Book II, lectio IIIUTRUM QUOD QUID EST, QUOD EST DEFINITIONIS SIGNIFICATUM, POSSIT DEMONSTRATIVE PROBARI PER ACCEPTIONEM CONVERTIBILIUM TERMINORUM
Aristotle's text
Ipsius autem quid est utrum syllogismus sit an demonstratio, aut non, sicut nunc ratio supposuit? Syllogismus quidem enim aliquid de aliquo demonstrat per medium. Sed quid est proprium est, et in eo quod quid est praedicatur. Hoc autem necesse est converti. Si enim A ipsi C est proprium, manifestum est quod et A ipsi B, et hoc ipsi C. Quare omnia sunt ad invicem. At vero et si A in eo quod quid est in omni B, et universaliter B de omni C in eo quod quid est dicitur, necesse est et A in eo quod quid est praedicari de C. Si vero aliquis non accipit sic duplicans, non necesse est A in eo quod quid est de C praedicari. Si autem A quidem de B in eo quod quid est, non quibuscunque B in eo quod quid est: ipsum autem quod quid est utrumque hoc habebit; erit itaque et B de C in eo quod quid est. Si igitur quod quid est et quod quid erat esse utraque habent, in medio erit prius quod quid erat esse. Et omnino si est monstrare quid est homo, sit C homo, A vero quod quid est, sive animal bipes, sive aliquid aliud. Si igitur syllogizatur, necesse est A de B omni praedicari; et huiusmodi autem erit alia media ratio. Quare et hoc erit quod quid est homo. Accipit igitur quod oportet ostendere: etenim B est quod quid est hominis. Oportet autem in duabus propositionibus primis et immediatis terminis considerare. Maxime autem manifestum est quod dicitur, sic. Qui quidem itaque per conversionem demonstrantes quid est anima et quid est homo, aut aliud quodlibet eorum quae sunt, quod est ex principio petunt. Ut si aliquis definiat animam esse eamdem sibi ipsi causam vivendi, hoc autem numerum seipsum moventem, necesse est petere, si consequitur, animam hoc esse quod vere est esse numerum seipsum moventem sic sicut idem. Non enim si consequitur A ipsi B et hoc ipsi C, erit ipsi C A quod quid erat esse; sed verum erat dicere quod erit solum: neque si est A quod quid est et de B praedicatur omni. Nam animalis esse praedicatur de hominis esse: verum enim est de omni hominis esse animalis esse, sicut et dicimus omnem hominem esse animal; sed non sic sicut unum esse. Si quidem igitur non sic accipiat, non syllogizatur quod A sit in C in eo quod quid erat et substantia. Si vero sic accipiat, tunc prius erit accipiens quod in C est in eo quod quid erat esse B. Quare non demonstratum est: quod enim erat in principio accepit.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
Let then so far these things be matters of doubt, but as to what a thing is whether is there, or is there not, a syllogism and a demonstration of it, as the present discussion supposed ? for a syllogism shows something in respect of somewhat through a medium, but the (definition) what a thing is, is both peculiar and is predicated in respect of what it is. Now it is necessary that these should reciprocate: || for if A is the property of C, it is evidently alsc that of B, and that of C, so that all § reciprocate with each other. Nevertheless, if A is present with every B in respect of what it is, and uni-versally B is predicated of every C in respect of what it is, it is also necessary that A should be predicated of C in the ques-tion what it is. Still if some one should assume without this reduplication,1 it will not be necessary that A should be predi-cated of C in the question what a thing is, though A should be predicated of B ¶ in the same question, but not of those of which B is predicated in this question. Now both these2 will signify what a thing (C) is, wherefore B will also be the definition of C, hence if both signify what a thing is, and what the very nature of it is, there will be the very nature of a thing prior in the middle term. Universally also, if it is possible to show what man is, let C be man, but A what he is, whether biped animal, or any thing else; in order then that a conclusion should be drawn, A must necessarily be predicated of every B, and of this there will be another middle definition, so that this also will be a definition of a man, wherefore a person assumes what he ought to show, for B also is the definition of a man.
