem differant. Manifestum est enim quod si aliquis sic procedat, scilicet dividendo genus per primas differentias eius, et accipiendo propositum sub altero membro, dividens quousque perveniatur in illa quae ulterius dividi non possunt essentialibus differentiis; sic procedens habebit definitionem substantiae, quam quaerebat. Decipiebantur ergo praedicti homines ex eo quod non distinguebant inter cognoscere aliquid in communi et in speciali. Oportet enim quod quicunque scit quid est aliquid, cognoscat omnia alia in communi, non autem in speciali. Puta qui scit quid est homo, oportet quod sciat hominem per hoc quod est animal, distingui ab omnibus quae non sunt animalia; et per hoc quod est rationale, distingui ab omnibus quae non sunt rationalia. Non enim oportet quod illa cognoscat, nisi secundum hoc commune quod est non animal, vel irrationale.

5. Deinde cum dicit: Omne autem incidere etc., excludit secundum errorem. Posset enim aliquis credere quod quicunque utitur divisione ad definiendum, indigeat petere quod totum divisum contineatur sub membris divisionis; sed ipse dicit quod hoc non est necessarium, si opposita, per quae fit divisio, sint immediata; quia secundum hoc necessarium est quod totum divisum sub altero oppositorum contineatur, dum tamen accipiantur primae differentiae alicuius generis. Differentiae enim quae sunt immediatae si comparentur ad genus inferius, non sunt immediatae si comparentur ad genus superius. Sicut par et impar sunt immediata si comparentur ad numerum, cuius sunt propriae differentiae; non autem si comparentur ad quantitatem.

6. Deinde cum dicit: Ad construendum autem terminum etc., postquam exclusit ea quae non requiruntur ad divisiones definiti, hic ostendit quae secundum rei veritatem requirantur. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: Est autem horum unum. Dicit ergo primo quod ad hoc quod aliquis constituat terminum, idest definitionem, per viam divisionis, tria oportet considerare: quorum primum est, ut ea quae accipiuntur, praedicentur in eo quod quid est; secundum est, ut ordinetur quid sit primum et quid secundum; tertium est, quod accipiantur omnia quae pertinent ad quod quid est, et nihil eorum praetermittatur.

7. Deinde cum dicit: Est autem horum unum etc., manifestat propositum. Et primo, ostendit quo-modo tria praedicta possunt observari; secundo, ostendit quod praedicta tria observata sufficiant; ibi: Manifestum est autem etc. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo observetur primum: et dicit quod unum horum (scilicet quod accipiantur ea quae praedicantur in eo quod quid est) observatur, primo quidem per hoc quod homo potest inducere syllogismos quod id quod assumitur insit, sicut cum disputatur ad problema de accidente; secundo, ut ostendatur quod praedicatur in eo quod quid, per ea quibus disputatur ad problema de genere.

8. Secundo, ibi: Ordinare autem sicut oportet etc., manifestat quomodo observetur secundum, scilicet debita ordinatio partium; et dicit quod tunc ordinantur partes definitionis sicut oportet, si aliquis primo accipiat id quod est primum; et hoc erit si aliquis primo accipiat id quod consequitur ad alia posterius accepta, et non e converso. Hoc enim est communius et prius. Necesse est autem aliquid huiusmodi accipi in definitione tan-quam genus, puta cum dicitur quod homo est animal gressibile bipes. Si enim est gressibile bipes, est animal, sed non e converso. Cum ergo iam acceperimus animal tanquam primum, idem modus observandus est in ordinatione inferiorum. Accipietur enim quasi secundum in definitione illud quod secundum rationem praemissam erit primum inter omnia sequentia; et similiter accipietur tertium id quod est primum respectu habitorum, idest consequentium. Semper enim, remoto superiori, illud quod est habitum, idest immediate consequens, erit primum omnium aliorum. Et ita est etiam in omnibus aliis, puta in quarto et in quinto, si tot oporteat partes definitionis esse.

