Book II, lectio XVIIDE MODO INVESTIGANDI PROPTER QUID CIRCA SINGULA PROBLEMATA, DEQUE CONVENIENTIA PROBLEMATUM IN EO QUOD EST PROPTER QUID, TUM QUOAD UNITATEM MEDII, TUM QUOAD ORDINEM MEDIORUM

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 14, ch. 15 · 98a1–34

Aristotle's text

Ad habendum autem problemata, eligere oportet decisiones et divisiones. Sic autem eligere subiectum genus commune omnium consimilium, ut si animalia sunt quae considerantur, qualia omni animali insunt. Acceptis autem his, reliquorum primo qualia omni inhaerent, ut si hoc est avis, qualia inhaereant omni avi; et sic semper proximo. Manifestum enim est quoniam habebimus iam dicere propter quid insunt inhaerentia iis, quae sunt sub communi: ut propter quid homini aut equo insunt. Sit autem animal in quo A, B autem inhaerentia omni animali, in quibus autem sunt C D E, sint quaedam animalia. Manifestum igitur est propter quid est B in D; propter A enim: similiter et in aliis, et semper in aliis eadem ratio est.

Nunc quidem igitur secundum ea quae assignantur communia nomina, dicimus. Oportet autem non solum in his considerare, sed et si aliud aliquid videtur commune, accipientem si aliquibus hoc inhaereat, et qualia hoc sequantur. Ut cornua habentia hoc, habere ventres, non utrobique dentes esse. Iterum cornua habere quibus sequitur? Manifestum est enim propter quid est in illis quod dicitur: propter id enim quod cornua habent.

Amplius autem alius modus est secundum analogum eligere. Unum enim idem non est accipere quod oportet vocare sepion, et spinam, et os. Sunt autem quae sequuntur et hoc, tamquam natura una huiusmodi existente.

Eadem autem problemata sunt quae quidem idem medium habent, ut quoniam omnia antiparistasis. Horum autem quaedam genere sunt eadem, quaecunque habent differentias, ex quo aliorum aut aliter sunt; ut propter quid echo, aut propter quid apparet, et propter quid iris. Omnia enim haec unum problema sunt genere (omnia enim repercussio sunt), sed specie altera.

Alia autem ex eo quod medium quidem sub altero medio est, differunt problemata. Ut propter quid Nilus, finiente mense, magis fluit? Propter id quod hibernior est finis mensis. Propter quid autem est hibernior finis mensis? Propter id quod luna deficit. Haec quidem enim sic se habent ad invicem.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Ad investigandum propter quid oportet, supposito communi genere, considerare divisiones et subdivisiones, donec accipiatur subiectum aliquod commune quod sit causa, seu propter quid illius passionis, de qua quaerimus propter quid. — 3. Eadem methodus servanda est quando commune, quod inest pluribus, aut non est genus, aut est genus innominatum. — 4. De reductione ad aliquod commune analogum, quod sit causa, seu propter quid passionum secundum aliquam proportionem. — 5. Quaedam problemata conveniunt in eo quod est propter quid, quia habent eadem media, aut simpliciter, aut genere, quae nempe quibusdam differentiis diversificantur. — 6. Alia vero problemata sunt quae conveniunt in eo quod est propter quid, non quasi habeant idem medium, sed quia habent diversa media quae ad invicem subordinantur.

St Thomas's commentary

1. Postquam ostendit Philosophus quomodo oportet investigare quod quid est, hic ostendit quomodo oportet investigare propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo oporteat investigari propter quid; secundo, movet quasdam quaestiones circa ipsum propter quid; ibi: De causa autem et cuius est causa etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo alicuius quaestionis propositae possit investigari propter quid; secundo, ostendit quomodo diversae quaestiones communicant in propter quid; ibi: Eadem autem problemata etc. Circa primum duo facit: primo, docet accipere propter quid, accipiendo commune univocum; secundo, accipiendo commune analogum; ibi: Amplius autem alius modus etc. Circa primum duo facit: primo, docet investigare propter quid, accipiendo commune univocum, quod est genus nominatum; secundo, accipiendo quodcunque aliud commune; ibi: Nunc quidem igitur etc.

