Book II, lectio VIUTRUM QUOD QUID EST POSSIT OSTENDI DEMONSTRATIONE VEL DEFINITIONE

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 7 · 92b4–38

Aristotle's text

Amplius autem quomodo monstrabit quod quid est? Ne-cesse est enim scientem quod quid est homo, aut aliud quodcunque, scire quia est. Quod enim non est, nullus scit quod quid est; sed quid significat oratio quidem aut nomen, cum dico tragelaphus; quid autem est tra-gelaphus impossibile est scire. vero si demonstrabit quid est et quia est, et qualiter eadem ratione monstrabit? Definitio enim unum aliquid manifestat et demonstratio. Id autem quod quid est homo, et esse hominem, aliud est. Postea et per demonstrationem dicimus necessarium esse demonstrare omne quia est, nisi substantia sit: esse autem nulla substantia est. Non enim est genus quod est. Demonstratio itaque erit quia est: quod vere et nunc faciunt scientiae. Quid enim significat triangulus, accipit geometra; quia autem est, demonstrat. Quid igitur monstrabit definiens? Quid est triangulus. Sciens itaque aliquis definitione quid est, si est non sciet. Sed impossibile est. Manifestum autem est et secundum nunc modos termino-rum, quod non demonstrant definientes quia est. Si enim et est ex medio aliquod aequale, sed propter quid est quod definitur, et propter quid est circulus? Esset enim utique et montis aenei dicere ipsum. Neque enim quia possibile sit esse quod dicitur, assignant termini, neque quod illud est, cuius dicunt esse definitionem; sed semper licet dicere et propter quid. Si ergo definiens demonstrat aut quid est, aut quid signi-ficat nomen, si non est ullo modo eius quod quid est, erit utique definitio et ratio nominis idem significans. Sed inconveniens est. Primum quidem, quia et non sub-stantiarum utique esset definitio, et eorum quae non sunt; significare enim est et quae non sunt. Amplius omnes rationes definitiones essent; esset enim utique nomen ponere cuilibet rationi. Quare terminis utique disputabimus omnes, et Ilias definitio erit. Amplius neque una scientia demonstrat utique quia hoc nomen eius quod quid est significat: neque definitiones igitur hoc assignant. Ex his igitur neque definitio et syllogismus idem videntur esse, neque eiusdem syllogismus et definitio. Adhuc autem quod neque definitio nihil demonstrat, neque monstrat. Neque quod quid est neque definitione, neque demonstratione cognoscere est.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Praenota-men. Quia non entis non est aliqua quidditas vel essentia, qui-cunque scit quod quid est alicuius rei, debet scire rem illam esse, vel saltem esse possibilem. — 3. Quod quid est non potest ostendi per demonstrationem. Et primo, quia cum aliud sit quod quid est et aliud quia est, et demonstratio nonnisi unum concludat, non possunt una eademque demonstratione concludi quid est et quia est. — 4. Deinde, quia per demonstrationem non concluditur nisi unum, quod est esse seu quia est rei demonstratae: si enim con-cluderetur quod quid est, hoc solum concluderetur, et illud posset sciri sine cognitione an sit; quod est impossibile. — 5. Tertio, ma-nifestatur idem quod est conclusum in praecedenti ratione (quod scilicet demonstrans quid est, non demonstrat quia est), per exem-pla definitionum quae sunt in usu, quaecunque manifestant quid est. — 6. Utrum quod quid est possit ostendi definitione? Dispu-tatur pro parte negativa. Si enim quod quid est ostendi posset definitione, sequeretur quod definitio significans quod quid est, nihil esset aliud quam ratio significans idem quod nomen; quod est inconveniens. — 7. Nam primo, exinde sequeretur quod, cum etiam quae non sunt substantia, nec sunt universaliter entia, ali-quo nomine significentur, definitio esset etiam non substantiarum et non entium. — 8. Deinde, sequeretur quod quaelibet oratio esset definitio, quia cuilibet orationi aliquid significanti imponitur nomen. — 9. Tertio, quia nulla scientia demonstrat quod tale no-men significet talem rem; ergo neque definitio significat solam nominis interpretationem. — 10. Epilogus praecedentium.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit quod non contingit demonstrare quod quid est, inducendo per singulos modos quibus aliquid demonstrari potest, hic ostendit propositum per rationes communes. Et circa hoc tria facit: primo, praemittit quoddam quod est necessarium ad propositum osten-den-dum; secundo, ostendit propositum; ibi: At vero si demonstrabit quod quid est etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: Ex his igitur neque definitio etc.

