Book II, lectio XVIIIDE COEXISTENTIA CAUSAE AD CAUSATUM QUANTUM AD SIMULTATEM CONSECUTIONIS

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 16 · 98a35–98b38

Aristotle's text

De causa autem et cuius est causa, dubitabit aliquis num-quid cum causatum est et causa est. Ut si folia fluunt aut deficit luna, et causa deficiendi vel folia cadendi erit; ut si huius est lata habere folia, deficiendi autem terram esse in medio.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

St Thomas's commentary

1. Si enim non, aliqua alia erit causa ipsorum. Si vero causa sit simul et causatum, ut si in medio est terra, deficit, aut si latum folium est, fluit. Si igitur non sit, simul itaque erunt et si demonstrentur per altera. Sit enim folium fluere in quo A, latum autem folium in quo B, vitis vero in quo C. Sic igitur in B est A, omne enim latum folium habens folio fluit; in C autem B, omnis enim vitis est habens latum folium; in C igitur A, omnis enim vitis folio fluit. Causa autem est B medium. Sed et quoniam latis foliis vitis sit, est propter id quod folio fluit demonstrare. Sit enim D quidem latum folium, E au-tem folio fluere, vitis vero in quo Z. In Z igitur est E, folio enim fluit omnis vitis; in E autem D, omne enim fluens folio latum est folium habens; omnis itaque vitis latum est folium habens. Causa autem est folio fluere. Si autem non contingit causas esse ad invicem (causa enim prius est eo cuius est causa), et deficiendi quidem causa est terram esse in medio, eius autem quod est in medio terram esse non est causa deficere. Si igitur quidem per causam est demonstratio, propter quid est; si vero non per causam, ipsius quia, quoniam quidem in medio est cognovit, propter quid autem non. Quod autem non deficere causa sit in medio esse, sed hoc deficiendi, manifestum est. In ratione enim deficiendi est quod est in medio. Quare manifestum est quod per hoc illud cognoscitur, sed non hoc per illud. Aut contingit unius plures causas esse? Et namque si est idem de pluribus primum praedicari, sit A in B primo esse, et in C alio primo, et hoc sit in D, et illud in E. Erit itaque A in D et E. Causa autem quod A sit in D quidem B, in E autem C. Quare cum causa sit, necesse est rem esse; sed res cum sit, non necesse est esse omne quodcunque sit causa. Causam quidem necesse est esse, non tamen omnem. Aut si semper est universale propositum, et causa quod-dam totum est, et cuius est causa universale; ut folio fluere in toto quodam determinatum est, etsi species ipsius sint multae, et universaliter igitur aut plantis, aut huiusmodi plantis. Quare medium aequale oportet esse in iis et cuius est causa, et converti; ut propter quid arbores folio fluunt? Si ergo propter densitatem humidi, sive folio fluit arbor, oportet esse densitatem; sive densitas est, non in qualibet sed in arbore, folio fluit. 1. Postquam Philosophus ostendit quomodo oportet investigare propter quid, hic movet duas quaestiones circa ipsum propter quid, quarum prima est de coexistentia causae ad causatum, secunda pertinet ad unitatem causae; ibi: Utrum autem contingat etc. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, obiicit; ibi: Si enim non est etc.; tertio, solvit; ibi: Aut contingit unius etc.

2. Dicit ergo primo quod de causa et causato potest aliquis dubitare utrum quando est unum eorum, sit et aliud. Quae quidem quaestio non est intelligenda quantum ad simultatem temporis, sed quantum ad simultatem consecutionis, utpote si posito uno consequatur aliud vel simul tempore, vel prius et post. Et ponit duo exempla. In quorum uno causa tempore praecedit causatum: nam lata folia habere est causa quod fluant folia alicuius arboris; non autem habere lata folia et folia fluere sunt simul tempore. In alio autem exemplo causa et causatum sunt simul tempore, sicut interpositio terrae simul tempore est cum defectu lunae. Est ergo quaestio utrum ad unum istorum consequatur aliud.

3. Deinde cum dicit: Si enim non aliqua etc., obiicit ad propositam quaestionem, ostendens quod causa et causatum semper simul sunt secundum consequentiam; et ponit ad hoc duas rationes. Quarum prima sumitur ex ratione causae et causati; et dicit quod omne causatum oportet quod habeat aliquam causam. Unde si posito isto causato, non simul ponitur quod ista eius causa sit, sequitur quod sit eius aliqua alia causa; et hoc ideo, quia necesse est quod causatum simul sit cum aliqua causa. Sicut ad hoc quod est terram esse in medio, sequitur quod luna deficiat; et ad hoc quod est arborem habere lata folia, sequitur quod folia eius fluant. Si ergo non est dare aliam causam, sequitur quod simul sit hoc causatum cum hac causa.