We must however consider it in two propositions, and in first and immediate (principles), for what is stated becomes thus especially evident: they therefore who show what the soul is, or what man or any thing else is, by conversion, beg the question,3 as if a man should assume the soul to be that which is the cause to itself of life, and that this is number moving itself, he must necessarily so assume as a postulate that the soul is number moving itself, as that it is the same thing. For it does not follow if A is consequent to B, and this to C, that A will therefore be the definition of the essence of C, but it will be only possible to say that this is true, nor if A is that which is predicated essentially of every B. For the very nature of animal is predicated of the very nature of man, since it is true that whatever exists as man, exists as animal, (just as every man is animal,) yet not so, as for both to be one thing. If then a person does not assume this, he will not conclude that A is the very nature and substance of C, but if he thus assume it, he will assume prior to the conclusion that B is the definition of the essence of C. Therefore there has been no demonstration, for he has made a “petitio principii.”
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Argumentum textus. – Utrum quod quid est, quod est definitionis significatum, possit demonstrative probari? – 2. Necessitas huius disputationis. – 3. Ex duplici capite haec disputatio versatur: a) utrum quod quid est possit demonstrari per speciales modos; b) vel per rationes communes. – Per speciales modos: nempe a) vel per acceptionem terminorum convertibilium; b) vel per divisionem; c) vel accipiendo id quod requiritur ad quod quid est. In hac lectione disputatur assumendo terminos convertibiles. – 4. Duo praesupponenda in hac disputatione: quorum unum pertinet ad syllogismum, nempe medium; alterum pertinet ad ipsam rei essentiam, nempe praedicari quidditative et convertibiliter. – 5. Non potest syllogismus concludere quod quid est rei, nisi praemissae constent terminis convertibilibus. – 6. Praeterea in syllogismo praefato maior extremitas debet prae-dicari in eo quod quid est de medio; et medium in eo quod quid est de minori extremitate. – 7. Nisi hae duae conditiones observentur, syllogismus non potest concludere maiorem extremitatem esse quod quid est minoris extremitatis, nempe subiecti conclusionis. – 8. Sed his positis, non potest probari quod quid est, nisi petendo principium. – 9. Declaratur assertum exemplo definitionis hominis. – 10. Modus quo hoc inconveniens de petitione principii sequatur, considerandus est in duabus syllogismi propositionibus immediatis. – 11. Adducitur in exemplum definitio animae a Platone tradita. – 12. Probatur quod praefata demonstratio τοῦ quod quid est sit petitio principii; quia ponitur quod medium sit unum et idem cum utroque extremo, et consequenter supponitur quod est probandum, nempe ipsum quod quid est minoris extremi.
St Thomas's commentary
1. Postquam Philosophus disputative inquisivit utrum definitio significans quod quid est possit demonstrari, hic procedit ulterius ad inquirendum disputative utrum ipsum quod quid est, quod est definitionis significatum, possit demonstrative probari. Et primo, proponit quod intendit; secundo, exequitur propositum; ibi: Syllogismus quidem enim etc. Movet ergo primo quaestionem: utrum possit esse syllogismus aut demonstratio eius quod quid est, ita scilicet quod concludatur hoc esse quod quid est huius; aut hoc non sit possibile, sicut supposuit ratio immediate praemissa?
2. Fuit autem necessaria haec disputatio post praemissam, quia in definitione attenditur non solum ut illud quod significatur, sit quod quid est, sed etiam ut tali modo tradatur qui competat ad manifestandum quod quid est; ita scilicet quod sit ex prioribus et notioribus, et alia huiusmodi habeat quae in definitione sunt observanda. Signanter autem dicit, utrum sit syllogismus aut demonstratio: nam rationum subsequentium quaedam concludunt quod eius quod quid est non sit demonstratio, quaedam vero quod eius omnino non sit syllogismus.
