Book II, lectio XXQUOMODO COGNOSCANTUR A NOBIS PRIMA PRINCIPIA DEMONSTRATIONIS
Aristotle's text
De principiis autem, quomodo fiunt cognita principia, et quis est cognoscens habitus, hinc est manifestum, dubitantibus quidem primum. Quod quidem igitur non contingit scire per demonstrationem non cognoscentem prima principia immediata, dictum est prius. Immediatorum autem cognitio utrum eadem est aut non eadem, dubitabit utique aliquis: et utrum scientia utriusque aut est aut non est, aut huius quidem scientia, illius autem alterum aliquod genus sit: et utrum cum non insint, habitus fiant, aut dum insint, lateant. Si quidem igitur habemus ipsos, inconveniens est. Contingit enim certiores habere cognitiones demonstratione et latere. Si autem accipimus non habentes prius, itaque qualiter cognoscimus et addiscimus ex non praeexistenti cognitione? Impossibile enim est, sicut in demonstratione diximus. Manifestum igitur est quoniam neque habere possibile est ignorantibus, et neque non habentibus habitum fieri. Necesse itaque est habere quamdam quidem potentiam: non huiusmodi autem habere ut sit his honorabilior secundum certitudinem. Videtur autem hoc inesse omnibus animalibus: habent enim naturalem potentiam iudicativam, quam vocamus sensum. Cum autem insit sensus animalibus, in his quidem animalium mansio est sensibilis, in aliis autem non fit. In quibuscunque igitur non fit, aut omnino, aut circa quae non fit, non est in his cognitio ultra quam sentiunt. In quibus autem sentientibus, est habere unum quoddam in anima. Multis igitur factis huiusmodi, iam differentia quaedam fit. Quare in his quamdam est fieri rationem ex talium memoria, in aliis vero non. Ex sensu quidem igitur fit memoria, sicut diximus; ex memoria autem multoties eiusdem facta, experimentum. Multae enim memoriae numero, experimentum est unum. Ex experimento autem, aut ex omni quiescente universali in anima, uno praeter multa, quod cum in omnibus unum sit et idem, illud est artis principium et scientiae. Si quidem circa generationem, artis est, si vero circa esse, scientiae. Neque igitur insunt determinati habitus, neque ab aliis habitibus fiunt notioribus, sed a sensu, ut in versione pugnae uno enim stante alter stetit, postea alter, quousque in principium veniunt. Anima autem cum huiusmodi sit qualis possit pati hoc. Quod autem dictum est olim, non autem plane dictum est, iterum dicamus. Stante enim uno indifferentium, primum quidem universale in anima est. Et namque sentire quidem singulare est, sensus autem universalis est, ut hominis, non Calliae hominis. Iterum in his statur, quousque utique impartibilia stent et universalia; ut huiusmodi animal quousque animal, et in hoc similiter. Manifestum igitur est quoniam nobis prima inductione cognoscere necessarium est. Et namque sic sensus universale facit. Quoniam autem eorum qui circa intelligentiam habituum, quibus verum dicimus, alii quidem semper veri sunt, alii autem recipiunt falsitatem, ut opinio et ratio: veri autem sunt semper scientia et intellectus, et nihil est
scientia certius aliud genus quam intellectus, principia autem demonstrationum sunt notiora, scientia autem omnis cum ratione est, principiorum quidem scientia non utique erit. Quoniam autem nihil verius contingit esse scientia quam intellectus, intellectus utique erit prin-cipiorum, ex his considerantibus. Et quoniam quidem demonstrationis principium non sit demonstratio: quare neque scientiae scientia est. Si igitur nil aliud praeter scientiam genus habemus verum, intellectus utique erit scientiae principium et principium principii. Hoc autem omne similiter se habet ad omne genus rerum.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
Concerning syllogism then and demonstration, what either of them is, and how it is produced, is clear, and at the same time about demonstrative science, for it is the same: ¶1 but about principles, how they become known, and what is the habit which recognises them, is manifest hence to those who have previously doubted it.
That it is then impossible to have scientific knowledge through demonstration, without a knowledge of first immediate principles, has been elucidated before,2 still some one may doubt the knowledge of immediate principles, both whether it is the same or not the same,3 also whether there is a science of each or not,4 or a science of one, but a different kind (of science) of another, and whether non-inherent habits are ingenerated,5 or when inherent are latent.6 If then, indeed, we possess them,7 it is absurd, for it happens that it (the principle) escapes those who have a more accurate knowledge than demonstration,8 but if not having them before, we acquire them, how can we know and learn without pre-existent knowledge? for this is impossible, as we said also in the case of demonstration. It is evident then, that they[||] can neither be possessed, nor ingenerated in the ignorant, and in those who
are identical therefore sometimes, as in this chapter, demonstration is assumed for demonstrative science. have no habit, wherefore it is necessary to possess a certain power, yet not such an one as shall be more excellent according to accuracy than these. Now this appears inherent in all animals, for they have an innate power, which they call sensible perception, but sense being inherent in some animals, a permanency of the sensible object is engen-dered, but in others it is not engendered. Those, therefore, wherein the sensible object does not remain, either altogether or about those things which do not remain, such have no knowledge without sensible perception, but others when they perceive, retain one certain thing in the soul. Now since there are many of this kind, a certain difference exists, so that with some, reason is produced from the permanency § of such things,|| but in others it is not. From sense, therefore, as we say, memory is produced, but from repeated remembrance of the same thing, we get experience, for many remembrances in number constitute one experience. From experience, however, or from every universal being at rest in the soul, that one besides the many, which in all of them is one and the same, the principle of art and science arises, if indeed it is conversant with generation, of art, but if with being, of science.9 Neither, therefore, are definite habits inherent, nor are they produced from other habits more known, but from sensible perception, as when a flight occurs in battle, if one soldier makes a stand, another stands, and then another, until the fight is restored.
But the soul has such a state of being, as enables it to suffer this, what, however, we have before said, but not clearly, let us again explain. When one thing without difference abides, there is (then) first, universal in the soul,10 (for the singular indeed is perceived by sense, but sense is of the universal, as of man, but not of the man Callias,) again, in these11 it stops, till individuals12 and universals stop,§13 as such a kind of animal, until animal,|| and in this again (it stops) after a similar manner. It is manifest then that primary things become necessarily known to us by induction, for thus sensible perception produces the universal. But since, of those habits which are about intellect, by which we ascertain truth, some are always true, but others admit the false, as opinion, and reasoning,14 but science, and intellect, are always true, and no other kind of knowledge, except intellect, is more accurate than science, but the principles of demonstrations are more known, and all science is connected with reason, there could not be a science of principles: but since nothing can be more true than science except intellect, intellect will belong to principles, and to those who consider from these it is evident also, that as demonstration is not the principle of demonstration, so neither is science the principle of science. If then we have no other true genus (of habit) besides science, intellect will be the principle of science: it will also be the principle (of the knowledge) of the principle, but all this subsists similarly with respect to every thing.
