Book II, lectio XVIDE MODO INVESTIGANDI DEFINITIONES PER SIMILIA ET DISSIMILIA

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 13 · 97b7–39

Aristotle's text

Quaerere autem oportet intendentem in similia et indifferentia, primum quid omnia idem habeant, postea iterum in alteris, quae in eodem quidem genere sunt cum illis, sunt autem ipsis quidem idem specie, illorum autem altera. Cum autem in his accipiatur quid habeant omnia idem, et in aliis similiter, in acceptis iterum similiter intendendum si idem sit, quousque in unam conveniant rationem. Haec enim erit definitio. Si vero non vadit in unam, sed in duas aut plures, manifestum est quod utique non est unum aliquod quod quaeritur, sed plura.

Ut puta si quid est magnanimitas quaerimus, intendendum est in quosdam magnanimos, quos scimus quid habeant unum omnes, inquantum sunt huiusmodi. Ut magnanimus Alcibiades est, et Achilles, aut Aiax; quid unum omnes habent? Non tolerare iniuriam. Hic quidem enim dimicavit, ille vero insanivit, hic autem interfecit seipsum. Iterum idem est in alteris, ut in Lysandro et Socrate, si iam indiferentes prosperitati, et improsperitati. Haec duo accipiens intendo quid idem commune habent et impassibilitas quae est circa fortunas, et non tolerantia iniuriarum. Si vero nullum sit, duae species utique erunt magnanimitas.

Semper autem est omnis definitio universalis. Non enim in quodam oculo dicit sanabile medicus; sed aut in omni aut in specie determinans.

Facilius autem est singulare definire quam universale. Unde oportet ex singularibus in universalia ascendere. Namque aequivocationes latent magis in universalibus quam in indifferentibus.

Sicut autem in demonstrationibus oportet syllogizari inesse, sic et in terminis clarum. Hoc autem erit, si per ea quae singulariter dicuntur, sit in unoquoque genere definiri separatim: ut simile non omne, sed in coloribus et figuris, et acutum quod in voce est. Et sic in commune erit ire timentem ne aequivocatio contingat.

Si autem non oportet disputare in metaphoris, manifestum est neque definire metaphoris, neque quaecunque dicuntur in metaphoris. Disputare enim necesse erit in metaphoris.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Modus alius investigandi definitionem est per similia et dissimilia, ut ex omnibus consideratis inveniatur aliqua una ratio communis, quae est ipsa rei definitio. — 3. Declaratur per exemplum de definitione magnanimitatis. — 4. Modus iste conveniens est. — 5. Et primo quantum ad terminum: nam definitio datur de aliquo secundum quod consideratur in universali. — 6. Secundo quantum ad processum, qui est a minus communibus ad magis commune: et hoc tum ratione facilitatis, quia facilius est definire minus commune quam magis commune; — 7. Tum ratione evidentiae: quatenus sicut in demonstrationibus ita et in definitionibus debet praesupponi aliquid quod sit evidens et manifestum, atque id habetur in hoc modo definiendi, quo in specialibus specialia prius definiuntur: sic enim ex illis specialibus separatim atque distincte definitis magis potest esse nota univocatio rationis universalis. — 8. A definitionibus debent excludi metaphoraе, per quas non debet disputari, quia in illis non attenditur similitudo quoad omnia.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus docuit investigare quod quid est secundum modum maxime congruum, qui est per divisionem generis, hic docet investigare quod quid est alio modo. Et circa hoc tria facit: primo, docet praedictum modum investigandi; secundo, manifestat per exemplum; ibi: Ut puta dico etc.; tertio, probat hunc modum esse convenientem; ibi: Semper autem est omnis definitio etc.

2. Dicit ergo primo quod si aliquis inquirit definitionem alicuius rei, oportet quod attendat ad ea quae sunt similia illi, et etiam ad ea quae sunt differentia ab illa re. Quod quidem qualiter fieri debeat, ostendit subdens quod primo oportet circa similia considerare quid idem in omnibus inveniatur; puta quid idem inveniatur in omnibus hominibus, qui omnes conveniunt in hoc quod est esse rationale. Postea considerandum est iterum in aliis, quae conveniunt cum primis in eodem genere, et sunt sibi invicem idem specie, sunt autem altera specie ab illis, quae primo accipiebantur, sicut equi ab hominibus: oportet etiam accipere quid sit idem in his, scilicet equis, puta hinnibile. Cum ergo accipiatur quid sit idem in omnibus his, scilicet hominibus, quia rationale; et quid sit idem similiter in omnibus aliis, scilicet equis, quia hinnibile; iterum considerandum est si aliquid est idem in istis duobus acceptis, scilicet in rationali et hinnibili. Et ita est considerandum quousque perveniatur ad aliquam unam rationem communem. Haec enim erit definitio rei. Si vero talis consideratio non inducat in unam rationem communem, sed inducat in duas rationes diversas, aut etiam in plures; manifestum erit quod illud cuius definitio quaeritur, non erit unum secundum essentiam, sed plura: et ita non poterit habere unam definitionem.