3. Deinde cum dicit: Syllogismus quidem enim aliquid de aliquo etc., procedit disputative ad ostendendum quod non sit syllogismus vel demonstratio eius quod quid est. Et primo, excludit quosdam speciales modos, quibus posset videri quod possit demonstrari quod quid est; secundo, ponit rationes communes ad hoc; ibi: Amplius quomodo demonstrabit etc. Circa primum tria facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per acceptionem convertibilium terminorum; secundo, quod non potest demonstrari per divisionem; ibi: At vero neque per divisionem etc.; tertio, quod non potest demonstrari accipiendo id quod requiritur ad quod quid est; ibi: Sed utrum sit demonstrare etc. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, inducit rationem; ibi: Si enim ipsius CA proprium est etc.; tertio, manifestat inconveniens quod sequitur; ibi: Oportet autem in duabus propositionibus etc.
4. Circa primum praesupponit duo. Quorum primum pertinet ad syllogismum, scilicet quod omnis syllogismus probat aliquid de aliquo per aliquod medium, ut ex superioribus patet. Aliud autem pertinet ad ipsum quod quid est, quod est per syllogismum probandum; ad quod requiruntur duae conditiones. Quarum una est quod quod quid est sit proprium: quaelibet enim res habet propriam essentiam sive quidditatem. Et quia non omne quod est proprium alicui pertinet ad essentiam eius, sicut risibile homini; ideo requiritur secunda conditio, quod praedicetur in quid. Et has duas conditiones necesse est sequi tertiam, scilicet ut quod quid est sit convertibile cum eo cuius est.
5. Deinde cum dicit: Si enim A ipsi C est proprium etc., ponit rationem ad propositum ostendendum. Et circa hoc tria facit: primo, dicit qualem oporteat esse syllogismum qui concludit quod quid est, si hoc sit possibile; secundo, concludit inconveniens, quod ex hoc sequitur; ibi: Si ergo quod quid est etc.; tertio, exemplificat in terminis; ibi: Et omnino si est monstrare etc. Circa primum tria facit: primo enim ostendit quid requiratur ad syllogismum concludens quod quid est, ex eo quod est proprium; secundo, quid requiratur ex eo quod praedicatur in quid; ibi: At vero et si A etc.; tertio, ostendit quod sine his talis syllogismus esse non possit; ibi: Si vero aliquis etc. Dicit ergo primo quod si A, quod est probandum de C tanquam quod quid est eius, est proprium ipsi C (quod requiritur ad quod quid est, ut dictum est ), oportebit quod primum, scilicet A, sit proprium medio, quod est B: nam si A excedit B, quod universaliter praedicatur de C, sequitur quod A multo magis excedat C. Et similiter manifestum est quod oportebit B esse proprium ipsius C: nam si B excedat C, sequitur quod A, quod praedicatur universaliter de B, excedat C; et sic non erit proprium eius, ut supponebatur. Relinquitur ergo quod si aliquis syllogismus sit, qui concludit quod quid est, oportet esse talem habitudinem terminorum eius, ut omnes ad invicem convertantur.
6. Deinde cum dicit: At vero et si A in eo quod quid est etc., ostendit quid debeat habere syllogismus praedictus, ex eo quod concludit id quod praedicatur in eo quod quid est. Et dicit quod oportet hoc modo syllogismum procedere, ut maior extremitas, quae est A, praedicetur in eo quod quid de medio, quod est B; et B similiter praedicetur in eo quod quid de minori extremitate, quae est C; et sic concluditur quod A praedicetur de C in eo quod quid est.
7. Deinde cum dicit: Si vero aliquis non accepit sic duplicans etc., ostendit quod praedictus modus syllogizandi requiratur. Et dicit quod si aliquis non ita accipiat terminos duplicans, idest observans duas conditiones praedictas, vel potius accipiens quod quid est ex duabus partibus, non sequitur ex necessitate quod A praedicetur de C in eo quod quid est. Sed et si ex una tantum parte praedictae conditiones observentur, non sufficit ad propositum. Etsi enim detur quod A praedicetur de B in eo quod quid est, non propter hoc sequitur quod praedicetur in eo quod quid de quibuscunque praedicatur B qualitercunque. Et sic sequitur quod ex utraque parte oporteat accipere quod quid est: ita scilicet quod non solum A sit quod quid est ipsius B, sed etiam ipsum B sit quod quid est ipsius C, tanquam convertibiliter et in eo quod quid praedicatum.