9. Tertio, ibi: Quod autem haec omnia sint etc., manifestat, qualiter possit tertium observari. Et dicit quod manifestum erit omnia quae pertinent ad quod quid est accipi in definitione secundum modum supra dictum, ex hoc scilicet quod dividendo aliquod genus accipimus primas eius differentias, sub quibus divisum universaliter continetur; sicut quod omne animal est hoc vel illud, puta rationale vel irrationale, et accipimus quod illud quod intendimus definire, est hoc, puta rationale. Et iterum accipiemus hoc totum, scilicet animal rationale,, et dividemus ipsum per differentias proprias; sed quando iam devenerimus ad ultimam differentiam, iam non erit di-videre per alias differentias specificas: sed statim ultima differentia addita, hoc, cuius definitio quaeritur, in nullo differt ' specie a simul toto, idest a ratione congregata ab omnibus partibus acceptis; sicut homo non differt specie ab aliquo eorum de quibus praedicatur animal rationale mortale.

10. Deinde cum dicit: Manifestum enim est etc., ostendit quod tria praedicta observata sufficiant ad definiendum, quia definitio neque superfluum neque diminutum habebit. Quod autem non apponatur aliquid plus quam debeat, manifestum est per primum trium praedictorum; quia scilicet accepta sunt solum ea quae praedicantur in eo quod quid et talia necesse erat accipere. Similiter etiam manifestum est quod nihil deficit. Aut enim deficeret genus, aut differentia. Sed quod genus non deficiat, patet ex secundo trium praedictorum. Acceptum est enim primum id sine quo non sunt alia, et quod potest esse sine aliis, et hoc est genus. Et cum genere postea acceptae sunt differentiae. Sed quod differentiae omnes sint acceptae, patet per tertium praedictorum trium; quia non amplius potest accipi posterior differentia post illam cuius diximus non esse aliam differentiam; quia iam sequeretur quod ultimum acceptum adhuc differret differentia essentiali, cum tamen dictum sit, quod non differat. Similiter etiam ex praemissis patet quod non intermittatur aliqua differentia in medio, per hoc scilicet quod semper accipiuntur primae differentiae. Unde relinquitur quod sufficiat tria praedicta ad definiendum observari.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Excludit duos errores. Secundum etc.— Est lectio P, edd. Venn., et fere omnium codd.— A: duos errores. Primo etc.; Q loco Secundum, habet Primus est.— G: excludit duos errores. Et circa hoc duo facit: primo excludit primum; secundo, secundum; ibi: Omne etc. β) Narrat opinionem errantium.— « Fuerunt, inquit b. Albertus Magn., » Heracliti discipuli et sequaces, qui dixerunt impossibile esse omnes » differentias rerum definendarum cognoscere (quae differentiae sunt » uniuscuiusque ad unumquodque), nisi quis cognoscat unumquodque; » et dixerunt quod non est unumquodque scire, nisi cognoscantur omnes » differentiae quas quodlibet habet ad quodlibet » (In II Poster., Tract. IV, cap. III, pag. 646, col. I).— Videtur autem Philopono quod Aristoteles directe oppugnet Speusippum, cuius rationes hic recitantur et oppugnantur (In II Poster., § Neque autem oportet definientem etc., pag. 137; ed. graec. pag. 235). Et Anonymus: Speusippi, inquit, hanc opinionem Eudemus esse dicit (In II Poster., § Nihil autem oportet etc., pag. 128, col. 2; Ed. graec. pag. 283). γ) Et accipiam propositum etc.— Haec verba, usque ad de quibus irrationale inclusive, omittuntur a cod. H.— ABEGILNOT et p. m. CD KMS: et accipiam contineri. Sed in hac lectione non dicitur quodnam sit subiectum quod accipitur contineri sub rationali: unde retinemus Planam, cum qua ipsi codd. infra legunt: et accipiendo propositum. Dubium tamen subit num τὸ sic, quod qua ratione ponatur me prorsus latet, fuerit error amanuensium, et legendum sit scilicet, ut hab. s. m. K.— F et s. m. MS: et accipiam hominem contineri; Q et s. m. C: et accipiam propositum contineri; D s. m.: et accipiam illa quae debent contineri; K s. m.: et accipiam (?) scilicet hominem contineri. Ubi interrogationem