4. Secundam rationem ponit ibi: Et si demonstrentur per altera etc., quae quidem sumitur ex hoc quod causa et causatum per invicem demonstrantur. Et circa hoc tria facit: primo, ponit rationem; secundo, removet errorem qui posset consequi; ibi: Si autem non contingit etc.; tertio, probat quoddam quod supposuerat; ibi: Quod autem non deficere etc.

5. Circa primum dicit quod etiam manifestum est quod causa et causatum simul se consequuntur, si hoc verum est, quod per invicem demonstrantur; quia ad medium demonstrationis ex necessitate sequitur conclusio. Quod autem per invicem demonstrentur, probat in praedicto exemplo. Sit enim folium fluere in quo A, quae est maior extremitas; latum folium habere in quo B, quod est medium; vites vero accipiantur in quo C, quod est minor extremitas. Sic igitur in B est A, quia omne quod habet latum folium, folio fluit; in C autem est B, quia omnis vitis habet lata folia; et sic concluditur quod A est in C, idest quod omnis vitis folio fluit. Et in toto hoc processu causa accipitur pro medio, et sic causatum per causam demonstratur. Contingit autem et e converso demonstrare causam per causatum, scilicet quod vitis habet lata folia per hoc quod fluit folio. Accipiatur enim lata folia habere quasi maior extremitas, quae est D; fluere folio quasi medium, quod est E; vitis vero minor extremitas, quae est Z. Sic igitur E est in Z, quia omnis vitis fluit folio; D autem est in E, quia scilicet omne quod fluit folio, habet lata folia; et ex hoc concluditur quod omnis vitis sit lati folii, et accipitur pro causa in consequendo folio fluere.

6. Deinde cum dicit: Si autem non contingit etc., excludit quemdam errorem, qui posset sequi ex praemissis, ut scilicet eadem ratione unum praedictorum demonstretur ex alio. Sed ipse excludens hoc dicit quod si non contingit quod aliqua duo sint sibi invicem causae, scilicet in eodem genere (eo quod causa est prior eo cuius est causa; non autem contingit idem esse prius et posterius eodem modo); cum causa defectus lunae sit terram esse in medio, non est possibile quod defectus lunae sit causa eius quod terra sit in medio. Si igitur demonstratio quae est per causam, est demonstratio propter quid, quae autem non est per causam, est ipsius quia, ut in primo habitum est; sequitur quod ille qui per defectum lunae demonstrat quod terra sit in medio, cognoscit quidem quia, non propter quid.

7. Deinde cum dicit: Quod autem non deficere etc., probat quod supposuerat, scilicet quod interpositio terrae sit causa defectus, et non e converso; et dicit manifestum esse quod lunam deficere non est causa eius quod est terram esse in medio, sed e converso; quia in ratione eclipsis ponitur quod terra sit in medio, ut supra dictum est. Cum igitur quid et propter quid sint idem, manifestum est quod defectus lunae cognoscitur per interpositionem terrae, sicut per medium propter quid; et non e converso.

8. Deinde cum dicit: Aut contingit unius plures causas etc., solvit praemissam quaestionem ostendens in quibus verum sit quod causa et causatum semper se consequantur, et in quibus non. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit in quibus non sit verum; secundo, in quibus sit verum; ibi: Aut si semper etc. Dicit ergo primo quod contingit aliquid unum commune habere plures causas secundum quod convenit diversis, sicut esse vituperabile convenit audaci propter excessum, timido autem propter defectum. Accipiatur ergo quod aliquod unum praedicetur de pluribus primo et immediate, et praedicetur A de B primo, et similiter de C, sicut esse vituperabile de superabundantia et defectu; et ista duo, scilicet C et B, praedicentur de D et E, sicut superabundantia convenit audaci, defectus autem timido. Praedicabitur itaque A de D et E, quia tam audax quam timidus est vituperabilis. Causa autem quod A sit in D est ipsum B: est enim audax vituperabilis propter superabundantiam. Quod autem A insit ipsi E, causa est ipsum C: timidus enim vituperabilis est propter defectum. Patet ergo quod cum causa sit, necesse est rem esse; quia sive A sit superabundantia, sive defectus, necesse est aliquid esse vituperabile. Sed existente re, necesse est quidem quod aliqua causarum sit, non tamen necesse est quamlibet causam esse. Sicut posito quod aliquid sit vituperabile, non est necesse quod sit in superabundantia, sed necesse est quod sit vel in superabundantia vel in defectu.