8. Deinde cum dicit: Si igitur quod quid est et quod quid erat esse etc., ducit ad inconveniens: quia si, sicut ostensum est, ex utraque parte invenitur non solum praedicari aliquid in eo quod quid, sicut genus praedicatur de specie, sed etiam quod ex utraque parte sit quod quid erat esse, quod significat definitio, sequitur quod quid erat esse prius fuisse in medio termino; idest quod medius terminus sit quod quid erat esse minoris extremitatis: et ita supponitur quod oportebat probare, scilicet quidditatem ipsius C.
9. Deinde cum dicit: Et omnino si est monstrare quid etc., manifestat quod dixerat in terminis. Puta si volumus monstrare quid est homo, sit C, idest minor extremitas, homo; A vero, idest maior extremitas, sit quod quid est hominis, puta animal bipes, vel aliquid aliud huiusmodi. Si ergo hoc oporteat per syllogismum probari, necesse est quod definiatur aliquod medium, scilicet B, de quo omni A praedicetur; et ad hoc medium pertinebit quaedam alia media definitio, quae scilicet erat definitio minoris extremitatis. Unde sequetur quod hoc etiam medium sit quod quid est hominis. Et ita qui sic syllogizat, accipit supponendo id quod oportebat ostendere, scilicet quod B sit quod quid erat esse hominis.
10. Deinde cum dicit: Oportet autem in duabus etc., manifestat quomodo hoc inconveniens sequatur ex praemissis. Et circa hoc tria facit. Primo, ostendit modum quo convenienter hoc manifestetur. Et dicit quod id quod dictum est, oportet considerare in duabus propositionibus, quae sint primae et habeant terminos immediate sibi inhaerentes. Possibile enim esset per plures propositiones hoc ostendere, ex quibus plures syllogismi constarent; vel etiam esset possibile duas solas propositiones accipiendo, accipere eas mediatas. Sed quia oportet semper reducere ad duas primas immediatas, ideo, ut brevior et expeditior sit consideratio, assumamus a principio tales propositiones, et sic maxime poterit manifestari propositum.
11. Secundo, ibi: Qui quidem itaque per conversionem etc., proponit quod intendit; et dicit, concludens ex praemissis, quod illi qui volunt demonstrare per terminos convertibiles quod quid est alicuius rei, puta quid est anima, vel quid est homo, vel quodcunque aliud huiusmodi, necesse est quod incidant in hoc quod petant principium. Et inducit exemplum de definitione animae secundum Platonem. Quia enim anima vivit, et est corpori causa vivendi, sequitur quod differat a corpore per hoc quod corpus vivit per aliam causam, anima vero vivit per seipsum. Ponebat autem Plato quod numerus est substantia omnium rerum: eo quod non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam eius de quo dicitur, et unum quod est principium numeri; et ita sequebatur quod anima substantialiter sit numerus, sicut et quaelibet alia res multa in se continens. Item ponebat Plato quod vivere sit quoddam moveri. Duobus enim distinguitur vivum a non vivente, scilicet sensu et motu, ut dicitur in I De anima; et ipsum sentire sive cognoscere dicebat esse quoddam moveri. Sic ergo dicebat animam esse numerum seipsum moventem: dicebat etiam animam esse id quod est sibi causa vivendi. Si quis ergo velit probare quid est anima, quia scilicet est id quod est sibi causa vivendi, et assumat pro medio quod anima est numerus seipsum movens, necesse est hoc petere, scilicet quod anima sit numerus seipsum movens: ita scilicet quod hoc sit idem ipsi animae, tanquam quod quid est eius. Alioquin non sequeretur quod si aliquid est quod quid est numeri moventis seipsum, quod sit quod quid est ipsius animae.