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Argumentum et divisio textus. — 2. Textus subdivisio; et de utilitate definiendi modum quo cognoscuntur prima principia, quae ad scientiam praesupponuntur. — 3. Tres quaestiones. — 4. Inconveniens est quod habeamus insitam co-gnitionem principiorum, et nos lateat: cognitio enim quae ha-betur per demonstrationem, non potest nos latere; ergo multo minus potest esse in nobis cognitio principiorum, ex quibus fiunt demonstrationes, et nos latere. — 5. Quia autem nihil addiscimus nisi ex praeexistenti cognitione; et ex praeexistenti cognitione non possunt acquiri principia, quia certiora sunt et causa certi-tudinis eorum quae habentur per demonstrationem; ideo videtur quod habitus primorum principiorum non possint esse acquisiti. — 6. Corollarium. — 7. Subdivisiones textus. Necesse est a principio in nobis esse quamdam potentiam cognoscitivam, quae praeexistat cognitioni principiorum; non tamen talem quae sit potior quan-tum ad certitudinem cognitione principiorum. — 8. Potentia illa quae est principium cognoscitivum praeexistens, primo est sensus, qui omnibus animantibus inest. — 9. Deinde praeter sensum me-moria, quae competit omnibus animalibus perfectis. — 10. Denique praeter sensum et memoriam est ratio, quae est hominis pro-pria. — 11. Habitus principiorum fiunt in nobis ex sensu praeexi-stente, unde accipitur memoria et experimentum; et ex memoria et experimento accipitur universale, quod semper eodem modo se habet. — 12. Attamen ad habendum universale non sufficiunt neque sensus neque memoria, sed requiritur potentia quae sit capax abstrahendi universale illud a singularibus, et potentia quae idem universale possit in se recipere. — 13. Tunc acci-pitur universale ex singularibus, quando accipitur illud unum in quo singularia non differunt. — 14. Ideo autem ab intellectu accipitur universale ex sensu, quia sensus est quodammodo ipsius universalis. — 15. Primorum principiorum est intellectus, non autem scientia.
St Thomas's commentary
1. Postquam Philosophus ostendit quo-modo cognoscatur illud quod est prin-cipium demonstrationis sicut medium, scilicet quid et propter quid, hic osten-dit quomodo cognoscantur prima principia de-monstrationis communia. Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: Quod quidem igitur etc. Dicit ergo primo quod ex his quae sequuntur, manifestum erit de prin-cipiis primis indemonstrabilibus, qualiter eorum cognitio fiat in nobis, et quo habitu cognoscan-tur; hoc tamen ordine observato, ut prius circa hoc dubitationes ponamus.
2. Deinde cum dicit: Quod quidem igitur non contingit scire etc., exequitur propositum. Et circa hoc duo facit: primo, movet dubitationem; se-cundo, solvit; ibi: Necesse itaque est habere etc. Circa primum tria facit: primo, praemittit quod-dam ex quo ostenditur necessitas huiusmodi in-quisitionis; secundo, movet quaestiones; ibi: Im-mediatorum autem etc.; tertio, obiicit ad quaestio-nem; ibi: Si quidem etc. Dicit ergo primo quod iam supra dictum est, quod non contingit aliquid scire per demonstrationem, nisi praecognoscantur prima principia immediata. Et ideo ad scientiam quae est de demonstratione, utile est ut sciatur qualiter prima principia cognoscantur.
3. Deinde cum dicit: Immediatorum autem co-gnitio etc., movet dubitationes tres circa praedi-ctam cognitionem principiorum. Quarum prima est, utrum omnium immediatorum principiorum sit eadem cognitio vel non. Secunda dubitatio est, utrum omnium immediatorum principiorum sit scientia vel nullorum, aut quorumdam sit scien-tia, aliorum vero aliud genus cognitionis. Tertia quaestio est, utrum habitus istorum principio-rum fiant in nobis, cum prius non fuerint, vel semper in nobis fuerunt, sed tamen nos latebat.
4. Deinde cum dicit: Si quidem igitur habe-mus ipsos etc., obiicit ad quaestionem ultimam, ad quam aliae ordinantur. Et primo obiicit ad unam partem; et dicit quod est inconveniens di-cere quod habeamus habitus horum principio-rum, et lateat nos. Manifestum est enim quod illi qui habent cognitionem principiorum, habent certiorem cognitionem cognitione quae est per demonstrationem. Sed cognitio quae est per de-monstrationem, non potest haberi ita quod lateat habentem. Dictum est enim in principio huius li-bri, quod ille qui habet scientiam, scit quod impossibile est aliter se habere. Ergo multo mi-nus potest esse quod aliquis habeat cognitionem principiorum immediatorum, et lateat ipsum. Quod tamen inconveniens sequeretur, si habitus huiusmodi inessent, et laterent.
5. Secundo, ibi: Si autem accipimus etc., obii-cit ad contrarium. Si enim aliquis dicat quod accipimus de novo habitus principiorum, cum prius eos non habuerimus, relinquitur ulterius dubitatio qualiter possimus huiusmodi principia de novo cognoscere et addiscere, et hoc non ex aliqua praeexistenti cognitione; impossibile est enim aliquid addiscere nisi ex praeexistenti cognitione, sicut etiam supra circa demonstrationem diximus. Immediata autem principia ideo ex praeexistenti cognitione addiscere non possumus, quia praeexistens cognitio est certior, cum sit causa certitudinis his quae per eam innotescunt. Nulla autem cognitio est certior cognitione huiusmodi principiorum. Unde non videtur quod possimus ea cognoscere, cum prius non cognoverimus.
6. Tertio, ibi: Manifestum igitur est etc., concludit ex praemissis duabus rationibus, quod neque possibile est semper habere cognitionem horum principiorum, quae nos lateat; neque etiam possibile est quod in nobis generetur de novo talis cognitio, omnimoda ignorantia praecedente, et non habito aliquo alio habitu.
7. Deinde cum dicit: Necesse itaque est etc., solvit praemissas quaestiones. Et primo, solvit ul-
8. Deinde cum dicit: Videtur autem hoc inesse etc., ostendit quid sit illud principium cognoscitivum praeexistens. Et quantum ad hoc ponit tres gradus in animalibus. Quorum primus est hoc, quod videtur inesse communiter omnibus animalibus, quae omnia habent quandam connaturalem potentiam ad iudicandum de sensibilibus, quae vocatur sensus, quae non acquiritur de novo, sed ipsam naturam consequitur.
9. Secundum gradum ponit ibi: Cum autem insit sensus etc.; et dicit quod cum sensus sit in omnibus animalibus, in quibusdam eorum remanet aliqua impressio sensibilis, abeunte re sensibili, sicut contingit in omnibus animalibus perfectis. In quibusdam autem hoc non contingit, sicut in quibusdam animalibus imperfectis, sicut patet in his quae non moventur motu progressivo. Et forte contingit quod circa aliqua animalia remanet aliqua impressio quantum ad aliqua sensibilia, quae sunt vehementiora, non autem quantum ad alia, quae sunt debiliora. In quibuscunque igitur animalibus omnino nulla impressio remanet sensibilem, huiusmodi animalia nullam cognitionem habent, nisi dum sentiunt. Et similiter animalia in quibus nata est remanere talis impressio, si circa aliqua sensibilia in eis non remaneat, non possunt habere aliquam cognitionem nisi dum sentiunt. Sed animalia in quibus inest huiusmodi remansio impressionis, contingit adhuc habere quamdam cognitionem in anima praeter sensum; et ista sunt quae habent memoriam.
10. Tertium gradum ponit ibi: Multis igitur factis etc.; et dicit quod cum multa sint talia animalia habentia memoriam, inter ea ulterius est quaedam differentia. Nam in quibusdam eorum fit ratiocinatio de his quae remanent in habitus principiorum fiunt in nobis a sensu praeexistente. Per verba autem quae adduntur a Piana, videtur dari, contra ordinem positum a s. Th., conclusio, quae ultimo loco est ponenda. Quocirca existimamus verba illa prius fuisse notam marginalem a lectore appositam, quae deinde textui per ignorantiam fuerit inserta. Ideo auctoritate codd. praefata verba expungimus. memoria, sicut in hominibus; in quibusdam autem non, sicut in brutis.