3. Deinde cum dicit: Ut puta, si quid est magnanimitas etc., manifestat quod dixerat per exemplum; et dicit quod si quaeramus quid est magnanimitas, debemus attendere ad quosdam magnanimos, ut sciamus quid unum habent in seipsis, in quantum magnanimi sunt. Sicut Alcibiades dictus est magnanimus, et etiam Achilles, et etiam Aiax; qui omnes habent unum quid commune, quod est non sustinere iniurias. Cuius signum est, quod Alcibiades non sustinens iniurias dimicavit, Achilles vero in insaniam versus est propter iram, Aiax autem interfecit seipsum. Iterum debemus considerare in aliis qui dicuntur magnanimi, sicut in Lysandro aut Socrate. Habent enim hoc commune, quod non mutabantur propter prosperitatem fortunae et per infortunia, sed indifferenter se habebant in utrisque. Accipiamus ergo haec duo, scilicet impassibilitatem a fortuitis casibus et non tolerare iniurias, et consideremus si est aliquid commune eis. In hoc enim consistit ratio magnanimitatis. Sicut si dicamus quod utrumque contingit propter hoc, quod aliquis existimat se dignum magnis. Ex hoc enim contingit quod homo non patitur iniurias; et ex hoc etiam contingit quod contemnit mutationem exteriorum bonorum, tanquam minimorum. Si autem nihil commune inveniretur illis duobus acceptis, non esset una species magnanimitatis, sed duae. Unde non posset dari una communis definitio.

4. Deinde cum dicit: Semper autem est omnis etc., ostendit praemissum modum inveniendi quod quid est esse convenientem. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit hunc modum esse convenientem; secundo, ostendit quid oportet in hoc modo vitare; ibi: Si autem neque disputare etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit praedictum modum esse convenientem quantum ad terminum, prout scilicet pervenitur ad aliquid commune; secundo, quantum ad processum, prout scilicet proceditur in praedicto modo a particularibus; ibi: Faciliusque est singulare etc.

5. Dicit ergo primo quod convenienter dictum est quod oportet inquirentem quod quid est pervenire ad aliquod commune, quia omnis definitio datur de aliquo secundum quod consideratur in universali, non autem secundum quod consideratur in hoc singulari vel in illo. Non enim medicus definit quid sit sanum in hoc oculo huius hominis; sed vel in universali simpliciter quantum ad omnes, vel distinguit sanum secundum diversas species, puta cum dicit hoc esse sanum cholericis, illud autem phlegmaticis.

6. Deinde cum dicit: Facilius autem est singulare etc., ostendit praedictum.modum esse convenientem quantum ad processum, quo scilicet proceditur a minus communibus ad magis commune. Et hoc dupliciter: primo, ratione facilitatis: procedit enim disciplina a facilioribus. Facilius autem est definire singulare, idest aliquod minus commune, quam universale, quod est magis commune; in quantum scilicet in universalibus, quia sunt minus determinata, magis latent aequivocationes quam in illis quae sunt indifferentia, idest quae non dividuntur per differentias specificas. Et ideo oportet a singularibus definiendo ascendere ad universalia.