12. Tertio, ibi: Non enim si consequitur etc., probat propositum, scilicet quod talis probatio contineat petitionem principii; et dicit quod non sequitur quod maior extremitas, quae est A, sit quod quid est minoris extremitatis, quae est C, ex hoc quod A sequitur ad B et B sequitur ad C; sed sequitur simpliciter quod A insit C. Et si ulterius detur quod ipsum A sit quod quid est alicuius, et praedicetur universaliter de B, non adhuc sequitur quod A sit quod quid est ipsius C: manifestum est enim hoc quod est animali esse v, idest quod quid est animalis, praedicari de hoc quod est homini esse, idest de eo quod est quod quid est hominis. Sicut enim verum est quod animal universaliter praedicatur de homine, ita verum est quod definitio animalis 'universaliter praedicetur de definitione hominis, non tamen ut sint omnino unum et idem. Sic igitur patet quod si aliquis non sic accipiat terminos, ut primum sit omnino unum et idem medio, et medium ultimo, non poterit syllogizari quod A, quod est primum, sit quod quid est ipsi C, quod est ultimum, et essentia eius. Si vero accipiantur termini modo praedicto, sequitur quod priusquam concludatur, accipiatur in praemissis quod quid est ipsius C, scilicet ipsum B. Ex quo sequitur quod non sit demonstratio, sed petitio vel acceptio principii.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
α) Postquam Philosophus etc. – A: Postq. Ph. processit inquirendo disputative (marg. add. utrum quod quid est) inquisivit; H: Postq. Ph. disputavit vel disputative inquisivit; N: Postq. Ph. (marg. add. processit) disputative inquirendo; O: Postq. Ph. ostendit disputative et inquisivit. – In cod. C fol. 40 vers. et fol. 41 recto, ponitur in inferiori margine haec nota auctoris anonymi: « Ipsius autem etc. Non intelligo Expositorem (s. Thomam) qualiter introducat hanc partem, et qualiter continuet ipsam ad praecedentem. Cum enim Philosophus nihil aliud ostenderit quam quorum est definitio non est demonstratio, nec e converso, et per consequens quod demonstratio et definitio non sunt idem nec una sub alia; nescio videre quid velit dicere Expositor dicens quod Philosophus postquam disputative inquisivit utrum definitio possit demonstrari etc.: nescio videre qualiter debeat intelligi quod hic determinat de quod quid est, quod est definitionis significatum, magis quam supra; cum semper respexerit ad illa quorum est definitio vel demonstratio. Imo Philosophus supra posuit primam dubitationem, hanc scilicet, si esset scire idem secundum idem definitione et demonstratione. Quaerere ergo videtur sic de eo quod per definitionem cognoscitur vel significatur, sicut de definitione significante quid est. Item quaero quae differentia est inter definitionem significantem quod quid est, et quod quid est significatum per definitionem? Nam idem significatur per definitionem quod definitum significat, et e converso. « Sed forsan (adverbium istud expungitur) haec est intentio Thomae, et vere, quod Philosophus in praecedenti nihil aliud fecit quam ostendere definitionem non esse demonstrationem nec e converso, nec esse unam partem subiectivam alterius. Quod Philosophus probavit ex
hoc quod haec non erant eorundem omnium nec alicuius unius eiusdem secundum idem, ut patet ex dictis Philosophi. Et in hoc bene apparet quod Philosophus disputavit de definitione significante quod quid est, et non de ipso quod quid est significato per definitionem. Sed in ista parte Philosophus non quaerit nisi de eo quod significatur per definitionem, quod est vere quod quid est rei vel eius quidditas: utrum dicta quidditas alicuius rei possit investigari per demonstrationem vel syllogismum; et hanc significat definitio vel significatur hoc per definitionem non refert. Sed bene refert quaerere de significante quidditatem vel de quidditate significata. Ad obiecta patet responsio: imo grossa erat dubitatio. »
β) Quod quod quid est etc. – Codd., exc. ABI: quod id quod etc.; I: quod illud quod etc.; B: (om. quod) quod quid. – L om. sit. – Conditiones de quibus hoc loco est sermo, manifestae sunt ex his quae dicta sunt lib. I, lect. x, quoad diversos modos dicendi per se. Quod enim id quod pertinet ad quod quid est rei, debeat esse proprium rei definitae, manifestum ex se est. Atqui proprium alicui dupliciter dicitur: nempe et quod est de eius definitione, ipsique proinde convenit per se in primo modo dicendi per se; et quod non est de eius definitione, sed tamen convenit ipsi in secundo vel quarto modo dicendi per se. Ergo cum sermo impraesentiarum sit de quod quid est rei, sequitur et quod debeat esse proprium, et quod non debeat esse in secundo, sed in primo modo dicendi per se, nempe in quid (I Periherm., lect. x, not. 2). Hinc ratio convertibilitatis inter definitionem et rem definitam, quoties quid sit completum, hoc est complectens genus proximum et ultimam differentiam.
