Book II, lectio VUTRUM POSSIT DEMONSTRARI QUOD QUID EST ACCIPIENDO ID QUOD REQUIRITUR AD QUOD QUID EST

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 6, ch. 7 · 92a6–92b3

Aristotle's text

Sed utrum sit demonstrare quod quid est secundum substantiam ex conditione accipientem quod quid erat esse: quod est ex his quae sunt in eo quod quid est propriis? Haec autem in quod quid est sola, et proprium est omne: hoc enim est esse illi. An iterum accepit quod quid erat esse et in hoc? Necesse est enim per medium monstrare. Amplius sicut neque in syllogismo accipitur quod quid est syllogizare (semper enim tota aut pars est propositio, ex quibus est syllogismus): sic neque quod quid erat esse oportet esse in syllogismo; sed seorsum hoc appositis esse, et ad dubitantem an syllogizatum est, aut non est hoc, obviandum quoniam hoc erat syllogismus. Et adhuc quod neque quod quid erat esse syllogizatum est, quoniam utique est: hoc enim positum est nobis quod quid erat esse. Quare necesse est et sine eo quod quid est syllogismus, aut quod quid erat esse, syllogizare aliquid.

Et si ex suppositione demonstret, ut si malo inest divisibile esse, in contrario autem est contrarium esse, in quibuscunque est aliquid contrarium, bonum autem malo contrarium est, et indivisibile divisibili: est itaque boni et indivisibile esse. Etenim hic accipiens quod quid erat esse, demonstrat; accipit autem ad demonstrandum quod quid erat esse. Alterum tamen sit: et enim in demonstrationibus quoniam est hoc de hoc, sed non ipsum, neque cuius eadem ipsa ratio et convertitur. Ad utrosque autem et secundum divisionem demonstrantem, et ad sic syllogismum, est eadem oppositio, propter quid est homo animal gressibile bipes, sed non animal et bipes. Ex acceptis enim neque una necessitas est unum fieri quod praedicatur, sed utique sicut homo idem erit et grammaticus et musicus.

Qualiter igitur definiens demonstrabit substantiam, aut quod quid est? Neque enim sicut demonstrans ex certis esse, manifestum faciet quod necesse est, cum sint illa, alterum aliquid esse, demonstratio enim hoc est; neque sicut demonstrabit inducens per singularia cum manifestata sint, quoniam omne sic, eo quod nihil aliter est. Non enim quid est demonstrat, sed quoniam est aut non est. Quis igitur est alius modus relictus? Non enim monstrabit sensu aut digito.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Utrum contingat demonstrari quid sit aliquid secundum substantiam, accipiendo pro medio ea quae pertinent ad rationem ipsius quod quid erat esse. — 3. Disputatur pro parte negativa. Et primo, talis demonstratio est petitio principii. — 4. Deinde arguitur ex similitudine syllogismi: quia sicut definitio syllogismi non est aliquid eorum ex quibus procedit syllogismus (procedit enim ex propositionibus), ita syllogizans quod quid erat esse alicuius rei, non debet accipere quid sit quod quid erat esse. — 5. Videtur quod non possit demonstrari quod quid est unius rei ex quo quid est alterius rei. — 6. Nam primo, praefata demonstratio est iterum petitio principii. — 7. Deinde, quia in omni demonstratione id quod accipitur pro principio demonstrationis, neque potest esse idipsum quod concluditur, neque aliquid quod habeat eamdem rationem et convertatur cum ipso. — 8. Additur ratio communis contra eum qui demonstrat ex suppositione ipsius quod quid est et contra eum qui demonstrat ex divisione. Nam definitio significat unum aliquid; ex his autem quae accipiuntur secundum vias divisionis et suppositionis ad definiendum, non est necessarium quod fiat unum praedicatum. — 9. Concluditur ex praemissis quod nullo modo potest demonstrari quod quid est.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod quid est, nec per convertibiles terminos, nec per viam divisionis, hic ostendit ulterius quod non potest quod quid est demonstrari, accipiendo id quod requiritur ad quod quid est. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, concludit ex omnibus praemissis quod nullo modo quod quid est demonstrari possit; ibi: Qualiter igitur definiens etc. Circa primum duo facit: primo, inducit rationes proprias ad propositum; secundo, inducit quamdam rationem communem ad id quod nunc dicitur, et ad id quod supra dictum est; ibi: Ad utrosque autem etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per hoc quod accipiatur id quod pertinet ad rationem eius quod quid est; secundo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est huius rei, ex hoc quod accipitur quod quid est alterius rei; ibi: Ex suppositione autem etc. Circa primum duo facit: primo, movet quaestionem; secundo, argumentatur ad propositum; ibi: Aut iterum accipit etc.