7. Secundo, ibi: Sicut autem in demonstrationibus etc., ostendit idem ex ratione evidentiae. Sicut enim in demonstrationibus oportet syllogizari praesupponendo aliquid, quod est evidens et manifestum, sic etiam et in terminis, idest in definitionibus. Non enim potest aliquis devenire in cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum sive aliquis intendat cognoscere quia est, quod fit per demonstrationem, sive quid est, quod fit per definitionem. Hoc autem contingit, ut scilicet praeexistat aliquid evidens, si sit, idest contingat, separatum, idest distinctim, definiri per ea quae singulariter dicuntur, idest quae proprie conveniunt et distincte huic vel illi; sicut si aliquis velit notificare quid est simile, non considerabit ad omne id quod potest simile dici, sed de quibusdam similibus; puta quomodo dicatur simile in coloribus, et quomodo dicatur simile in figuris. Dicitur enim simile in coloribus ex unitate coloris; dicitur autem simile in figuris ex eo quo d anguli sunt aequales, et latera proportionalia. Similiter etiam in aliis, si velit definire acutum non respiciet ad omne quod dici potest acutum, sed respiciet ad acutum secundum quod dicitur in voce. Et per hunc modum patet quod aliquis definire intendens refugit statim ne contingat aliqua aequivocatio. Et per hoc patet esse convenientem modum definiendi, quo ex inferioribus proceditur ad commune; in quantum scilicet in specialibus specialia definire facilius est, et magis in talibus potest esse nota univocatio.

8. Deinde cum dicit: Si autem non oportet etc., excludit quemdam modum procedendi in definitionibus. Et dicit quod sicut non oportet disputare per metaphoras, ita etiam non oportet definire per metaphoras; utpote si dicamus quod homo est arbor inversa †: nec oportet in definitionibus assumere quaecunque metaphorice dicuntur. Cum enim definitiones sint praecipua et efficacissima media in disputationibus, si definitiones darentur per metaphoras, sequeretur quod oporteret ex metaphoris disputare. Hoc autem fieri non debet, quia metaphora accipitur secundum aliquid simile, non autem oportet ut id quod est simile secundum unum, sit simile quantum ad omnia.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) Alio modo. — « Non dubium est, inquit Tullius, id quidem, quin » definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam commu- » nium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de » propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum est saepe ex » contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quamobrem » descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio » consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis » (Partit. Orat., cap. XII, n. 41, pag. 487. — Opp. Tom. II, Lipsiae 1849).

β) Scilicet hominibus etc. – O om. haec verba; FI om. scilicet. – FHI KMOQT et s. m. D: et quid sit idem; P et quod etc. – BFHIOQ om. seq. similiter. – PFIKLO: in omnibus scilicet (scil. om. L) equis. Addimus aliis ex cet. codd., ut immediate praecedentia postulare videntur. – Item codd.: quia hinnibile; P om. quia. – Praeterea codd., exc. LQ: si aliquid idem est; L: si idem aliquid est; Q om. idem. – Denique H: scilicet rationali et hinnibili; CE: et in hinnibili. Legimus cum cet. codd.: et hinnibili; P: et quia hinnibili.

γ) Sicut Alcibiades dictus est magnanimus. – P: Sicut Alcides (et ita infra), idest Hercules, dictus etc. Et Alcides etc. est etiam in versione quae in Piana textui praefigitur. DEFIKLMN et p. m. S om. Sicut; S s. m.: ut; Q (om. Sicut): Hercules dictus; A: dicitur magnanimus. – Codices, exc. GO (Alcid'ides) et s. m. KM, non Alcides habent, sed plus minusve corrupte Alcibiades, ut habetur in textu graeco. Item infra, exc. GM et s. m. K. Et cum codd. legit antiquior ed. a. At hac posita lectione, mirum est quod codices et ed. a retineant idest Hercules. Duae enim istae lectiones simul consistere non possunt. Cum ergo lectio Alcibiades cum codd. et textu sit retinenda, manifestum videtur verba idest Hercules fuisse ab amanuensi introducta. Unde ea expungere non dubitamus.

δ) Propter prosperitatem etc. – CDKS p. m. om. propter; AEIMN et s. m. CDKS: per prosperitatem. L: (om. propter) prosperitate. – ALN: nec per infortunia; M: vel per infortunia; HT: et propter infortunia; Q: et infortunii; cet.: et per infortunia. P: et per infortunium.