γ) Quod quid de medio etc. – HL et s. m. K: quod quid est de medio. In hac formula, est modo additur a P et omittitur a codd.; modo codd. habent et P omittit. Ad significationem nil addit, nil prorsus detrahit. Unde ex hac parte potest addi et potest omitti. S. Thomas, ut ex codd. et editionibus conici potest, modo quod quid, modo quod quid est habuit. – N et s. m. A: et medium B similiter. – HKL et s. m. A: quod quid est de minori. – Codd., exc. BEFI: et sic concludetur; E: concluderetur. – BFI: praedicatur de C. – Codd., exc. HLOQ: in eo quod quid, om. est.
δ) Non sufficit ad propositum. – In numero superiori Aristoteles dixit quod, si syllogismus concludit quod quid est, debet habere duas conditiones: nempe 1°, quod maior extremitas (A) sit quod quid est, seu definitio termini medii (B), hoc est definiti; 2°, quod medius terminus (B), hoc est definitum, sit quod quid est, seu definitio minoris extremitatis (C). Scilicet: B (definitum) est A (definitio); C (definitum) est B (definitio); C (definitum) est A (definitio). In quo syllogismo habetur quod definitio (A) definitionis (B in minori), est definitio definiti (C). Quod vero haec deberet esse forma argumentandi ad concludendum quod quid est, probat Aristoteles in hoc num. 7 hac ratiocinatione. Ponamus, inquit, quod syllogismus non ita reduplicetur ut B sit A et C sit B in sensu mox explicato, habemus istos syllogismos: 1m, B est A; C est B; C est A. Ex suppositione quod B non sit quod quid est τοῦ C, sed aliud praedicatum, licet per se conveniens, non potest concludi quod A sit quod quid est τοῦ C. Similiter 2m, A est B; C est A; C est B: si supponatur quod A est quod quid est τοῦ C, sed quod B non est quod quid est το A in maiori, concludi nequit quod B sit quod quid est τοῦ C. Stat ergo quod in syllogismo concludente quod quid est (si hoc sit possibile, n. 5), maior extremitas debet esse quod quid est medii, et medium debet esse quod quid est minoris extremitatis. – Dicitur, si est possibile: in sequenti enim numero demonstratur inconveniens talis modus syllogizandi: quia nempe est petitio principii.
ε) Quod quid est ipsius C etc. – P om. quid, quod adiecimus ex codd. – I om. ipsius. – Legimus cum codd., exc. M: tanquam convertibiliter; P om. tanquam; M: scilicet tanquam convertib. – Loco et in eo, FI legunt: cum eo, G: ideo, HQ: in eo.