2. Quaerit ergo primo, utrum contingat demonstrare quid sit aliquid secundum suam substantiam, ex tali suppositione, per quam accipiatur quod quid erat esse alicuius rei, ex illis conditionibus quae sunt propriae ei quod quid est. Puta si aliquis probet quod animal gressibile bipes sit quod quid est hominis, accipiens pro medio quod haec ratio convertitur cum homine, et constat ex genere et differentia. Haec autem sola requiruntur ad hoc quod quid est, et totum hoc quod dictum est, est proprium ei quod quid est, quia est esse illi, scilicet ei quod est quod quid est: quasi dicat quod hoc quod est esse rationem convertibilem, ex genere et differentiis constantem, est omnino idem ei quod quid est.

3. Deinde cum dicit: An iterum accepit etc., obiicit ad praedictam quaestionem duabus rationibus, ostendens quod non potest quod quid est praedicto modo demonstrari. Quarum prima est, quia sicut praemissi modi demonstrandi deficiunt in hoc quod accipiunt id quod quaeritur, ita est in proposito. Accipitur enim et in hoc modo probationis quod quid erat esse; puta dum accipitur quod omnis ratio convertibilis, constans ex genere et differentiis, significat quod quid est: et ita inconveniens est probatio. Necesse est enim id ad quod demonstratio inducitur, non supponere quasi medium; sed potius per aliud medium demonstrare.

4. Secundam rationem ponit ibi: Amplius sicut neque in syllogismo etc.; quae sumitur ex similitudine syllogismi. Cum enim aliquis syllogizat, non oportet quod accipiat definitionem syllogismi ad syllogizandum; quia ea ex quibus procedit syllogismus, hoc modo se habent, quod semper quodlibet eorum est aut tota propositio, idest universalis seu maior, aut est pars, idest particularis seu minor, quae sumitur sub maiori. Et ita definitio syllogismi non est aliquid eorum ex quibus procedit syllogismus. Et similiter si aliquis velit syllogizare quod quid erat esse alicuius rei, non oportet quod accipiat quid sit quod quid erat esse: sed oportet hoc seorsum haberi in mente, praeter ea quae ponuntur in definitione vel syllogismo. Huiusmodi enim rationes syllogismi et definitionis se habent in definiendo et syllogizando, sicut regulae artis, ad quas debet aspicere artifex in operando. Artifex autem qui facit cultellum, non facit operando regulam, secundum quam operatur: sed secundum regulam, quam habet in mente, examinat an cultellus bene sit factus. Ita etiam ille qui syllogizat non accipit rationem syllogismi in syllogizando: sed per rationem syllogismi examinat syllogismum factum an sit bonus. Unde si aliquis dubitet, syllogismo facto, an sit syllogizatum vel non, poterit syllogizans obviare, ostendendo quod est syllogizatum, ostendendo quod syllogismus sit tale aliquid. Similiter etiam ei qui intendit syllogizare quod quid erat esse, convenit ut habeat seorsum in mente rationem eius quod quid erat esse: ut si aliquis dicat quod non est syllogizatum quod quid erat esse, ipse dicat quod immo, quia tale aliquid ponitur quod quid erat esse. Sic ergo patet quod syllogizans quod quid erat esse, neque debet sumere quid est syllogismus, neque quid est quod quid erat esse.