11. Deinde cum dicit: Ex sensu quidem igitur etc., ostendit secundum praedicta quomodo in nobis fiat cognitio primorum principiorum; et concludit ex praemissis quod ex sensu fit memoria in illis animalibus, in quibus remanet impressio sensibilis, sicut supra dictum est. Ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diversis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse videtur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. Sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. Puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanavit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanativa febris. Ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud ‡ absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. Puta quamdiu ° medicus consideravit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae. Hoc est ergo quod dicit, quod sicut ex memoria fit experimentum, ita etiam ex experimento, aut etiam ulterius ex universali quiescente in anima (quod scilicet accipitur ac si in omnibus ita sit, sicut est experimentum in quibusdam.-Quod quidem universale dicitur esse quiescens in anima; in quantum scilicet consideratur praeter singularia, in quibus est motus. Quod etiam dicit esse unum praeter multa, non quidem secundum esse, sed secundum considerationem intellectus, qui considerat naturam aliquam, puta hominis, non respiciendo ad Socratem et Platonem. Quod etsi secundum considerationem intellectus sit unum praeter multa, tamen secundum esse est in omnibus singularibus unum et idem, non quidem numero, quasi sit eadem humanitas numero omnium hominum, sed secundum rationem speciei. Sicut enim hoc album est simile illi albo in albedine, non quasi una numero albedine existente in utroque, ita etiam Socrates est similis Platoni in humanitate, non quasi una humanitate numero in utroque existente.) - ex hoc igitur experimento P, et ex tali universali per experimentum accepto, est in anima id quod est principium artis et scientiae. Et distinguit inter artem et scientiam, sicut etiam in VI Ethic., ubi dicitur quod ars est recta ratio factibilium. Et ideo hic dicit quod si ex experimento accipiatur aliquod universale circa generationem, idest circa quaecunque factibilia, puta circa sanitationem vel agriculturam, hoc pertinet ad artem. Scientia vero, ut ibidem dicitur, est circa necessaria; et ideo si universale consideretur circa ea quae semper eodem modo sunt, pertinet ad scientiam, puta circa numeros vel figuras. Et iste modus qui dictus est, competit in principiis omnium scientiarum et artium. Unde concludit quod neque praeexistunt in nobis habitus principiorum, quasi determinati et completi; neque etiam fiunt de novo ab aliquibus notioribus habitibus praeexistentibus, sicut generatur in nobis habitus scientiae ex praecognitione principiorum; sed habitus principiorum fiunt in nobis a sensu praeexistente. Et ponit exemplum in pugnis quae fiunt per reversionem exercitus devicti et fugati. Cum enim unus eorum perfecerit statum, idest immobiliter ceperit stare et non fugere, alter stat adiungens se ei, et postea alter, quousque tot congregentur quod faciant principium pugnae. Sic etiam ex sensu et memoria unius particularis, et iterum alterius et alterius, quandoque pervenitur ad id quod est principium artis et scientiae, ut dictum est.
12. Posset autem aliquis credere quod solus sensus, vel memoria singularium sufficiat ad causandum intelligibilem cognitionem principiorum, sicut posuerunt quidam antiqui, non discernentes inter sensum et intellectum; et ideo ad hoc excludendum Philosophus subdit quod simul cum sensu oportet praesupponere talem naturam animae, quae possit pati hoc, idest quae sit susceptiva cognitionis universalis, quod quidem fit per intellectum possibilem; et iterum quae possit agere hoc secundum intellectum agentem, qui facit intelligibilia in actu per abstractionem universalium a singularibus.
13. Deinde cum dicit: Quod autem dictum est etc., manifestat quod dictum est in praecedenti solutione, quantum ad hoc quod ex experimento singularium accipitur universale; et dicit quod illud quod supra dictum est, et non plane, quomodo scilicet ex experimento singularium fiat universale in anima, iterum oportet dicere, ut planius manifestetur. Si enim accipiantur multa singularia, quae sunt indifferentia quantum ad aliquid unum in eis existens, illud unum secundum quod non differunt, in anima acceptum, est primum universale, quidquid sit illud, sive scilicet pertineat ad essentiam singularium, sive non. Quia enim invenimus Socratem et Platonem et multos alios esse indiferentes quantum ad albedinem, accipimus hoc unum, scilicet album, quasi universale quod est accidens. Et similiter quia invenimus Socratem et Platonem et alios esse indiferentes quantum ad rationalitatem, hoc unum in quo non differunt, scilicet rationale, accipimus quasi universale quod est differentia.
14. Qualiter autem hoc unum accipi possit, manifestat consequenter. Manifestum est enim quod singulare sentitur proprie et per se, sed tamen sensus est quodammodo etiam ipsius universalis. Cognoscit enim Calliam non solum in quantum est Callias, sed etiam in quantum est hic homo, et similiter Socratem in quantum est hic homo. Et exinde est quod tali acceptione sensus praeexistente, anima intellectiva potest considerare hominem in utroque. Si autem ita esset quod sensus apprehenderet solum id quod est particularitatis, et nullo modo cum hoc apprehenderet universalem naturam in particulari, non esset possibile quod ex apprehensione sensus causaretur in nobis cognitio universalis. Et hoc idem manifestat consequenter in processu qui est a speciebus ad genus. Unde subdit quod iterum in his, scilicet in homine et equo, anima stat per considerationem quousque perveniatur ad aliquid impartibile in eis, quod est universale. Ut puta consideramus tale animal et tale, puta hominem et equum, quousque perveniamus ad commune animal, quod est genus; et in hoc similiter facimus quousque perveniamus ad aliquod genus superius. Quia igitur universalium cognitionem accipimus ex singularibus, concludit manifestum esse quod necesse est prima universalia principia cognoscere per inductionem. Sic enim, scilicet per viam inductionis, sensus facit universale intus in anima), in quantum considerantur omnia singularia.