2. Dicit ergo primo quod ad hoc quod habeamus propter quid circa singula problemata quae ponuntur, oportet considerare divisiones et subdivisiones, et sic ad singula procedere disputando, supposito communi genere. Ut si aliquis velit considerare propter quid aliquid conveniat aliquibus animalibus, oportet accipere qualia sunt quae conveniunt omni animali. Quibus acceptis, oportet iterato accipere secundum divisionem qualia sunt quae consequuntur primo ad aliquod commune, quod sub animali continetur, puta qualia consequuntur ad omnem avem: et sic semper debemus procedere accipiendo illud quod est primum, in quod scilicet fit immediate divisio; quod etiam supra observabatur in divisionibus quibus proceditur ad investigandum quod quid est. Sic autem procedendo manifestum est quod semper poterimus dicere propter quid aliqua insunt his quae continentur sub aliquo communi; ut si velimus scire propter quid aliqua insunt homini et equo, puta somnus et vigilia. Sit ergo animal in quo A, quod est medium; B autem, idest maior extremitas, accipiatur pro his quae inhaerent omni animali, sicut somnus et vigilia; quaedam autem animalium species, puta homo, equus, bos, accipiantur ut minor extremitas, scilicet CDE. Sic igitur manifestum est propter quid B, idest somnus vel vigilia sit in D, puta in homine, quia propter A, idest propter hoc quod homo est animal. Et similiter est faciendum in aliis, et in omnibus est eadem ratio observanda. Huiusmodi autem documenti ratio est, quia subiectum est causa propriae passionis. Et ideo si volumus investigare causam alicuius passionis, propter quam insit quibusdam rebus inferioribus, oportet accipere commune quod est proprium subiectum, per cuius definitionem accipitur causa illius passionis.

3. Deinde cum dicit: Nunc quidem igitur etc., ostendit quomodo oportet investigare propter quid est, reducendo in aliquod commune, quod non sit genus nominatum; et dicit quod ea quae supra dicta sunt, dicuntur secundum illa communia, quibus nomina sunt assignata; sed oportet non solum in talibus considerare, sed et si quid aliud appareat commune quod insit aliquibus, etiamsi non sit genus, vel si non sit nominatum. Deinde oportet considerare ad quae hoc commune consequatur, et quae sunt illa quae consequuntur ad hoc commune innominatum acceptum. Sicut habere cornua est quoddam commune, cui non est nomen impositum, et quod non est genus. Ad hoc autem commune sequuntur duo: quorum unum est, quod omne animal habens cornua habet multos ventres propter necessitatem ruminationis; quorum unus vocatur echinus, in interioribus existens, asper et capedines habens, ut dicitur in libro de Historiis animalium. Aliud autem quod consequitur ad animalia habentia cornua, est quod non habeant dentes in utraque mandibula, sed solum in inferiori, quia materia dentium convertitur in cornua. Item considerandum est ad quae animalia consequatur habere cornua, puta bovem et cervum. Sic enim manifestum erit propter quid haec animalia habent illas proprietates, quia scilicet habent cornua.

4. Deinde cum dicit: Amplius autem alius modus etc., ostendit investigare propter quid reducendo ad aliquod commune analogum; et dicit quod alius modus investigandi propter quid est eligere commune secundum analogiam, idest proportionem. Contingit enim unum accipere analogum, quod non est 'idem secundum speciem vel genus; sicut os sepiarum, quod vocatur sepion, et spina piscium, et ossa animalium terrestrium. Omnia enim ista conveniunt secundum proportionem, quia eodem modo se habent spinae ad pisces sicut ossa ad terrestria animalia. Ad hoc autem commune analogum quaedam consequuntur propter unitatem proportionis, sicut si communicarent in una natura generis vel speciei, sicut esse coopertum carnibus.