5. Deinde cum dicit: Et si ex suppositione etc., ostendit quod non potest demonstrari quod quid est unius rei ex quod quid est alterius rei. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: Etenim hic accipiens etc. Dicit ergo primo quod etiam non probatur quod quid est, si aliquis velit hoc probare ex suppositione quod quid est alterius rei. Puta si aliquis sic procedat accipiens quod idem sit esse divisibili et malo, idest quod divisio sit quod quid est mali, et ulterius argumentetur sic: In omnibus quae habent contrarium, contrarii est contrarium quod quid est; sed bono est contrarium malum, et indivisibile est contrarium divisibili; sequitur ergo quod indivisibile sit quod quid est ipsius boni. Et sumuntur ista exempla secundum opinionem Platonis, qui posuit quod eadem est ratio unius et boni. Videmus enim quod unumquodque appetit unitatem sicut proprium bonum. Unum autem est idem quod indivisibile; et sic per oppositum sequitur quod malum sit idem quod divisibile. Unumquodque enim refugit divisionem sui, quia per hoc tendit ad diminutum et imperfectum.

6. Deinde cum dicit: Etenim hic accipiens etc., probat propositum, scilicet quod non possit demonstrari quod quid est; et hoc duabus rationibus. Quarum prima est, quia etiam in hoc modo probationis demonstrat aliquis accipiendo quod quid erat esse, et ita accipit quod oportet probare.

7. Secundam rationem ponit ibi: Accipit autem ad demonstrandum etc.; et dicit quod non solum est inconveniens quod accipiatur quod quid erat esse ad demonstrandum, sed et alterum inconveniens fit quod accipitur quod quid erat esse ad demonstrandum quod quid erat esse: quia etiam in demonstrationibus in quibus probatur hoc de hoc, puta passio de subiecto, accipitur pro medio quod quid erat esse, non tamen quod quid erat esse quod accipitur, est ipsummet quod debet concludi, vel aliquid quod habeat eandem rationem et convertatur. Eamdem autem rationem habet quod bonum sit indivisibile, et malum divisibile; et haec duo convertuntur, quia posito uno ponitur alterum, et e converso.

8. Deinde cum dicit: Ad utrosque autem et secundum divisionem etc., inducit rationem communem contra eum qui demonstrat ex suppositione et divisione; et dicit quod eadem oppositio habet locum contra utrosque, scilicet contra eum qui vult demonstrare quod quid est per divisionem, et contra eum qui utitur suppositione quod quid est in syllogismo. Manifestum est enim quod definitio significat unum aliquid: unde ea quae ponuntur in definitione, ad significandum unitatem, debent poni absque copula; puta ut dicatur quod homo est animal gressibile bipes, non autem debet dici quod homo sit animal et bipes. Unde si aliquis vult probare quod quid est, oportet quod probet ex his, quae assumuntur, fieri unum. Sed non est necessarium, secundum praedictas vias divisionis et suppositionis, quod ex his quae accipiuntur ad definiendum, fiat unum praedicatum: sed poterit esse quod sint multa, puta si dicatur quod homo est grammaticus et musicus. Videtur igitur quod secundum vias praedictas, non probetur quod quid est.

9. Deinde cum dicit: Qualiter igitur definiens etc., concludit ex praemissis quod nullo modo potest probari quod quid est; et dicit: si igitur neque per terminos convertibiles, neque per divisionem, neque per suppositionem demonstratur quod quid est, quomodo igitur definiens poterit demonstrare substantiam rei vel quod quid est? Iam enim ex praemissis patet quod non probat, sicut manifestum faciens ex his quae sunt per se nota, quod necesse sit alterum aliquid sequi per ea quae dicta sunt, quod requiritur ad demonstrationem. Relinquitur autem praeter tres modos quartus modus, qui est per inductionem. Sed nec contingit probare quod quid est per singularia manifesta, ita scilicet quod aliquid praedicetur de omnibus, et non sit aliquid eorum quod aliter se habeat: quia sic inducendo non demonstrabit quod quid est, sed demonstrabit aliquid esse vel non esse, puta quod omnis homo est animal, vel nullus homo est lapis. Nullus autem alius modus relinquitur ad demonstrandum quod quid est: nisi forte modus demonstrationis qui est ad sensum, sicut cum aliquid demonstratur digito. Manifestum est autem quod hic modus non potest competere in proposito: quia quod quid est non est obiectum sensus, sed intellectus, ut dicitur in III De anima. Relinquitur ergo quod nullo modo possit demonstrari quod quid est.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) Id quod requiritur ad.—Haec verba, quae P habet, omittuntur a codd., qui unanimiter legunt: accipiendo quod quid est.—Quae lectio expeditior videtur, et conformior modo loquendi quo saepius utitur s. Thomas in hac lectione. Lectio autem P habetur etiam supra lect. III, n. 3. Sensus praesentis quaestionis in genere est: utrum possit demonstrari quod quid est rei per definitionem, seu, quod idem est, per id