2. Dicit ergo primo quod non videtur esse possibilis aliquis modus, quo aliquis demonstret quod quid est esse hominis; et hoc ideo, quia necesse est quod quicunque scit quod quid est esse hominis, vel cuiuscunque alterius rei, quod sciat rem illam esse. Quia enim non entis non est aliqua quidditas vel essentia, de eo quod non est, nullus potest scire quod quid est; sed potest scire significationem nominis, vel rationem ex pluribus nominibus compositam: sicut potest aliquis scire quid significat hoc nomen tragelaphus vel hircocervus, quod idem est, quia significat quoddam animal compositum ex hirco et cervo; sed impossibile est scire quod quid est hircocervi, quia nihil est tale in rerum natura.

3. Deinde cum dicit: At vero si demonstrabit quid est etc., ex eo quod praemissum est, procedit ad propositum ostendendum. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod non potest ostendi quod quid est demonstratione; secundo, quod non potest ostendi definitione; ibi: Si ergo et definiens demonstrat etc. Circa primum ponit tres rationes; quarum prima talis est. Sicut definitio inducitur ad manifestandum aliquid unum, in quantum scilicet ex partibus definitionis fit unum per se, non per accidens, ita etiam oportet quod demonstratio, quae utitur definitione tanquam medio, unum aliquid demonstret: oportet enim conclusionem esse medio proportionatam. Et ita patet quod per unam et eamdem demonstrationem non possunt diversa demonstrari. Sed aliud est quod quid est homo, et esse hominem: in solo enim primo essendi Principio, quod est essentialiter ens, ipsum esse et quidditas eius est unum et idem; in omnibus autem aliis, quae sunt entia per participationem, oportet quod sit aliud esse et quidditas entis. Non est ergo possibile quod eadem demonstratione demonstret aliquis quid est et quia est.

4. Secundam rationem ponit ibi: Postea et per demonstrationem etc.; quae talis est. Secundum commune sapientum dictum, necessarium est quod omne, idest totum quod per demonstrationem demonstratur, sit ipsum quia est, nisi forte aliquis dicat quod hoc ipsum quia est sit substantia alicuius rei. Hoc autem est impossibile. Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod hoc quod dico ens esset genus, quia genus est quod praedicatur de aliquo in eo quod quid. Ens autem non est genus, ut probatur in III Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. Si autem quia est esset substantia alicuius rei, simul cum aliquis ostenderet quia est, ostenderet quid est, et ita non totum quod demonstratio demonstrat, esset quia est. Illud autem est falsum. Ergo patet quod demonstratio solum demonstrat quia est. Demonstrat enim enunciationem aliquam, quae significat esse vel non esse. Et hoc etiam apparet in processu scientiarum. Geometra enim accipit quid significat hoc nomen triangulus, et demonstrat quod sit, puta cum demonstrat super lineam rectam datam triangulum aequilaterum constituere. Si igitur aliquis demonstraret solum quid est triangulus, praeter morem demonstrationum quibus utuntur scientiae, non demonstraret hoc totum quod est triangulum esse, sed demonstraret solum hoc quod dico triangulum. Sicut enim propter hoc quod esse non est substantia rei, ille qui demonstrat esse, hoc solum demonstrat; ita si aliquis demonstraret quid est, hoc solum demonstraret. Sequeretur igitur quod aliquis sciens per definitionem quid est, nesciret an est, quod est impossibile, ut ex praedictis patet.