15. Deinde cum dicit: Quoniam autem eorum etc., solvit primas duas quaestiones, utrum scilicet primorum principiorum sit scientia, vel aliquis alius habitus. Circa quod ex praemissis accipit quod cognitio principiorum pertinet ad intellectum, cuius est cognoscere universale: nam universale dicit esse principium scientiae. Circa intellectum autem sunt duo genera habituum habentium se aliqualiter ad verum. Quidam enim sunt semper veri, alii vero interdum recipiunt falsitatem, ut patet de opinione et ratiocinatione, quae potest esse et veri et falsi. Sunt etiam et quidam habitus erronei, se habentes ad falsum. Quia vero principia sunt maxime vera, manifestum est quod non pertinent ad habitus qui semper sunt falsi, neque etiam ad habitus qui interdum recipiunt falsitatem, sed solum ad habitus qui sunt semper veri. Huiusmodi autem sunt scientia et intellectus α. Additur autem in VI Ethic. tertium, scilicet sapientia: sed quia sapientia, ut ibidem dicitur, comprehendit in se scientiam et intellectum (est enim quaedam scientia et caput scientiarum), hic eam praetermittit. Hac ergo praetermissa, nullum aliud genus cognitionis quam intellectus, est certius scientia. Manifestum est autem quod principia demonstrationum sunt notiora conclusionibus demonstratis, ut in primo habitum est. Non autem potest esse scientia ipsorum principiorum, quia omnis scientia fit ex aliqua ratiocinatione, scilicet demonstrativa, cuius sunt principia illa de quibus loquimur. Quia igitur nihil potest esse verius quam scientia et intellectus (nam sapientia in his intelligitur), consequens est ex consideratione praemissorum quod principiorum proprie sit intellectus. Probat hoc etiam β alia ratione, quia scilicet demonstratio non est ex necessitate demonstrationis principium; alioquin procederet in demonstrationibus in infinitum, quod in primo improbatum est. Cum igitur demonstratio scientiam causet, sequitur quod neque scientia possit esse principium scientiae, ita scilicet quod principia scientiarum per scientiam cognoscantur. Si igitur nullum aliud genus cognitionis praeter scientiam habemus quod semper sit verum, relinquitur quod intellectus erit principium scientiae, quia scilicet per intellectum cognoscuntur principia scientiarum γ; ita scilicet quod hic intellectus, qui est principium scientiae, est cognoscitivus principii, ex quo procedit scientia. Hoc autem, scilicet scientia, est omne, idest totum, quod similiter se habet ad omnem rem, idest ad totam materiam de qua est scientia, sicut scilicet intellectus ad principium scientiae δ.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
α) Cum prius non fuerint etc. — Est lectio BDEKLOQ; P: non fue-runt. — M: aut semper; PQ om. semper. — Codd., exc. IQ, om. in nobis; CDEFHKLNOST: infuerunt; B: infuerint; G: insunt; Q: fuerint. Infuerunt et infuerint forte sunt corruptiones lectionis P, in (om. no-bis) fuerunt.
β) Sed cognitio quae est per demonstrationem. — Hanc s. Thomae germanam lectionem restituimus ex nostris codd., exc. Q, et ex ed. a. Errata est enim lectio P et aliarum Venn. edd.: habent certiorem cogni-tionem cognitione quae est per demonstrationem: non enim potest haberi etc. — Infra, L om. in principio; FI om. libri; PFIO om. huius, quod addimus ex aliis codd.
γ) Cum prius eos non habuerimus. — Haec lectio omnino vera est, ut patet ex dubio quod immediate proponitur, qualiter possimus etc. Hinc erronea est lectio codd. AFI omittentium non. FI loco eos non recte legunt nos, forte corrupte pro non. — Infra loco qualiter possumus P, le-gimus possumus cum ACDEFIKLNQS. — AN: ex aliqua existenti cogni-tione: sed praeexistenti esse legendum patet ex ratione addita (impos-sibile etc.), in qua AN cum P aliisque codd. conveniunt (Cf. lib. I, lect. 1).
δ) Concludit ex praemissis etc. - BFIQ et p. m. K: excludit ex praemissis; sed est lectio erronea: hic enim s. Thomas infert corollarium, quod ex praemissis nn. 4 et 5 infertur. - Deinde F: quod neque impossibile est semper: lectio absurda, et praemissis repugnans. - L: principiorum et nos lateat; C: latent; Q: latet; alii codd.: lateat: et hanc lectionem sufficimus P, lateant. Sermo est enim de cognitione, unde et supra (n. 4) s. Thomas dixit, habeat cognitionem principiorum immediatorum, et lateat ipsum. - Deinde, in fine huius numeri, codd., exc. FGIQ: omnimoda ignorantia; PG: omnino ignorantia; FIQ: omnimodo ignorantia. - Codd., exc. G: et non habito aliquo alio habitu. P om. habito; B erronee: et praehabito etiam aliquo etc.; H: et non habens aliquem habitum; T om. aliquo; M om. alio.
ε) Necesse est a principio in nobis esse quamdam potentiam cognoscitivam. - Ad haec verba est attendendum. Tertia quaestio proposita n. 3, quae tamen primo solvitur ab Aristotele, erat utrum habitus primorum principiorum acquirantur a nobis; vel utrum sint nobis innata, ita tamen ut in principio nos lateant. Quod additum existimo contra Platonem (cf. lib. I, lect. III). Ratio adducta n. 4 urgetur ad suadendum non posse affirmari quod innata sit existentia primorum principiorum in nobis, et simul quod nos lateant. Sed aliunde n. 5 ratio affertur ad probandum quod eadem prima principia non possunt esse acquisita. Ergo, concluditur n. 6, principia prima sunt in nobis partim innata et partim acquisita, sub diverso respectu. - Quomodo innata? Quia nempe nobis innata est quaedam potentia cognoscitiva praeexistens cognitioni principiorum (n. 7), ἀνάγκη ἄρα ἔχειν μὲν τινα δύναμιν. Non dicit habitum (ἕξις), non cognitionem (γνῶσις), non denique cognoscibile vel cognitum (γνωστόν), sed facultatem, δύναμις; ut intelligamus principium cognoscitivum praeexistens acquisitioni habitus primorum principiorum in nobis esse quid subiectivum, non obiectivum, esse aliquid animae nostrae. Hinc ratione obiecti, principia prima non sunt nobis innata, sed de novo acquiruntur; ratione subiecti, sunt nobis innata; hoc est, innata est et consequens animae naturam facultas cognoscitiva, habens naturalem inclinationem ad cognoscenda obiecta propria. Sed hac in re audiendus est s. Thomas, qui in Summa theolog., I-II, qu. LI, artic. I, quaerens, Utrum aliquis habitus sit a natura, ait: «Videtur quod nullus habitus sit a natura... Sed contra est, quod in VI Eth. (cap. III, n. I - Ed. Did.) inter alios habitus ponitur intellectus principiorum, qui est a natura, unde et principia prima dicuntur naturaliter cognita. » Respondeo dicendum, quod aliquid potest esse naturale alicui dupliciter. Uno modo secundum naturam speciei; sicut naturale est homini esse risibile, et igni ferri sursum. Alio modo secundum naturam individui; sicut naturale est Socrati vel Platoni esse aegrotativum vel sanativum, secundum propriam complexionem. Rursus secundum utramque naturam potest dici aliquid naturale dupliciter: Uno modo quia totum est a natura; Alio modo quia secundum aliquid est a natura, et secundum aliquid est ab exteriori principio: sicut cum aliquis sanatur per seipsum, tota sanitas est a natura; cum autem aliquis sanatur auxilio medicinae, sanitas partim est a natura, partim ab exteriori principio. » Si igitur loquamur de habitu secundum quod est dispositio subiecti in ordine ad formam vel naturam, quotlibet praedictorum modorum contingit habitum esse naturalem. Est enim aliqua dispositio naturalis, quae debetur humanae speciei, extra quam nullus homo invenitur: et haec est naturalis secundum naturam speciei. Sed quia talis dispositio quamdam latitudinem habet, contingit diversos gradus huiusmodi dispositionis convenire diversis hominibus secundum naturam individuali: et huiusmodi dispositio potest esse vel totaliter a natura, vel partim a natura et partim ab exteriori principio, sicut dictum est (hic sup.) de his qui sanantur per artem. » Sed habitus, qui est dispositio ad operationem, cuius subiectum est potentia animae, ut dictum est (q. L, ar. II), potest quidem esse
naturalis, et secundum naturam speciei et secundum naturam individui: secundum quidem naturam speciei, secundum quod se tenet ex parte ipsius animae, quae cum sit forma corporis, est principium specificum; secundum autem naturam individui, ex parte corporis, quod est materiale principium. Sed tamen neutro modo contingit in hominibus esse habitus naturales, ita quod sint totaliter a natura. In angelis siquidem contingit, eo quod habent species intelligibiles naturaliter inditas; quod non competit humanae naturae, ut in I dictum est (q. LV, artic. II.) Sunt ergo in hominibus aliqui habitus naturales, tanquam partim a natura existentes, et partim ab exteriori principio. » Aliter quidem in apprehensivis potentiis, et aliter in appetitivis. In apprehensivis enim potentiis potest esse habitus naturalis secundum inchoationem, secundum naturam speciei, et secundum naturam individui. Secundum quidem naturam speciei, ex parte ipsius animae: sicut intellectus principiorum dicitur esse habitus naturalis. Ex ipsa enim natura animae intellectualis convenit homini quod statim cognito quid est totum, et quid est pars, cognoscat quod omne totum est maius sua parte; et simile est in caeteris: sed quid sit totum, et quid sit pars, cognoscere non potest nisi per species intelligibiles a phantasmatibus acceptas. Et propter hoc Philosophus in fine Posteriorum ostendit quod cognitio principiorum provenit nobis ex sensu. Secundum vero naturam individui est aliquis habitus cognoscitivus secundum inchoationem naturalem, inquantum unus homo ex dispositione organorum est magis aptus ad bene intelligendum quam alius, inquantum ad operationem intellectus indigemus virtutibus sensitivis. In appetitivis autem potentiis non est aliquis habitus naturalis secundum inchoationem ex parte ipsius animae, quantum ad ipsam substantiam habitus, sed solum quantum ad principia quaedam ipsius: sicut principia iuris communis dicuntur esse seminalia virtutum. Et hoc ideo, quia inclinatio ad obiecta propria, quae videtur esse inchoatio habitus, non pertinet ad habitum; sed magis pertinet ad ipsam rationem potentiarum. Sed ex parte corporis secundum naturam individui sunt aliqui habitus appetitivi secundum inchoationes naturales: sunt enim quidam dispositi ex propria corporis complexione ad castitatem, vel mansuetudinem, vel ad aliquid huiusmodi.»