5. Deinde cum dicit: Eadem autem problemata sunt etc., ostendit quomodo multa problemata conveniunt in eo quod est propter quid: et primo, quantum ad unitatem medii; secundo, quantum ad ordinem mediorum; ibi: Alia autem etc. Dicit ergo primo quod quaedam problemata sunt eadem, in quantum scilicet conveniunt in eo quod est propter quid. Uno quidem modo propter hoc quod habent idem medium; sicut per hoc medium quod est antiperistasis, idest contra-resistentia vel repercussio, multa demonstrantur. Sunt autem quaedam media eadem non simpliciter, sed genere, quae quibusdam differentiis diversificantur, quae sumuntur vel ex diversitate subiectorum, vel ex diversitate modi fiendi. Sicut si quaeratur propter quid fit echo, aut propter quid apparet, scilicet aliquid in speculo, vel propter quid generatur iris. Omnia enim ista sunt idem problema quantum ad medium propter quid, quod est idem genere: omnia enim causantur ex repercussione. Sed repercussiones differunt specie. Nam echo fit per repercussionem aeris moti a corpore sonante ad aliquod corpus concavum; apparitio autem rei in speculo fit propter hoc quod immutatio medii repercutitur ad speculum; iris autem fit propter hoc quod radii solares repercutiuntur ad vapores humidos.