ε) In hoc enim consistit ratio magnanimitatis. – Duo praemissa sunt in praecedenti numero: quorum unum est, quod si inveniatur in similibus et dissimilibus unum commune, invenitur definitio; alterum est, quod si illud commune non inveniatur, definitio non erit. Deinde haec declarantur per exemplum de magnanimitate. Sed quaeritur utrum Aristoteles concludat in magnanimitate Alcibiadis, Achillis, Aiacis, Lysandri et Socratis esse unum commune, et ideo magnanimitatem habere definitionem; an velit concludere oppositum, nempe non esse unum commune, et consequenter non haberi definitionem magnanimitatis, sed esse vocem aequivocam. Pro hac secunda parte stant Themistius in II Poster., cap. xxi, pag. 40; Philoponus ib., § Quaerere autem oportet etc., pag. 140, col. 1; Eustratius ib., § Cum haec duo etc., pag. 91, col. 2; Anonymus ib., § Si autem nihil etc. – Contra, s. Thomas invenit commune illud in eo quod aliquis existimat se dignum magnis. Toletus in II Poster., cap. xiv, n. 14, (fol. 229, col. 4), utramque expositionem dicit convenire textui. Mihi videtur subscribendum esse s. Thomae, qui textum Aristotelis declarat atque complet ex iis quae ipsemet Aristoteles tradit in Ethica Nicom., lib. iv, cap. iii, n. 3 (Ed. Did.): Δοκεῖ δέ, inquit Aristoteles, μεγαλόψυχος εναι μεγάλων αὐτν ἀξιῶν ξιος ὤν: videtur autem magnanimus esse qui existimat se dignum magnis, cum revera dignus sit. De magnanimitate cf. II–II, qu. cxxix.

ζ) Facilius autem est definire singulare etc. – Difficultas oritur ex hisce verbis, quae sunt Aristotelis: Ῥᾷον τε τὸ καθ' ἕκαστον ὁρίσασθαι ἢ τὸ καθόλου: tum enim Aristoteles tum s. Thomas passim docent singularia a nostro intellectu non cognosci nisi per quamdam reflexionem (cf. lib. I, lect. xxxviii, n. 8), directe autem cognosci universale; ac deinde non

singulare definiri a nobis posse, sed universale (cf. loca quae citantur a Petro a Bergamo, voc. Definitio, nn. 38, 39). Oppositum autem videtur hic doceri. Respondeo quod Aristoteles, ut s. Thomas exponit, non sumit singulare proprie, sed prout significat minus universale in comparatione magis universalis (cf. lib. I, lect. XII, n. 3), quod est minus determinatum in comparatione indifferentis, hoc est magis determinati quod non dividitur per differentias specificas. Quanvis autem singulare proprie dictum, hoc est individuum, non possit a nobis definiri, universalia tamen definiuntur; et eo magis eorum definitiones sunt nobis faciliores, quanto magis sunt determinata. Ad rem Waltz: «Τὸ καθ' ἕκαστον hic non dicit id quod » sub sensus cadit (hoc enim definiri omnino nequit)... sed speciem » individuam, quam vs. 31 dicit τὸ ἀδιάφορον, διὰ τὸ το τελευταίου » μηδὲν εἶναι διαφοράν (97 a 38) (Cf. lect. praec. vs. 9)» (II Poster. analytic., Comm. in cap. XIII, pag. 419, seq.). Notat insuper Caietanus (in II Poster. cap. x. § Circa septimam conclusionem etc., fol. 89, col. 2), quod secundum duplicem ordinem in intellectualis cognitionis, scilicet quo ad se et quo ad nos (cf. lib. I, lect. IV, n. 15 seq.), dupliciter loqui possumus de ordine procedendi. Si enim loquamur secundum ordinem naturae et doctrinae, oportet ab universa-

loribus inchoare: sed si sermo sit de modo procedendi quo ad nos, scilicet secundum ordinem nostrae investigationis, sic oportet a minus universalibus ad magis universalia ascendere; quia unitas minus universalium (uti docet hoc loco s. Thomas cum Aristotele) facilius invenitur, cum non oporteat vagari per multa illa, quae sub universaliore comprehenduntur, ut sciatur in quibus differant, et in qua unitate communi conveniant. Unde primus ordo (de quo dictum est in lectionibus immediate praecedentibus) ex difficilioribus procedit; ordo secundus (de quo nunc agitur) ex facilioribus. Hinc collige quod non prohibemur a difficilioribus illis procedere, imo haec via perfectior est: sed via facilior indicatur. η) Separatim, idest distinctim. — Sic legimus cum B (cf. text.). P: separatim definitionem definiri; O: separatim et distinctim; C: separatim, idest (idest expung.) disjōm; D s. m.: separatim, idest divisim; cet. codd.: separatim, idest definitionem, ubi definitionem patet esse corruptionem; sed neque definitionem definiri Pianae admitti potest.— Pro definiri, G: definibilis, Q: dici. θ) Arbor inversa etc. — ALNT: eversa; D: conversa; G versa. — B: neque enim oportet; ELN et p. m. D: neque cum oportet; HMO: neque etiam oportet; Q: non tamen oportet; S: neque oportet (oportet expung.) cum oportet.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.