5. Tertiam rationem ponit ibi: Manifestum autem est secundum nunc etc.; quae per exempla consuetarum definitionum manifestat idem, quod in praecedenti ratione est conclusum, scilicet quod monstrans quid est non monstrat quia est. Unde dicit manifestum esse non solum secundum praedicta, sed etiam secundum modos terminorum, idest definitionum, quae nunc sunt in usu, quod illi qui definiunt, non manifestant quia est. Puta qui definit circulum, dicens quod est aliquid ex cuius medio lineae ad circumferentiam ductae sunt aequales, adhuc restat quaestio propter quid oporteat poni esse id quod definitur; puta propter quid oporteat poni quod sit circulus, qui praedicto modo definitur. Convenit enim aliquam similem rationem dicere montis aenei, puta quod est corpus aeneum in altum et usquequaque diffusum; et tamen adhuc restat quaerere an sit aliquid tale in rerum natura. Et hoc ideo quia termini, idest rationes definitivae, non declarant quod illud de quo assignantur, aut sit aut possibile sit esse; sed semper, assignata tali ratione, licet quaerere quare oporteat tale aliquid esse. Sic igitur patet quod impossibile est quod simul demonstretur quid est et quia est.

6. Deinde cum dicit: Si ergo definiens demonstrat etc., ostendit quod non potest ostendi quod quid est definitione, ducendo ad inconveniens. Unde primo, ostendit quid ex hoc sequatur; secundo, ostendit illud quod sequitur esse inconveniens; ibi: Sed inconveniens etc. Dicit ergo primo quod, cum ille qui definit, possit ostendere vel quid est, vel tantum quid significat nomen, non propter hoc oportebit quod definitio sit manifestativa ipsius quod quid est, quod proprie ad definitionem pertinet: alioquin sequetur quod definitio significans quod quid est, nihil sit aliud quam ratio significans idem quod nomen: non enim super talem rationem addit aliquid definitionis, nisi quia significat essentiam alicuius rei. Unde si non sit aliqua res, cuius essentiam definitio significet, nihil differt definitio a ratione exponente significationem alicuius nominis.

7. Deinde cum dicit: Sed inconveniens est etc., ostendit inconveniens esse quod definitio nihil sit aliud quam ratio exponens nominis significationem. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima est, quia contingit etiam ea quae nec sunt substantia, nec sunt universaliter entia, aliquo nomine significare. Quodlibet autem nomen per aliquam interpretationem exponi potest. Si ergo nihil aliud esset definitio quam ratio interpretativa nominis, sequeretur quod definitio posset esse non substantiarum et totaliter non entium. Quod patet esse falsum. Ostensum est enim in VII Metaph. quod definitio principaliter quidem est substantiae, aliorum autem in quantum se habent ad substantiam.

8. Secundam rationem ponit ibi: Amplius omnes rationes etc.; quae talis est. Cuilibet rationi, idest orationi aliquid significanti, est imponere aliquod nomen ei correspondens, quod per illam rationem manifestatur. Si ergo nihil aliud sit definitio quam ratio interpretativa nominis, sequeretur quod omnes rationes essent definitiones: et ita sequeretur quod, cum disputamus vel colloquimur ad invicem, ipsae disputationes vel collocationes nostrae sint quaedam definitiones; et similiter sequetur quod Ilias, idest poema Homeri de bello Troiano, sit quaedam definitio.

9. Tertiam rationem ponit ibi: Amplius neque una scientia etc.; quae talis est. Nulla scientia demonstrat quod tale nomen significet talem rem. Nomina enim significant ad placitum; unde oportet hoc supponere secundum voluntatem instituentis. Manifestum est autem quod in qualibet scientia dantur aliquae definitiones. Manifestum est ergo quod definitiones non significant hoc, scilicet solam nominis interpretationem.