ζ) Quae cognoscuntur per demonstrationem. - Hucusque codices. P et Venn. edd. immediate addunt: quia cognitio eorum quae cognoscuntur per demonstrationem, idest cognitio conclusionum, fit in nobis ex praeexistenti cognitione intellectiva principiorum, idest ex habitu; sed cognitio principiorum fit in nobis ex praeexistenti cognitione sensitiva. - Cum codd. consentit Dominicus a Flandria, qui in II Poster., qu. XX, artic. I, hunc locum Aristotelis exponit, usurpando, ut assolet, verba s. Thomae, quin addat quae P et Venn. edd. habent: «Necesse est a principio creationis in nobis esse quamdam potentiam » cognoscitivam, quae scilicet praecedat cognitionem principiorum; non » tamen talem quae sit certior quantum ad certitudinem cognitione prin- » cipiorum. Unde non eodem modo cognitio principiorum fit in nobis » ex praeexistenti cognitione, sicut accidit in his quae cognoscuntur per » demonstrationem, quemadmodum declaratum est in primo huius.» - Revera quae adduntur a Piana et Venn. edd. non solum non sunt necessaria hoc in loco, sed nec videntur congruere ordini quem sequitur hic d. Thomas cum Aristotele. Nam iuxta divisionem textus traditam in principio huius numeri, hoc tantum ex antecedentibus hic inferri debet, nempe quod oportet cognitioni principiorum praeexistere in nobis aliquod principium cognoscitivum. Quid autem sit illud principium praeexistens, et quomodo ex ipso fiat in nobis principiorum cognitio, reponitur declarandum, et late declaratur, in sequentibus numeris. Unde prope finem n. 11 concluditur: quod neque praeexistunt in nobis habitus principiorum, quasi determinati et completi; neque etiam fiunt de novo ab aliquibus notioribus habitibus praeexistentibus, sicut generatur in nobis habitus scientiae ex praecognitione principiorum; sed
η) Quid sit illud principium cognoscitivum praeexistens, habitui nempe primorum principiorum. Quia in num. praecedenti asserta est existentia huius principii, seu facultatis cognoscitivae, de eiusdem facultatis natura inquiritur: ad quaestionem enim an sit sequitur et vestigio quaestio quid sit. Exordium autem sumitur a sensu, duplici potissimum ex capite. Primo quidem quia posita falsitate innatismi idearum, ut in not. ε dictum est, et supposito quod mens non ex seipsa educat suas cognitiones, quasi per essentiam suam intelligendo obiecta (cf. P. I, qu. LV, artic. I, et qu. LXXXIV, artic. II), sequitur quod origo nostrarum idearum repeti debeat aliquo modo a sensu, qui proinde debet esse unum principium cognoscitivum praeexistens cognitioni principiorum. Deinde, quia in sententia Aristotelis et s. Thomae, quamvis sensibilis cognitio non sit totalis et perfecta causa nostrae intellectualis cognitionis, est tamen quodammodo materia causae (cf. P. I, qu. LXXXIV, artic. VI). Hisce ergo praesuppositis tum ex dictis in numeris praecedentibus, tum ex ideologia, expendendum est quid valeant sensus, et deinde determinetur per quod tanquam per causam vere immediatam et efficientem cognitio primorum principiorum a nobis acquiratur. Iuxta autem praemissa exordium sumitur a sensu, qui est communis nobis et brutis, et gradatim pervenitur ad id quod est nobis proprium.
θ) Quae non acquiritur etc. – FIM: accipitur; G om. – F: sed secundum ipsam etc.; et ita I, nisi quod om. sed.
ι) Secundum gradum ponit. – Sensus est quaedam potentia passiva, quae nata est immutari ab exteriori sensibili (cf. P. I, qu. LXXVIII, art. III); unde communiter dicitur quod ex impressione sensibilis in sensus exteriores producitur sensatio; ac proinde quod sensum affici est ipsum eius sentire; quod sensus in actu est sensibile in actu (cf. P. I, qu. XVII, artic. II, ad 1; qu. LV, artic. I, ad 2). Manifestum autem est quod sensus externi non immutantur a sensibilibus absentibus, sed ad illam immutationem, et proinde ad actualem sensationem, requiritur praesentia earumdem rerum sensibilium; et tamdiu perdurat sensatio in nobis, quamdiu perdurat impressio ipsa. Haec de sensatione externa. Si ergo nullus alius sensus existeret in nobis praeter sensus externos, nullae aliae sensationes haberentur nisi illae quae exercerent ad praesentiam et actionem externorum sensibilium. Oppositum autem omnino contingit, ut ex conscientia habemus: obiecta enim per sensus externos percepta ita retinemus ut ea, ipsis absentibus, reproducamus per phantasiam, et sive fuerint nobis grata vel ingrata, utilia vel nociva, probe recordamur. Ergo individua separatim noscimus per sensus externos; eadem individua successive percepta, collectim retinemus per phantasiam et memoriam. Quae facultates nobis non sunt propriae, sed bruta animantia, saltem aliqua, eisdem sunt praedita: nam, ut s. Augustinus ait, « per loca nota sine errore iumenta pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, » et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt; quod nullo modo possent, nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcunque sensarum versarentur imagines » (Contra Epistolam Fundamenti, cap. XVII, n. 20). – Phantasia autem, quae est facultas reproductiva, praeceditur a sensu alio interno, qui dicitur communis, cuius est percipere ac discernere sensationes sensuum externorum; ad ipsum enim referuntur, sicut ad communem terminum omnes apprehensiones sensuum, a quo etiam percipiuntur intentiones sensuum, sicut cum aliquis videt se videre. Hoc enim non potest fieri per sensum proprium, qui non cognoscit nisi formam sensibilem, a quo immutatur: in qua immutatione perficitur visio, et ex qua immutatione sequitur alia immutatio in sensu communi, qui visionem percipit » (P. I, qu. LXXVIII, artic. IV, ad 2. – Cf. s. August. De libero arbitrio, lib. II, capp. III et IV).