6. Deinde cum dicit: Alia autem ex eo quod medium etc., ostendit quomodo problemata conveniunt in propter quid secundum ordinationem mediorum; et dicit quod quaedam alia problemata sunt, quae differunt ad invicem ex eo quod habent diversa media, quorum unum est sub altero. Et ponit exemplum, utpote si quaeratur propter quid Nilus in fine mensis, scilicet lunaris, magis inundat. Huius enim ratio est, quia finis mensis est magis pluvialis. Quare autem hoc sit, accipitur per aliud medium; propter hoc scilicet quod tunc deficit luna, quae habet dominium super humores, et ideo, deficiente lumine eius, magis commoventur vapores in aere, ex quo causatur pluvia. Et sic patet quod ista duo media sic se habent ad invicem, quod unum eorum est sub alio.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Accipere secundum divisionem etc. – ADELMN et s. m. K: accipere secundum (K p. m., secundum quia) subdivisionem; BCFHIO: accipere subdivisionem; G et p. m. Q om. secundum divisionem.– Pro sunt, ACEHS et p. m. DN legunt autem, K p. m. vero, s. m. vero sunt, L et s. m. D, autem sunt, Q autem illa; M om. β) Quod sub animali continetur. – Est lectio codd., exc. CE, quam requirunt ea quae immediate sequuntur (qualia consequuntur ad omnem avem: avis est commune quod sub animali continetur). Eam propterea sufficimus P: quae sub animali continentur. C: quod sub anima continentur, sed est amanuensis error. E hab. lac. γ) Quod etiam supra. – PFI, K p. m. et s. m. CDS om. etiam; AMN et p. m. CDS: est: quod cum hoc loco absurde ponatur (nisi legatur observatum, sicut forte habet N), ideo s. m. expung. in CDS; attamen haberi potest tanquam positum a primo amanuensi corrupte pro etiam, ut habent alii codd.; H et s. m. K: et.– FI loco observatur habent supponebatur: sed, ut lector ex se iam deprehendit, isti codices frequenter aut parum accurati sunt, ut hoc loco, aut absurdi, vel etiam ridiculi. M: observabitur; Q: quae supra observantur. δ) Scilicet CDE etc. – F: scilicet ut C; I: scilicet ut CDE. – AD EFILN et p. m. KMS omittunt verba idest somnus vel vigilia sit in D; imo p. m. M om. etiam B. Sed est error, qui male corrigitur in K: sed (pro scilicet?) in D; S s. m.: B inest C. Q om. idest somnus vel vigilia sit. – B: somnus et vigilia. ε) Accipitur causa illius passionis. – Hoc est, si iuxta methodum rectae divisionis et subdivisionis proceditur in investigando propter quid alicui subiecto conveniat per se passio, necesse est ut assurgatur ad subiectum cui talis passio per se in quarto modo dicendi per se (cf. lib. I, lect. x, n. 7) conveniat. Secus non habetur universale primum passionis quaesitae, et a recta methodo philosophandi prorsus absceditur. Qua de re cf. quae diximus de falsa positivismi methodo in primo libro lect. XII, not. ν; ea enim quae hic disseruntur, connexa sunt cum iis quae Aristoteles determinavit de per se in primo libro (cf. lect. x, seqq.). ζ) Propter quid est. – ACDEFGHILM et p. m. KNS: investig. quod quid est (G om. est). Sed, ut dictum est in assignando argumento huius lectionis (cf. n. 1), impraesentiarum est quaestio non de quod quid est, sed de propter quid est. B et s. m. K om. est; Q om. quid est; S s. m.: idest? (quod?) est. – Infra (secundum illa etc.) AEFILMS et p. m. CDKNT: secundum ea quae illa communia etc.; H: secundum illa quae ipsa communia. Lectiones intricatae. G hab. lac. η) Deinde oportet. – A et p. m. KN: Deinde cum dicit oportet. – Cum codd. legimus infra: et quae sunt illa quae consequuntur. P om. illa, et habet consequantur; M: et quae sint illa quae consequantur; N p. m. consequitur. θ) Quorum unus vocatur echinus. – Aristoteles in textu, ἐχῖνον; quod vocabulum adhibetur a s. Thoma. In nostra versione pro τὸ ἔχειν ἐχνον erronee ponitur, habere ventres. Argyropulus vertit ericium; forte, inquit August. Niphus, quia est simile (ἐχῖνος) ei animali, quod Erinaceum dicitur vel aliam ob causam (In II Poster., § Nunc quidem igitur etc., pag. 203, col. 2. – Parisiis 1540). Ex sententia autem Aristotelis (loc. cit. ex Historia animal.) praemisit s. Thomas ruminantibus animalibus plures ventriculos inesse. Quatuor recensentur (loc. cit.) ab Aristotele. Horum primum vocat ventriculum magnum (τν κοιλίαν τὴν μεγάλην. – ib. n. 5), intus asperum atque in loculameta distinctum. Alter dicitur arsineus sive reticulus (κεκρύφαλος. – ib. n. 6) a similitudine: namque extrinsecus quidem ventriculo, intus vero nexis reticulis similis est. Tertius est omasus, (ὁ ἐχῖνος. – ib.) qui continuatur reticulo, sicut iste continuatur ventriculo magno: est autem ἐχῖνος intus asper et plagulis cavus, magnitudine proximus reticulo. Quartus denique dicitur νυστρόξ (ib.), latine faliscus venter, sive abomasus (Cf. Niph., loc. cit.). Faliscus continuatur omaso, et est omaso maior, figura oblongior, habetque intus multos sinus grandes ac laeves. Haec Aristoteles. Aliud autem quod consequitur etc. – Haec iterum gratia exempli a s. Thoma recitantur ex Aristotelis opere, De partibus animalium, lib. III, cap. II. « Cornigerorum, inquit Aristoteles, nullum utrinque dentatum » est: superne enim primores dentes non habent, quia natura hinc adimens addidit cornibus, et alimentum quod his dentibus tribui solet, » in cornuum incrementum impenditur » (Opp. Arist. vol. III, Ed. Did., pag. 255). Quod ideo Aristoteles affirmare videtur, quia ipsi sententia est cornuum non secus ac dentium os principium esse (cf. ib. lib. II, cap. IX, pag. 243).