10. Deinde cum dicit: Ex his igitur neque definitio etc., epilogat quae disputative praemissa sunt. Et dicit quod ex praemissis videtur sequi quod definitio et syllogismus non sunt idem, neque de eodem; et quod definitio nihil demonstret, quia non est de eodem de quo est demonstratio. Et similiter videtur esse ostensum quod non est possibile cognoscere quod quid est, neque per definitionem, neque per demonstrationem; quia definitio solum ostendit quid, et demonstratio ostendit quia est. Sed ad cognitionem quod quid est requiritur cognitio quia est, ut dictum est.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Aliud esse et quidditas entis.- Duo hic distincte traduntur: unum est quod in omnibus rebus creatis essentia realiter distinguitur ab earum existentia; aliud est quod vocabulo τοῦ esse s. Thomas designat existentiam. Primum est fundamentale in doctrina s. Thomae, ut omnes norunt, illudque saepe s. Doctor inculcat. Alterum vero prae mente est habendum quoties de mente s. Thomae dubium occurrit. Quando enim esse sine addito ponitur, communiter intelligitur existentia; certissime autem esse pro existentia sumitur quoties, ut in hoc loco, esse comparatur cum quidditate seu essentia. « Omnis autem essentia vel quidditas (rerum creatarum) intelligi potest sine hoc quod aliquid intelligatur de esse suo facto. Possum enim intelligere quid est homo vel phoenix, et tamen ignorare an esse habeat in rerum natura. Ergo patet quod esse est aliud ab essentia vel quidditate.» (Opusc. De ente et essentia, cap. v. - Cf. ib. per tot., et cap. vi).

β) Quae per exempla.- Sic legimus cum codd., exc. FGI. PG om. quae; FI: quam per exempla. - G: praedictarum rationem manifestat id quod etc.; O: manifestarum definitionum manif.; Q: consuetarum dictionum manif. - ACENS: manifestant idem; D: demonstrant (s. m., demonstrat) idem; K: manifestatur idem.

Quoad exemplum de monte aeneo quod infra profertur, in textu graeco legitur ὀρειχάλκου. Non latuit scholasticos diversitas lectionis: nam b. Albertus Magn. in II Poster., Tract. II, cap. v, pag. 624, col. 2, ait: « Arabica translatio non habet montis. » - Cf. Themist., Anonym., Eustrat., Philopon. in h. l.; item Waitz op. cit. II Poster., Comment cap. VII, pag. 393. - Sive autem ὀρειχάλκου dicatur de circulo, ut sonat littera nostra Aristotelis, sive de monte, et sic duplicetur exemplum, ut s. Thomas exponit, ad idem refertur: scilicet restat semper quaerere an et propter quid existat vel circulus aeneus, vel aeneus mons.

γ) Quare oporteat.- Est lectio codd., exc. HT, quam Pianae sufficimus: si oporteat. Excipimus HT, sed hi tamen formam aliorum codd. exhibent: nam H: propter quid oporteat; T: quia oportet. Etiam L: oportet.