quod requiritur ad quod quid est, ut s. Thomas ait. Quae quidem quaestio generica in duas alias subdividitur. Nam si quod quid est potest demonstrari per definitionem, hoc erit vel 1°, accipiendo definitionem definitionis (et haec 1ª pars disputatur prioribus numeris, 2, 3, 4); vel 2°, accipiendo definitionem contrariam definitioni subiecti, cuius quod quid est demonstrandum suscipitur. Et de hac secunda quaestione sermo est n. 5 et seqq. — His disputatis, colligitur n. 9 ex praemissis quod quid est nullo modo posse, uti videtur, demonstrari.

β) Demonstrare quid sit aliquid etc. — FIQ: demonstrare quod quid est sec.; H: quod quid sit sec. — Textus: τὸ τί ἐστι κατ' οὐσίαν, quod quid est secundum substantiam, vel essentiam: in ultimo autem vers. huius lectionis Aristoteles habet τὴν οὐσίαν ἢ τὸ τί ἐστιν, substantiam aut quod quid est. Notat Zabarella, in II Poster., cap. v, fol. 124, col. 2, quod per verba secundum substantiam, κατ' οὐσίαν, voluit fortasse Aristoteles reiicere a praesenti consideratione illam definitionem, quae solam declarat nominis significationem (Cf. lib. I, lect. II, n. 5 et not. δ): de hac enim definitione sermo non est, sed de illa quae essentiam rei significat. Et b. Albertus Magn.: « Quaerendum est, inquit, utrum sit demonstrare quod quid est secundum substantiam, » hoc est definitionem substantialem » (In II Poster., Tract. II, cap. IV, pag. 621, col. 1).

γ) Ex illis conditionibus etc. — Duae condiciones quae propriae sunt definitioni, tanguntur a s. Thoma: una est quod definitio constet genere proximo et differentia ultima; altera est quod definitio et definitum convertantur. Hinc vera definitio hominis est, animal rationale: animal enim est genus proximum hominis, quia illud immediate habetur statim ac subtrahitur differentia (rationale), qua ab aliis animantibus homo specie distinguitur. Deinde homo (definitum) et animal rationale (definitio) convertuntur, quia et vere omnis homo est animal rationale, et omne animal rationale est homo.

δ) Non oportet quod etc. — FI om. erronee non; D p. m.: syll., ut oportet accipiat: ut oportet utrum corrigatur in non oportet ut, an in oportet ut non, non liquet; pro non, L p. m.: at, s. m.: ut; M: (om. non) oportet ut. — B: accipiat rationem. Alibi (I Perih., lect. x, not. ε) diximus in huiusmodi rebus rationem et definitionem penes philosophos idem prorsus significare. Cf. infra in hoc ipso numero.

ε) Per rationem syllogismi. — Haec verba, quibus caret P, recipimus in nostra lectione auctoritate codd., exc. E, qui hab. lac. Non leviter enim ad perspicuitatem sententiae conferunt. — B: examinat an syllogismus factus sit bonus.

ζ) Ostendendo quod sit syllogizatum. — Placet haec lectio codd. AC DELMNOQST et s. m. I; H pro ostendendo leg. dicendo; G non recte: ostendendo quid sit syllogistica. P omittit praefata verba cum BFK: sed haec omissio potest explicari ex recursu eiusdem vocabuli ostendendo. Revera in I, sit syllogizatum ostendendo quod add. marg. — Post alterum ostendendo, B: quod sit tale aliquid syllogismus; O: scilicet quod sit tale aliquid; D: tale quid.