ι) Analogum, quod non est idem. - M om. analogum, et cum P legit: quod est idem. Sed erronee omittitur non. De eo enim quod est unum commune secundum analogiam, sermo est. Quod autem est unum idem secundum speciem vel genus, non analogum est, sed univocum (Cf. I Perih., lect. v, n. 19 et not. ξ).

κ) In quantum scilicet conveniunt etc. - Cod. N s. m.: in quantum scilicet conveniunt in uno propter quid conveniunt uno quidem propter hoc: lectio inordinata. ACDEFLST et p. m. K om. est ante propter quid; N p. m. om. quod est. Codd., exc. Q: propter quid, uno quidem modo (CFI, modo quidem; ADLST et p.m. KN om. modo) propter hoc quod habent (G, habet). Adoptamus hanc codd. lectionem. Duo enim hic tradit s. Thomas; quorum primum est quod quaedam problemata conveniunt in eo quod habent idem medium, simpliciter nempe; alterum est quod quaedam problemata habent idem medium non simpliciter, sed genere tantum. Hanc distinctionem dilucide tradunt codices.- P omittit, Uno quidem modo. - Lectionem nostram habet Dominicus a Flandria, cuius verba sunt: « Considerandum est... hic secundum Philosophum, ut adducit D. S., quod aliqua (problemata) dicuntur eadem propter hoc quod habent idem medium propter quid unum in genere, diversificatum tamen in specie; ut patet de sono echo, de imagine in speculo et de iride in nubibus. Omnia enim illa conveniunt in medio propter quid uno secundum genus, quod est repercussio; sed tamen tale medium diversificatur secundum speciem: illae enim tres percusiones differant specie... Sed sunt aliqua plura problemata, quae habent idem medium secundum speciem; ut propter quid homo est risibilis, propter quid est flexibilis, et propter quid homo est disciplinabilis: ad omnia respondetur, quia est animal rationale, quod quidem est medium unum secundum speciem. Quaedam vero sunt quae habent me-

dium unum solum secundum analogiam, ut supra patuit de spina et sepione. Considerandum est ulterius quod problemata, quae dicuntur plura, sunt in duplici differentia. Nam quaedam sunt in quibus plures passiones quaeruntur de pluribus subiectis; et talia sunt in duplici differentia: nam aliqua sunt in quibus plures passiones quaeruntur de pluribus subiectis penitus disparatis, ut propter quid homo est risibilis, et propter quid equus est hinnibilis, et talia problemata non habent idem propter quid; quaedam vero sunt, in quibus plures passiones quaeruntur de pluribus subiectis non disparatis, ut propter quid homo est risibilis et propter quid est animal rationale, et talia possunt habere idem medium. Alia vero sunt in quibus quaeruntur plures passiones de uno subiecto, vel una passio de pluribus subiectis, et talia possunt communicare in uno medio, quod est unum aut secundum genus, aut secundum speciem, aut secundum analogum, aut vero secundum subordinationem » In II Poster., qu. XVII, artic. II.

λ) Sunt autem quaedam media eadem. - Ita B et s. m. D; ceteri codd. omittunt eadem; P om. media, quod adoptamus ex codd., quia verba, sunt autem quaedam, ex contextu videntur immediate pertinere magis ad media, quam ad problemata. Retinemus autem cum PB et s. m. D eadem: nam verbum media, sine addito, sententiam incompletam relinquit (cf. not. praec.). - Omnes codd. habent: quae tamen quibusdam; sed post, non simpliciter, sed genere, videtur redundare particula tamen. - ABFI post sumuntur om. vel; pro subiectorum, FI: substantiarum; pro fiendi, G: causandi.

μ) Propter quid fit echo. - A om. fit, quod neque habetur in nostra versione. Textus: διὰ τί ἠχεῖ. HIKMNQST (et BDEFG?): propter quid fit echo; P: sit echo. - DFGIQ om. scilicet; H: scilicet forma in speculo; LST: scilicet quid in speculo.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.