posuimus, corrector scripsit aliquid, quod non potuimus interpretari.— Ex edd. Venetiis, a habet: et accipiam contineri; aliae stant cum P. δ) Sub altero membro, dividens etc.— G: sub altero membrorum. Pro dividens, quod habent FIKMT, BGHOQ legunt divisionis, sicut P, AFLS et p. m. CDN habent dicens, corrupte pro dividens; dicens in N expung.; in D corrig. in dividens; in C super eo scribitur al. dividens. ε) Quod est non animal, vel irrationale.— Hanc lectionem codd. adoptamus loco P: quod est animal, vel rationale: quae lectio, quamvis recto sensu accipi possit, minus tamen consonat processui argumentativo s. Thomae. Vult enim s. Doctor quod ad definiendum quid est homo, necesse est ut cognoscatur quid sit animal et quid rationale; et deinde in quo rationale differat ab irrationali, et animal a non-animali. Sed hoc sciri nequit nisi quatenus tum irrationale tum non-animal percipiantur aliquo modo, uti de se est manifestum. Verumtamen utrumque percipi potest dupliciter, in speciali et in communi. In speciali, est ognoscere species non-animalium et irrationalium, assignando genus earum proprium et respectivas differentias. Hoc autem a s. Thoma negatur requiri ut alicuius speciei essentiam definiamus. In communi, est solummodo cognoscere quod non-animal et irrationale sint tales naturae quae carent vel sensu vel ratione. Et hoc affirmatur requiri: quia secus non distingueretur res definita ab aliis rebus, quae non habent aut animalitatem aut rationalitatem. Qua de causa legendum est non-animal, vel irrationale, ut hic supra affirmavimus.— O legit cum P quod est animal, at cum aliis codd. habet vel irrationale; H: vel non-rationale; Q: et irrationale.

ζ) Quae non requiruntur etc. - Codd., exc. B: quae non requiruntur (G, consequuntur) per divisiones definienti (GN, definiti; H, definitioni). Haec lectio quoad sensum melior Piana videtur. B: per divisionem in definitione. η) Secundum est etc. - Haec lectio codd. BHQO consonat praecedentibus, quorum primum est, et sequentibus, tertium est. G hab. lac.; F: sed (corrupte pro secundum) ut ord.; alii codd.: secundum ut ordinetur; P: secundo ut ordinetur.-BFI: et quid sit secundum; N. om. - θ) Cum ergo iam acceperimus animal etc. - FGI om. iam. - Pro animal, quod C om., AFLMNQS et s. m. D habent aliquid; E: aliquid huiusmodi; I: AB; K: ab: supra ab scribitur animal, et supra hoc,

vel aliquis. - Idem in codd., exc. BGFOQS, multipliciter corruptum legitur. A: dein idem; E om.; HI et p. m. CDK: diem; L: vel dem (dein?); M: deinde; N p. m.: si deinde; T: primum ordinem secundus modus. - Codd., exc. M et s. m. N: observandi. - O: in observatione inferiorum; I: in divisione; Q: in ordine. i) In nullo differt etc. - G: in nullo differt a sua specie tota idest; cet. codd., exc. OQ: a simul (I, sib?) toto. Quam lectionem adoptamus loco P: a suo toto. Hic enim s. Thomas refert et explicat verba textus, ut patet ex immediate additis, idest a ratione congregata etc.: textus autem habet a simul toto, τοῦ συνόλου. O: a simul tota; Q: a toto suo.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.