κ) Cum sensus sit etc. – Ita codd. P: cum sit sensus; GOQ: cum sensus insit omnibus anim.; T: cum sensus sit omnibus anim.; H: cum sensus insit nobis anim.
λ) In quibusdam autem etc. – FIL, p. m. CD et s. m. K: In quibus autem. – ANS om. hoc. – FI et p. m. D absurde om. non. – B: In quibusdam autem hoc non contingit, sicut in animalibus imperfectis, puta in etc.
μ) Si circa aliqua etc. – FIMT: sed circa; S: si tunc aliqua sensibilis impressio in eis; M om. aliqua; codd., exc. S, om. in. Omnes: remaneat; P: remanet. – Infra (Sed anim. etc.) S: Sed animalibus quibus inest; ACGHKLNT: quibus est. – S: huiusmodi impressio sive remansio impress. – BCDEKLMOQST: contingit adhuc esse quamdam; A: adhuc convenit esse quamd.; H: contingit esse adhuc quamd.; F om. habere.
ν) Tertium gradum ponit. – Praeter memoriam, phantasiam et sensum communem, de quibus supra (not. ι) diximus, in nobis et in brutis datur alius sensus internus, qui a scholasticis dicitur aestimativa. Etenim « si animal moveretur solum propter delectabile et contristabile secundum sensum, non esset necessarium ponere in animali nisi apprehensionem formarum quas percipit sensus, in quibus delectatur aut horret. Sed necessarium est animali ut quaerat aliqua vel fugiat, non solum quia sunt convenientia vel non convenientia ad sentiendum, sed etiam propter alias commoditates et utilitates, sive nocumenta. Sicut ovis videns lupum venientem fugit, non propter indecentiam coloris vel figurae, sed quasi inimicum naturae. Et similiter avis colligit paleam, non quia delectet sensum, sed quia est utilis ad nidificandum » (P. I, qu. LXXVIII, art. IV). Rationes praefatae commoditatis, utilitatis vel nocumenti a scholasticis dictae sunt intentiones; et ad percipiendas huiusmodi intentiones, quas non percipit sensus exterior, ordinatur sensus interior, qui dicitur aestimativa. « Considerandum est autem quod quantum ad formas sensibiles, non est differentia inter hominem et alia animalia: similiter enim immutantur a sensibilibus exterioribus. Sed quantum ad intentiones praedictas differentia est. Nam alia animalia percipiunt huiusmodi intentiones solum naturali quodam instinctu, homo autem per quamdam collationem. Et ideo quae in aliis animalibus dicitur aestimativa naturalis, in homine dicitur cogitativa, quae per collationem quamdam huiusmodi intentiones adinvenit. Unde etiam dicitur ratio particularis.... Est enim collativa intentionum individualium, sicut ratio intellectiva intentionum universalium. Ex parte autem memorativae, non solum habet (homo) memoriam, sicut caetera animalia, in subita recordatione praeteritorum, sed etiam reminiscentiam, quasi syllogistice inquirendo praeteritorum memoriam, secundum individuales intentiones » (qu. et artic. cit.). Quamvis autem aestimativa et memorativa in nobis sint perfectiores iisdem facultatibus prout sunt in brutis, tamen ultra intentiones individuantes non sese porrigunt, neque unum commune intentionibus istis attingunt; sicut phantasia in nobis quamvis perfectior sit quam in brutis, quatenus componit et dividit formas imaginatas (s. Th. loc. cit.), nonnisi tamen formas individuas sensibiles componit vel dividit, et semper obiectum eius est sensibile individuum, non autem universale. Hinc hodierni positivitae, dum ab universalibus et a metaphysica abhorrere affectant, nonnisi collectionem rerum sensibilium considerare queunt: hoc autem nihil aliud revera est quam excludere rationem a scientia, et omnes facultates cognoscitivas humanas ad sensum reducere. Si enim ratio est, supra facultates sensitivas debet sese attollere, ut ex multis particularibus ad invicem collatis accipiat unum commune, quod firmatur in mente; et illud unum est universale, quod est proprium obiectum scientiae. In inquisitione ergo primorum principiorum, admittendum est ut principium praeexistens facultas quae est sensus externus, et insuper facultas quae est sensus interior; at utraque est materia causae cognitionis principiorum; vera causa est ratio (eo modo quo infra explicabitur), sine qua frustra sunt sensus ad cognoscenda universalia, et ad principia efformanda.
ξ) Et considerat illud etc. - G: et non consideretur illud; Q: consideranter, om. et; ADEFIL et p. m. CKN: et considerat non illud (F om. illud); M: et considerat illud non absque. BO: et considerat ratio illud absque; H: et considerat nōm illud absque. - Additio τοῦ non est error, contra mentem s. Thomae et ordinem argumentationis. Dominicus a Flandria in II Poster., qu. xx, artic. 1, legit, sicut revera legendum est, cum P.
ο) Puta quamdiu. - FI: Ut puta cum om. diu; G: Puta quidam med.; H: Puta quod (corrupte pro quam) diu; M: Puta quando med.; ceteri codd.: Puta quamdiu (et ita Dom. a Flandria) med. P: Puta diu med. -Infra ex codd. BST et s. m. C addimus, est (B, tunc est) experimentum: quae verba requiruntur ex toto processu argumentativo, et manifeste supponuntur expressa ex immediate seqq. Ea legisse in suo codice Dominicum a Flandria aperte constat, cum ait: accipit de eo experimentum.
π) Ita etiam ex experimento etc. - Haec lectio P et Venn. edd. concordat cum lectione codd., excepto S, qui legit: ex experimento fit universale ulterius quiescens in anima. Verum haec lectio, quamvis prima fronte facilior videatur, acceptari nequit, tum quia contradicit aliis codd., tum quia opponitur textui Aristotelis, ἢ ἐκ παντς etc.