η) Ut si aliquis dicat etc. — Hanc lectionem P habent codices, exc. B, qui non recte habet: ut si aliquis negat hoc non esse quod quid erat esse, neque debet sumere etc., intermediis om.

θ) Contrarii est contrarium etc. — Ex hoc exemplo intelligitur quae sit natura quaestionis propositae in hoc numero, utrum nempe possit demonstrari quod quid est unius rei ex quod quid est alterius rei. Idem enim est ac si quaeratur utrum essentia unius rei possit per suum oppositum demonstrari; accipiendo nempe pro medio demonstrationis, puta malum ad demonstrandum quod quid est, seu essentiam boni, quod est oppositum mali. Subtilis est haec quaestio: nam cum eadem sit ratio oppositorum, ut fert commune adagium, videtur primo adspectu quod unum oppositum per rationem alterius possit definiri. Sed notandum quod impraesentiarum sermo est non de notificatione quacunque, sed de demonstratione essentiae. Conceditur quod unum oppositum manifestet aliquo modo alterum: sed negatur quod unum alterius definitionem demonstret nisi ex suppositione. — Hunc autem modum demonstrandi, non secus ac praecedentem (cf. n. 2), vocat Aristoteles ex suppositione, ἐξ ὑποθέσεως, quia procedit ex supposita definitione alterius contrarii: quae quidem definitio, cum non possit non esse aeque ignota ac illa quae probanda suscipitur, nihil, nisi petendo principium, potest concludi, ut infra (nn.6, 7) ostenditur (Cf. Zabarella, in II Poster., cap.v, fol.125, col.1).

ι) Secundum opinionem Platonis. — Est lectio codd. — P: secundum Platonem; H: secundum positionem Platonis.

κ) Accipit quod oportet probare. — Hoc est, petit principium. H non recte: accipit quod quid erat esse, om. quod oportet probare. — Ex his quae in sequenti numero disseruntur, discimus petitionem principii (cf. lib. I, lect. xxII, not. λ), formaliter loquendo, duplici ex capite offendi. Primo quidem, quando accipitur in principium demonstrationis illud ipsum quod debet concludi, vel aliquid quod eandem rationem habet cum ipso: sicut si quis ad probandum quod triangulus habet summam trium angulorum aequalem duobus rectis, assumeret pro medio quod figura plana tribus lineis circumscripta habet tres angulos aequales duobus rectis. Probaret idem per idem, nam idem est triangulus et figura plana etc. — Alio modo, quando accipitur definitio oppositi eius quod est probandum. Nam cum oppositorum eadem sit ratio, patet quod si ignota est et demonstranda ratio unius oppositi, debet etiam esse ignota et demonstrari ratio alterius; et ideo nequit sine petitione principii una ad alteram demonstrandam assumi.

λ) Secundam rationem ponit ibi. — Hanc lectionem restituimus ex auctoritate omnium codd., seposita P: deinde cum dicit: accip. Verba, et dicit (quae unus M om.), satis manifestant necessitatem lectionis codd.

μ) Est ipsummet quod. — Recipimus hanc lectionem codd. ABCDEH IKLOST. — PM: est ipsum videlicet quod; FN corrupte pro, met, legunt nec, quod in N expungitur; G: ipsum quod; Q: ipsum quod quid erat esse, quod.

ν) Puta ut dicatur etc. — Addimus puta ex codd., exc. B; A: puta ut si dicatur; HL: puta si dicatur; HM om. seq. quod. — Infra cod. Q om. verba non autem, usque ad et bipes inclusive. — ACDEKLNOST: dici quod homo (homo om. L) sit et (G, et sit) animal et bipes; B pro bipes habet gressibile; M: sit et animal et gressibile et bipes.

ξ) Praeter tres modos. — Modos nempe illos, quos Aristoteles expendit in hac et duabus praecedentibus lectionibus, nempe terminorum convertibilitatem, divisionem et suppositionem.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.