9. Deinde cum dicit: Aut si semper est universale etc., ostendit in quibus necesse sit simul se consequi causam et causatum; et dicit quod si aliquid quaeratur in universali, et accipiatur tam causa quam id cuius causa quaeritur, in universali; tunc oportet quod ad causam semper sequatur effectus, et ad effectum causa. Sicut hoc quod est fluere folio, non convenit primo pluribus, ut erat in praemisso exemplo, sed determinate uni primo communi, quamvis illius communis sint multae species, quibus universaliter convenit quod fluunt folio; puta si accipiamus vel plantas vel tales plantas, scilicet lata folia habentes. Unde in omnibus istis oportet accipere aequale medium, ita quod convertatur causa et id cuius est causa. Sicut si quaeramus quare arbores fluant folio; si accipiatur causa huius esse propter hoc quod humidum est condensatum et sic facilius est desiccabile, sequetur quod si causatum sit, quod etiam causa sit; puta si fluit arbor, oportet quod sit condensatio humoris. Et e converso, oportet quod posita causa in tali subiecto ponatur effectus; ut puta si condensatio humoris est, non in quacunque re sed in arbore, sequitur quod folio fluat.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Ad simultatem consecutionis etc. – Non est dubium quin haec lectio P sit vera lectio. Proponitur enim n. 1 quaestio, in hac lectione solvenda, de coexistentia causae ad causatum. Quia tamen poterat oriri dubitatio, num simultas causae ad effectus accipienda esset quoad tempus, vel quoad consecutionem; s. Thomas addit intelligendam esse quantum ad simultatem consecutionis (cf. infra not. ε). – Corrupte pro consecutionis FI legunt consueti causis (I, cōis); LS: consuetis causis; MT et p. m. K: consuetam causis; D: causis; quo expuncto, marg. add.: causarum cum suis causatis; K marg. interl.: vel consecutionis; Q: consequentiae. – Q: consequatur aliud ut sint simul tempore ut (vel) prius. Et ponit. G om. aliud vel simul tempore, sed est mendum. – Codd.: aliud vel simul tempore, vel prius et (BHM, vel) post. Hanc codd. lectionem adoptavimus prae P: aliud simul tempore vel posterius. Etenim quaestio, consentiente P, proponitur a s. Thoma sub forma disiunctiva, cuius membra opposita esse inter se debent; membro autem simul tempore opponitur, in re qua de agimus, vel prius et post; scilicet, sive causa sit simul, quoad simultatem temporis, cum effectu, sive contra prius sit causa et post effectus. In lectione P, omissio prius, disiunctiva videtur incompleta.

β) Quarum prima sumitur etc. – Caietanus in II Poster., cap. XII, in Summa capituli, fol. 90, col. 2, hanc primam Aristotelis rationem hoc modo exponit: « Causa et causatum simul sunt. Probatur dupliciter. » Primo, quia si causa assumpta non sequitur ad effectum, oportet illius » causati esse aliquam aliam causam, sive causa et causatum sint simul, ut eclipsi et interpositio, sive non, ut lata folia et fluere. Si » autem sic est, simul utique erunt. Secundo » etc. Differt autem haec Caietani expositio ab expositione s. Thomae. Nam s. Thomas pro antecedente argumentationis ponit: omne causatum oportet quod habeat aliquam causam. Quod quidem antecedens ab Aristotele praesupponitur. Deinde infert primam illationem: si posito isto causato, non simul ponitur quod ista eius causa sit, sequitur quod sit eius aliqua alia causa. Ratio huius illationis additur, quia scilicet necesse est quod causatum simul sit cum aliqua causa. Atqui illa alia causa supponitur non dari. Ergo sequitur quod simul sit hoc causatum cum hac causa. Contra, Caietanus sumit primam illationem, si posito etc., absque probatione, quam s. Thomas addit. « Nec putet aliquis, addit Caietanus, » haec dicta esse ut non imitemur s. Thomae expositionem, sed quoniam textum eius non habeo, et nostrum in hac parte forte meliore rem salvare volumus, ab ipsius sententia non discrepantes: quoniam talem esse quaestionis titulum ipse expresse dicit, explicans quod Aristoteles tacuit, scilicet quod de mutua consecutione quaestio agitur, an » scilicet ad effectum causa et e converso sequatur etc.» (ib. fol. cit., col. 4). Textus dispositio est: εἰ γὰρ μὴ ὑπάρχοντος (quod scilicet posito isto causato, simul ponatur quod ista eius causa sit), λλο τι ἔσται τὸ αἴτιον αὐτῶν, nempe, ut s. Thomas interpretatur, sequitur quod sit eius aliqua alia causa. Sequitur in Aristotele: εἴτε τὸ ατιον ὑπάρχει, μα καὶ τὸ ατιατόν; hoc est, secundum s. Thomam, quia necesse est quod causatum simul sit cum aliqua causa; secundum autem Caietanum: sive causa et causatum sint simul... sive non. Gruchius: siquidem, inquit, simul cum iis causis sint effectus (II Poster., cap. XVII, pag. 250. – Aureliae Allobrogum 1607). Pacius (quem sequuntur Du-Vallius et Casaubonus) in ed. Berolini 1831: sive causa sit, simul etiam erit effectus. Didot: sive si causa sit, num simul quoque erit effectus. Boethius: si vero causa sit et causatum simul, ut si in medio...; si autem sic est, simul utique erunt, et demonstrabuntur per invicem. Sit enim. Versio quae praemittitur commentariis Averrois (Venetiis 1483): sive cum causa sit simul et causatum, est, ut si in medio..., si autem sic est simul itaque erunt: et si demonstrantur per altera. Sit enim. Interpretationem s. Thomae habet Anonymus: « Si quidem haud simul » inhaereret causato existenti, et posita ipsius, et accepta causa, alia profecto ab ipso, et non illi causa esset. Oportet enim existente causato, et » causam esse (δεῖ γὰρ ὄντος τοῦ αἰτιατοῦ, εἶναι τὸ αἴτιον). Quapropter » hoc est (διὸ τοτο ἐστίν) » (In II Poster., § De causa autem etc., pag. 131, col. 2; ed. graec., pag. 188). Haec omnia aperte probant, quod non semel iam notavimus, s. Thomam peculiarem textum habuisse.