δ) Deinde cum dicit etc. – In huius contextus interpretatione Zabarella putat Aristotelem hic velle disputandi gratia ostendere contrarium eius, quod immediate ante ostendit. Haec enim, inquit, est disputationis utilitas, ut, facta in utramque partem argumentatione, faciliorem inveniendae veritatis viam efficiamus. Quum igitur Aristoteles probaverit definitionem non posse ostendere quid est, nunc vult in contrariam partem probabiliter argumentari, et probare absurdum esse id quod ostensum est, et dicendum potius definitionem notificare quid est; ut inter contrarias disputationes dubii et perplexi manentes, mox ad ipsam rei veritatem indagandam convertamur. Probat igitur Aristoteles, iuxta Zabarellam, definitionem patefacere ipsum quid est, et, ad incommodum ducendo, ita argumentatur. Definitio alterum duorum omnino debet notificare, aut quid res sit, aut quid nomen significet: etenim inutile prorsus esset aliquid definire, si per definitionem nihil notificaretur. Quum itaque duorum alterum ostendere debeat (quandoquidem nil aliud apparet, quod per ipsam notificari possit, praeter illa duo), ergo, si vera est argumentatio praecedens, et dicamus definitionem non ostendere quid est, relinquitur ut nil per eam aliud ostendatur quam quid nomen significet. At hoc absurdum est (ut probat Aristoteles tribus rationibus, quas habes nn. 7, 8, 9): ergo et absurdum est antecedens, quo dicebatur definitionem non ostendere ipsum quid est. – Haec Zabarella in II Poster., cap. VI, fol. 127, col. 3 et seq. Hanc interpretationem idem auctor affirmat esse Averrois, sed utrum Averroes id senserit difficile est affirmare: satis enim obscure loquitur in Comment. VII in II Poster. – Eustratius, in II Poster., hunc locum (Si ergo definiens etc.) ita exponit: « Reliquum est, cum definito duorum alterum ostendere debeat, vel quid est res, vel quid » significat nomen; nequaquam autem ostendit quid est res, sicut dictum est; indicat ergo quid significat nomen, ut nihil aliud sit definitio » quam ratio, aeque ac nomen, significans » (Alexandri Aphrodis. et Eustratii in II lib. Poster. Commentaria, interprete Andrea Gratiolo, pag. 42, col. I. – Venetiis 1568). B. Albertus Magn. in II Poster., Tract. II, cap. VI, pag. 625, col. 2: « Si ergo, inquit, aliquis dicat quod definitio » non semper demonstrat quid est res secundum quod quid est de re, » sed aliquando demonstrat quid significat nomen, hoc est nominis » definitionem sive significationem, et sic demonstrat quid est aliquo » modo; ostendemus quoniam definiens non demonstrat definitionem » nominis, sicut non demonstrat definitionem rei. » Cf. Themistium in II Poster., cap. IX, pag. 34; Philoponum ib., § Quod quidem nunc faciunt, pag. 121, col. 2, Ed. graec. pag. 209; Anonymum ib., pag. 118, col. 2, Ed. graec. pag. 266; Lincoln. ib., cap. II, § Manifestum autem etc., fol. 33, col. 1; Aegidium ib., § Si ergo definiens etc., fol. 112, col. 4 et seqq.; Caietanum ib., cap. VI, conclus. tertia, § Quod quid est non demonstrabile etc., fol. 80, col. 2; Sylvestr. Maurum ib., cap. IV, n. 12, pag. 385; Toletum ib., cap. VII, n. 4, fol. 219, col. 1; Dominic. a Flandria ib., qu. VI, artic. II.

S. Thomae expositio est: Si definitio τοῦ quod quid est posset ostendi definitione, haec definitio ostensiva esset vel definitio realis, significans nempe quod quid est, vel esset definitio significans nominis interpretationem. Sed non prima: nam ad cognoscendum quod quid est requiritur cognitio quia est, quod non per definitionem sed per solam demonstrationem cognoscitur, ut probatum est in praecedentibus. Ergo quod quid est non posset ostendi nisi per definitionem significantem nominis interpretationem. Quo posito, sequitur quod definitio ostendens quid significat nomen idem sit ac definitio ostendens quid sit res (ostenderet enim in hac hypothesi quod quid est rei). Atqui haec illatio est inconveniens, ut probatur n. 7, seqq. Ergo falsum est quod quod quid

est possit ostendi vel definitione significante quid rei, vel definitione significante nominis interpretationem.

ε) Unde primo ostendit etc. – P habet: Unde primo, proponit; secundo, ostendit quid ex hoc sequatur; ibi etc. – Sed DGIKLMNST et p. m. AC legunt: Unde primo ostendit (IL, ostendit primo) quid (AG', quod) ex hoc sequatur (G, sequitur); ibi. Huius lectionis defectuosae (quae tamen videtur primorum apographorum) ceteri codd. (O h. lac.) et P exhibent correctiones: A s. m. ut nos in textu; B: sequatur; secundo ostendit hoc esse inconveniens; C marg.: secundo, ostendit illud esse inconveniens, quod sequitur ex hoc, legenda inter sequatur et ibi; E: sequitur; secundo, ostendit hoc, scilicet quod sequitur, esse inconveniens et impossibile; ibi; H: sequatur; secundo, manifestat hoc inconveniens; ibi; Q (om. Unde... sequatur) secundo, ostendit quod ex hoc sequitur; ibi. Alia correctio (quam scriptor non intellexit) eruitur ex F: Unde ostendit primo circa hoc duo facit: primo, ostendit quid ex hoc sequitur; secundo, ostendit id inconveniens; ibi. Correctionem cod. A recipimus, ut aliis veriorem.