ρ) Ex hoc igitur experimento etc. - Utile erit comparare cum textu graeco quae hucusque Angelicus disseruit. - Dicitur ergo imprimis quod in nobis ex memoria multoties facta accipitur experimentum: αἱ γὰρ πολλαὶ μνῆμαι τῷ ἀριθμῷ ἐμπειρία μία ἐστίν. Hoc autem experimentum non est simplex collectio rerum memoratarum, sed exurgit ex aliqua circa particularia ratiocinatione, per quam unum particulare refertur ad aliud, ut sic ex multis particularibus ad invicem collatis unum omnibus commune accipiatur. Ex hoc autem experimento, et ex tali universali per experimentum accepto, est in anima id quod est principium artis in rebus factibilibus, et id quod est principium scientiae in speculabilibus: ἐκ δ' ἐμπειρίας ἡ ἐκ παντὸς ἠρεμήσαντος τοῦ καθόλου ἐν τῇ ψυχῇ... τέχνης ἀρχὴ καὶ ἐπιστήμης. Sed eatenus universale est princi-
pium scientiae quatenus in anima quiescit, hoc est quatenus consideratur praeter singularia: haec enim mutabilia sunt, obiectum autem scientiae immutabile et necessarium esse debet. Sed quatenus universale consideratur praeter singularia, est quid unum praeter multa: non quasi hoc unum existat per se extra singularia, sed quia a mente consideratur non considiatis individuis in quibus realiter existit (cf. lib. I, lect. xvi, not. κ): τοῦ νὸς (universale prout est in anima) παρὰ τὰ πολλά, ὃ ἂν ἐν ἅπασιν ἐν ἑνὶ ἐκείνοις τὸ αὐτό. Quia ergo innatismus principiorum fuit exclusus, et universale ex quo sunt principia scientiarum est in rebus singularibus, quae dantur a sensibus, et ex quibus accipitur experimentum, sequitur quod habitus primorum principiorum sint in nobis a sensu praeexistente: οὔτε δὴ ἐνυπάρχουσιν ἀφωρισμέναι αἱ ἕξεις, οὔτ' ἀπ' λλων ἕξεων γίνονται γνωστικωτέρων, ἀλλ' ἀπὸ αἰσθήσεως. Ergo sequitur quod habitus primorum principiorum non sunt in nobis a natura, prouti habitus dicuntur ipsa principia objectiva; sed neque etiam ita totaliter acquiruntur ut nulla omnino cognitio in nobis praecedat: est enim praecedens cognitio sensitiva, in cuius objectis possunt universalia apprehendi, quae sunt scientiarum principia. Haec est responsio data quaestioni propositae in principio huius lectionis.
Sed haec responsio nonnisi primam partem explicite continet solutionis aristotelicae: hucusque enim Philosophus tradidit ex sensibus accipi singularia, ex singularibus accipi experimentum, et ex experimento accipi universale, quod est in singularibus ipsis. Atqui, inquit Aristoteles, nihil valerent sensus, memoria, experimentum, ubi non adesset facultas, quae per se sit capax tum accipiendi in singularibus universale (unum praeter multa) tum illud intelligendi. Et haec est altera pars, de qua in sequenti numero dicitur.
σ) Immobiliter ceperit stare etc. - DKT et p. m. ACN: mobiliter, sed est erronea lectio; L: nobiliter; ACDEFIKLNQT: inceperit stare. - FI: adiungens se eis, et postea aliter. - Codd., exc. F: quod (FI, ut) faciant; PF: faciunt. - Pro Sic, DE: sicut, Q: sciē, S: similiter. AB om. etiam, cuius loco cet. codd. habent enim.
τ) Posset autem aliquis credere etc. — Haec est altera pars (cf. not. ρ), in qua enucleatus Aristoteles disserit de cognitione primorum principiorum in nobis. Detur ergo sensus, et cum sensu memoria; hucusque nonnisi singularia habemus, quae principia esse non possunt, quamvis principiorum universalia in se contineant. Nonnulli, ex illis Aristotelis verbis, αἱ ἕξεις... γίνονται... ἀπὸ αἰσθήσεως, occasionem sumpserunt calumniandi ipsum, quasi deduxerit intelligendam a sensu, ac proinde docuerit sensationem in phantasma ex se converti, phantasma in memoriam, memoriam in experimentum, experimentum denique in principium artis et scientiae; aliis verbis, omnes nostras cognitiones revera non esse nisi sensationes transformatas, ut Condillac docuit in suo de origine nostrarum idearum systemate. Verum Aristoteles nil habet commune cum sensismi et materialismi placitis. Vult quidem in nobis praeesistere sensitivam cognitionem cognitioni principiorum; sed ulterius postulat facultatem sensibus superiorem, nempe intellectivam, quae sit capax abstrahendi universalia a sensibilibus eaque intelligendi, ut iam supra not. cit. innuimus. Ait enim: Ἡ' δὲ ψυχὴ ὑπάρχει τοιαύτη οὖσα οἷα δύνασθαι πάσχειν τοῦτο. Antonius Rosmini (Aristotele esposto ed esaminato) affert hunc Aristotelis locum ad refutandos quos hic supra memoravimus, atque concludit: Non è dunque il solo senso, che possa fare tutto ciò che in fine agli Analitici posteriori descrive, ma il senso in un'anima intellettiva (Op. cit., lib. I, cap. IX, n. 92, pag. 120). Quamvis autem extensive actiones intellectivae sensus quandoque appellentur, nihilominus ab hoc vocabulo, ne aequivocationi ansa praebeatur, abstinendum esse in praesenti censeo; praesertim quia in verbis Aristotelis praecitatis illud vocabulum non occurrit, neque ullo modo verba ista referenda sunt ad praecedentia, ἀπ αἰσθήσεως, sed de facultate intellectiva omnino diversa a sensu sunt exponenda, uti exponuntur a s. Thoma: « Simul cum sensu (quae est materia causae universalium) oportet praesuponere talem naturam animae, quae possit pati hoc, idest quae » sit susceptiva cognitionis universalis (cf. I Perih., lect. II, n. 6 et not. θ), » quod quidem fit per intellectum possibilem (dicit « possibilem », qui » est facultas essentialiter intellectiva, spiritualis et propria animae; » non dicit « intellectum passivum », quo nomine designantur imagi- » nativa et aestimativa, et qui ideo est facultas sensitiva, propria ani- » malis, non animae intellectivae. — Cf. I Perih., loc. cit.); et iterum » quod possit agere hoc secundum intellectum agentem, qui facit intel- » ligibilia in actu per abstractionem universalium a singularibus.» Intellectus ergo solus accipit universale; et ideo solus intellectus est causa vere efficiens universalium ex singularibus.
υ) Sufficiat ad causandum etc. — FI: ad causandum sufficiat cognitionem intelligibilium (F, intellectivam?); M: ad causam cognitionis intellectivae principiorum; S: ad causandum cognitionem intellectualem princip.; ceteri codd., exc. G: ad causandam cognitionem intelligibilem principiorum.
φ) Sensus est quodammodo etiam ipsius universalis. — Et hoc datur infra un conditio sine qua non ad accipienda per intellectum universalia. Et re sane vera, quoties obiectum aliquod sensibile sensibus nostris observatur, percipiuntur primo et per se quidem accidentia individua, quae sunt objecta propria cuiusque sensus, secundario vero et per accidens individua substantia, quae est revera sub illis accidentibus (Cf. lib. I, lect. XXX, not. α). Accidens autem individuum dari nequit, nisi simul habeat naturam ipsius accidentis specifici, per quam in tali specie accidentis constituitur. Pari ratione non potest dari individua substantia, nisi detur in ipsa species substantiae, hoc est universale specificum quo constituitur in determinata substantiae specie. Imo quamvis universale objective et in se a mente nostra consideratum non sit singulare, tamen quatenus est in hoc vel illo singulari, non distinguitur nisi ratione ab ipso, et est idem realiter cum eo: non enim homo prout est in Petro est quid realiter distinctum a Petro, sed est unum et idem realiter; quae identitas realiter et vere affirmatur, cum dicitur, Petrus est homo (cf. Opusc. De ente et essentia, cap. III). Ergo eo ipso quod sensus attingit singulare in concreto, attingit aliquo modo etiam universale, non quatenus formaliter est universale, sed quatenus in singulari est universale (cf. lib. I, lect. XVI, not. κ); et eo ipso quod singulare est praesens animae, etiam universale est praesens, non quidem formaliter et in ratione cognoscibilitatis, sed materialiter et in ratione realitatis, quatenus realiter est in singulari. Habetur autem universale formaliter et praesens praesentia cognitionis, quando ab intellectu consideratur praeter illud singulare. Sed ex his manifestum est quod non posset universale considerari praeter singulare in quo est, si sensus non exhiberet in singulari ipsum universale. Profunda ergo et vera est illa sententia s. Thomae, quod si sensus apprehenderet solum id quod est particularitatis, et nullo modo cum hoc apprehenderet universalem naturam in particulari, non esset possibile quod ex apprehensione sensus causaretur in nobis per intellectum cognitio universalis.