ζ) Si igitur quod quid est et quod quid erat esse. – Duo ista, τὸ τί ἐστι καὶ τὸ τί ν εἶναι, hoc loco ut distincta exhibet Aristoteles (et ita in sua expositione s. Thomas); sed quandoque ad idem significandum usurpat. « Aristoteles, inquit Lincolniensis, quandoque sumit hanc appellationem quod quid est pro omni definitione generaliter; quandoque pro definitione materiali, et quod quid erat pro definitione formali » (In II Poster., cap. 11, fol. 31, col. 2. – Cf. s. Th. in IV Sentent., Dist. III, qu. 1, artic. 1, quaest. 1). Etiam s. Thomas in lect. seq. n. 5, loquitur de eo quod praedicatur in eo quod quid est, et de eo quod ostendit quod quid erat esse, idest quod demonstrat essentiam rei. Infra, lect. IX, n. 6, dicit per quod quid erat esse nominari causam formalem, additque hanc esse rationem significantem quod quid est (cf. lect. v, n. 7, seqq.). Et in Opusc. De ente et essentia, cap. 1, ait: « Quia illud per quod res constituitur in proprio genere vel specie est quod significamus per definitionem indicantem quid est res, inde est quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidditatis mutatur. Et hoc est quod Philosophus in septimo Metaphysicae frequenter nominat quod quid erat esse, idest hoc per quod aliquid habet esse quid. » – S. Ioannes Damascenus tum genus tum speciem vocat quid est, τί ἐστι (Dialectica, capp. VI, IX et x. Ed. Lequien.). – Haec monuimus ad cautelam: nam utraque formula promiscue sumitur, et quando opus est, distinctione utimur. Trendelenburg in I De anima, pag. 160, Ed. cit., de huiusmodi formulis disserit, sed ea remittimus ad Metaphysicam (Cf. lib. VII, Comm. s. Thomae lect. III).
η) Ad inconveniens: quia si etc. – L: ad inconve. quod quia si etc.; F ponit si ante ex; cet. codd., exc. CH: quia si sicut. – Admittimus in textu si auctoritate codd.; quae particula, omissa a P per errorem typogr., requiritur ex contextu orationis.
θ) Quod ex utraque parte etc. – ABHQT om. quod; AHL om. parte. – AC erronee: quod aliquid erat esse; et erronee H: esse, aliquid significat; FI: sit quod quid est esse.
ι) Ostendit modum etc. – G: ostendit medium quomodo convenient hoc manifestetur; F: quo inconveniens hoc ostendetur; et ostendetur etiam I; BQ: manifestatur. P. modum quo hoc convenienter. Cet. codd. ut in textu.
κ) Scilicet sensu etc. - Ita codd., exc. G; P: idest sensu etc.; G: a non vivente secundum sensum et motum.
λ) Sic ergo etc. - AN om. Sic ergo... numerum. Q: Sicut ergo. μ) Et B sequitur etc. - O om. et B; FIQ om. sequitur. - P: quod A solum insit C; sed omnes codd. om. solum. Textus habet quidem μόνον, sed huic voci bene correspondet simpliciter, post quod solum redundare videtur. S: quod A scilicet; et non bene cum G: sit C.
ν) Manifestum est enim hoc quod est animali esse. - Haec omnia verba, quae desiderantur in P, et quae sunt in textu Aristotelis (καὶ γὰρ τὸ ζῷῳ εἶναι), cuius verba hic recitantur a s. Thoma, addimus ex consensu unanimi omnium nostrorum codd. - Praeterea notanda est forma qua hoc loco utitur Aristoteles ad designandum quod quid est (cf. not. ζ), nempe, hoc quod est homini esse, hoc quod est animali esse. « Scien- » dum autem est, inquit s. Thomas in VII Metaphys., lect. III, quod in » omnibus sequentibus, per hoc quod (Aristoteles) dicit hoc esse, vel » huic esse, intelligit quod quid erat esse illius rei; sicut homini esse, » vel hominem esse intelligit id quod pertinet ad quod quid est homo.» ξ) Quod est ultimum etc. - O: quod est medium ultimum. Codd., exc. AH: et essentia, conformiter textui graeco, καὶ ἡ οὐσία. P: ex essentia; H: de essentia; A: ultimum et extremum eius.