γ) Ista eius causa sit etc. – Codd., exc. Q et s. m. K, om. eius. – H: sequitur quod eius alia causa, om. sit et aliqua; ABCFGILMNS et p. m. K om. alia; D: sit eius aliqua causarum; T om. aut aliqua aut alia.

δ) Quod fluit folio, habet lata folia.–Ita legunt nostri codices, exc.

FM, et ita legendum esse ratio suadet. Syllogismus enim, qui hic proponitur, est, quoad modum procedendi, oppositus priori: nam in priori procedebatur a causa ad causatum; hic autem e converso a causato ad causam, nempe ex folio fluere ad lata folia.—P: quod fluit et lata habet folia, folio fluit; ex hoc etc., om. et codd.; M: quod fluit, folia habet lata; et ex hoc etc.; F h. lac.

ε) Solvit praemissam quaestionem.—Codd.—P: solvit primam quaest.; A et p. m. B: praedictam quaest.—De hisce quaestionibus iam egit Aristoteles in praecedentibus, ut videre est lectt. x et xi huius secundi libri. Unde a quibusdam dubitatum fuit cur Aristoteles actum agat. Zabarella in II Poster., cap. xiv, fol. 160, col. 2, opinatur Aristotelem in praecedentibus considerasse breviter, et absque ulla probatione, causam et effectum tempore simul esse; hic vero accuratius et profundius rem speculari, et tum dubia omnia solvendo, tum veritatem firmis argumentis demonstrando, funditus rem declarare. Eamdem igitur rem tractat Aristoteles hic et ibi, non tamen eodem modo; neque eadem hic dicit, sed alia, quae ad plenam huius theorematis excussionem necessaria erant. Quod si quaeras cur igitur Aristoteles non uno et continuato sermone totam simul hanc tractationem absolverit in praecedentibus, sed eam interrumpens, tractatum interposuerit de venatione definitionis, et de aliis quae hactenus tradita sunt; respondet idem auctor quod non sine ratione nec sine artificio hunc ordinem servavit: nam praesens tractatio maxime pertinet et confert ad inventionem medii, et ad abundantiam demonstrationum,

de qua Aristoteles sibi dicendum proposuit in capite praecedente; ideo in aliis memoratis locis hanc causae et effectus reciprocationem leviter tetigit, at diligens huiusce rei examen ad locum hunc, tanquam opportuniorem, remisit. Hucusque Zabarella.—Huic non contradicit Niphus, sed et aliam explicationem proponit, inquiens: « Philoponus dicebat » hanc quaestionem superius fuisse motam et dissolutam. Dicemus alia » forma fuisse superius quaesitam et alia forma hic quaeri: superius » enim quaerebatur de mutua coexistentia effectus et causae secundum » rem; hic vero secundum syllogisticam conversionem. Praeterea hic » copiosius rem attingit, ibi brevius » (In II Poster., § De causa autem etc., pag. 205, col. 2.—Ed. cit.).

ζ) Praedicentur de D et E.—ANO: de D et C; F: de B et E; H: de E et D. Priores lectiones reiiciendae sunt; lectio autem cod. H sustineri potest, quia literarum inversio hoc loco et quantum ad sensum est indifferens.

η) Cuius causa quaeritur.—Sic legimus cum codd. exc., FGIΟQ, P; cuius causa, et quaeritur; FIO: cuius est causa quaeritur; G: cuius est causa et quaeritur; Q: et accipiatur tam causa quam causatum in universali; tunc etc.

θ) Quod folio fluat.—Hanc lectionem, uti cohaerentem praemissis in hoc exemplo, adoptamus ex codd. ABCLNOQST. H: folio fluant; P: folia fluant. FI: in quacunque residet in arbore sequitur quod folia fluant.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.