ζ) Solum id quod est particularitatis etc. — A: particularis; BO: particulare. — P: apprehenderet universale in particulari. Nostram lectionem omnes codd. habent.
ψ) Perveniatur ad aliquid. — Codd., exc. S, inveniatur aliquid impartibile; S: inveniat, et ita se corrigit aman. K.
ω) Sensus facit universale intus in anima. — Intellige, iuxta explicata, sensus facit universale non formaliter et ut causa efficiens, sed materialiter, quatenus ab eo est singulare, in quo intellectus colligit universale. « Ex parte phantasmatur intellectualis operatio a sensu causatur. Sed quia phantasmata non sufficiunt immutare intellectum possibilem, sed oportet quod fiant intelligibilia actu per intellectum agentem, non potest dici quod sensibilis cognitio sit totalis et perfecta causa intellectualis cognitionis, sed magis quodammodo est materia causae » (P. I, qu. LXXIV, artic. VI). In primo libro, lect. XXX, not. δ, de eorumdem principiorum cognitione loquendo, diximus cum s. Thoma eam acquiri ope sensuum, quatenus ope sensuum habetur a nobis illorum terminorum cognitio. Et hinc ministerio sensuum intellectus acquirit cognitionem principiorum saltem quoad illorum incomplexeionem, hoc est quoad terminos, ex quibus veluti ex elementis incomplexis coalescit iudicium, quod est principium complexum. — Sed movetur quaestio utrum etiam quoad eorum complexeionem, quatenus nempe principium importat iudicium, hoc est compositum ex terminis, ope sensuum principia ipsa ab intellectu nostro acquirantur. Caietanus respondet affirmative, et pro sua sententia ita argumentatur: « Oportet ponere aliquod motivum et determinativum intellectus ad talem complexeionem faciendam: termini autem accepti, licet si componerentur haberent ex se evidentiam, non sufficiunt tamen ad movendum (et?) determinandum intellectum ad hanc compositionem potius quam illam. Experimur namque continue in nobis ipsis, quod habemus diu multorum terminorum conceptus absque notitia principiorum complexorum, quae ex illorum terminorum coniunctione constat. Fateor enim me cognovisse quid aequale, quid demere, et quid remanet, nescivisse tamen hoc principium: si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia; et similis ratio est in aliis. Oportet ergo ultra conceptus terminorum incomplexeorum, ponere aliquod determinativum seu motivum intellectus ad talem compositionem faciendam. Tale autem motivum oportet esse sensum, quoniam ante cognitionem principiorum Aristoteles nullum motivum intellectus novit nisi sensum. Ergo necessario cognitio complexa principiorum praeexigit sensitivam experimentalem. Et confirmatur, quoniam cum ex eisdem terminis variae possint fieri compositiones, ut manifestum est, nisi cognitio experimentalis determinet intellectum ad hanc compositionem, non erit maior ratio quare intellectus acquirat hanc cognitionem complexam, quam vocamus principium, ex illis terminis magis quam aliam etc... Ad rationem autem... in oppositum, dicitur quod principia sunt evidentia ex propriis terminis, sic iam compositis, vel (et idem est) si taliter componantur eorum termini ab intellectu; sed taliter componi nequeunt absque experimento determinativo intellectus ad hoc etc. Unde quando dicitur quod principia ex solis terminis lumine intellectus cognoscuntur, non excluditur adminiculum sensus, sed tantummodo termini medii: sic enim
principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus, quia absque alio medio termino complexum illud, quod principium est, evidens est; et non quia absque experimentali complexeione composito intellectus fiat etc. Ex his autem quae diximus, nullus arbitretur meae opinionis esse quod omnem compositionem intellectus oporteat praecedere compositionem experimentalem similem illi etc.: hoc enim non teneo, neque sequitur ex dictis; sermo enim noster versatus est circa generationem illius compositionis intellectus, quae non fit ex praeexistenti habitu, et non circa omnem » (In II Poster., cap. XIII, § Circa conclusionem responsivam etc., fol. 92, coll. 3, 4, - 93, col. I).
αα) Sunt scientia et intellectus. — Hic sumuntur scientia et intellectus ut habitus. Et hinc habes confirmata a s. Thoma quae diximus in primo libro, lect. XXXVI, not. ο. — Addendum ex ipso s. Doctore quod « hoc nomen intellectus quandoque significat rem intellectam, sicut nomina dicuntur significare intellectus; quandoque vero ipsam intellectivam potentiam; quandoque vero habitum quemdam (sicut cum dicimus quod intellectus est habitus principiorum); quandoque vero actum (sicut cum dicimus quod intellectus est cognoscitivus principii) » QQ. Dispp. De veritate, qu. XVII, De conscientia, artic. I. Quia igitur nomen intellectus ad ista quatuor aequivocatur (ib.), necesse est ut quo sensu accipiatur quoties occurrit, recte determinetur.
ββ) Probat hoc etiam. — AKQS: Probat autem hoc; CDHLNOT: etiam hoc; EFI om. etiam; G: Et hoc etiam probat; M: om. hoc etiam.
γγ) Intellectus erit principium scientiae, quia scilicet per intellectum cognoscuntur principia scientiarum. — Tria in hac s. Thomae sententia distincte ponuntur, quibus explicatur sensus quo dicitur intellectus esse habitus principiorum. Nempe intellectus (facultas intellectiva) est principium scientiae, quatenus per intellectum (hoc est per actionem intellectivam, ut distinguitur a ratiocinio) cognoscuntur principia, sive complexa sive incomplexa, ex quibus demonstrantur conclusiones, quae sunt obiecta scientiae proprie dictae. — Nonnulli apud antiquos et recentiores (cf. lib. I, lect. XXXV, not. ο) dixerunt, ex Aristotele et s. Thoma habitum principiorum esse intellectum agentem, qui etiam lumen dicitur, et ideo nobis inditum esse lumen subiectivo-obiektivum; verum hanc falsam interpretationem ipsemet s. Thomas ex professo reiecit lib. II Contra Gentiles, cap. LXXVIII. — Cf. Ferrar. ib.
δδ) Ad principium scientiae. — Codd. ACDEFHIKLMNOT addunt tanquam ad textum s. Thomae pertinentia: Et in hoc terminatur (A, determinatur) expositio (O, scientia) libri Posteriorum Aristotelis (hic sistunt MO), ad honorem Christi, qui est Deus (H om. Deus) benedictus in saecula (T, saec. saeculorum). Amen. — B: Et in hoc terminatur expositio libri Poster. Aristotelis. Deo gratias. Amen. — S: Et in hoc terminatur expositio libri Poster., ad honorem Christi filii Mariae Virginis, qui est Deus omnipotens in saecula benedictus. Amen.