ζ) Quod, cum. – Est lectio P, edd. Ven., et fere omnium codd. – C s. m.: quod si ille. – DL om. tum si tum cum, sed cum add. marg. D; Q: quod ille qui definit licet possit ostendere quod quid est vel tantum etc. – H: ostendere quod quid est, non tamen quid significat etc. – A s. m.: nomen, ideo propter hoc quod non oporteret.

η) Nihil sit aliud quam ratio significans idem quod nomen. – Postillator cod. C addit in margine hanc notulam: non intelligo hic Expositorem, et credo esse hic defectum in litera. – Quid praecise non intellexerit in hac expositione s. Thomae, postillator non dicit; hinc non possumus determinate respondere. Neque ex nostris codd. potuimus deprehendere utrum sit defectus in hac s. Thomae littera.

In declarationem definitionis quid rei et quid nominis affero quae Caietanus habet in II Poster., cap. VI, § Circa tertiam conclusionem etc., fol. 80, col. 4. « Adverte primo, inquit, quod definitio quid nominis ita differt a definitione quid rei, sicut ipsum quid nominis differt a quid rei (definitio enim et definitum convertuntur). Haec autem duo... ex hoc differunt, quod alterum est rei significatae quidditas, alterum est quidditas ipsius nominis (cf. lib. I, lect. II, n. 5 et not. δ). Huius ratio in significatione consistit; et propterea definitio quid nominis nihil aliud est quam nominis interpretatio. Definitio autem quid rei est essentialium ipsius rei explicativa oratio. Unde et si utraque definitio explicet quid per nomen importatur, illa tamen nominis significationem declarando, ista autem rem significatam distincte dilucidando a prima potentia usque ad ultimum actum. Et ideo inquit Aristoteles quod, si nomine non significetur essentia aliqua, vel declaratio nominis non explicet essentiam aliquam, definitio, idest definitio quid rei, quae simpliciter vocatur definitio, non differt a ratione nominis. – Advertendum dupliciter (secundo), quod ex hoc loco (n. 8) habetur quod quid nominis non debetur complexis, ut sic (cf. lib. I, lect. II, n. 3 et not. γ), sed ut complexa ad incomple-xionis formam ducuntur, dum aliquod nomen toti complexo imponitur, ut historiae troianae Ilias: inquit enim Aristoteles hic, volens probare omnes orationes esse definitiones, quod eis nomen aliquod imponi posset, ut Ilias; et sic oratio interpretans illud nomen esset definitio, sicut et esset ratione nominis. »

θ) Ea quae nec sunt substantiae. – G om. ea quae; sed est error. BN et p. m. A om. nec; at error corrig. in A: non sunt; et non etiam Q. A: substantiae.

ι) Posset esse. – Est lectio codd., exc. GOQ. – P: esset: GO: possit esse. – Q, omissis posset esse et omnibus sequentibus, pergit: omnes rationes essent definitiones (linea septima num. 8).

κ) Manifestum est autem quod in qualibet scientia dantur aliquae definitiones. — Haec desiderantur in P, et restituuntur ex unanimi codd. auctoritate. — F: causantur, pro dantur; O om. aliquae definitiones.

λ) Epilogat quae disputative praemissa sunt. — « Circa totam habitam disputationem a secundo capite huc usque, notandum est, inquit Caietanus, quod Aristoteles proposita quatuor (Cf. lect. II, n. 2) fideliter executus est, licet primum et secundum simul disputaverit; » et subtili discursu cunctos pertransiit modos, quibus quod quid est demonstrari aut introduci possit. Septem namque modos adduxit,

» quibus quod quid est imaginatur induci, scilicet per veram demonstrationem, per divisionem, per artem definitivam, per oppositum, per inductionem, per admixtionem cum si est seu quia est, et per quid nominis, ut patet ex dictis. Praeter hos enim modos non facile est octavum invenire » (In II Poster., cap. VI, fol. 80, col. 4).

μ) Ostendit quid etc. — B: ost. quod quid; HT: ost. quid est. — Codd., exc. Q: sed demonstratio. — Q: per demonstrationem; et demonstratio ostendit quia est, definitio solum quid. Sed ad cognitionem etc. — B infra omittit cognitio quia est.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.