Book II, lectio VIIDE DUOBUS MODIS, LOGICO ET DEMONSTRATIVO, MANIFESTANDI QUOD QUID EST

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 8 · 93a1–3

Aristotle's text

Iterum autem speculandum est quid horum dicitur bene et quid non bene; et quid sit definitio, et eius quod quid est numquid quodammodo est demonstratio aut definitio, aut nullo modo.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

St Thomas's commentary

1. Quoniam autem, sicut diximus, idem est scire quod quid est, et scire causam ipsius si est. Ratio autem huius est, quo-niam est aliqua causa. Et haec aut eadem aut alia est. Et si utique alia est, aut demonstrabilis aut indemon-strabilis est. Si igitur est alia et contingit demonstrare, necesse est medium causam esse, et in figura prima de-monstrari. Universale enim et praedicativum est quod demonstratur. Unus quidem igitur modus nunc exqui-situs per aliud quod quid est monstrare: horum enim quod quid est necesse est medium esse quid est, et propriorum proprium. Quare hoc quidem monstrabit, illud vero non monstrabit, eorum quod quid erat esse eiusdem rei. Hic quidem igitur modus quod non sit demonstratio dictum est prius; sed est logicus syllo-gismus ipsius quod quid est. Ἐπεὶ δ' ἐστί, ὡς ἔφαμε, ταὐτὸ τὸ εἰδένα τί ἐστ καὶ τὸ εἰδένα τὸ αἴτιο τοῦ τί ἐστι· λόγος δὲ τού-το, ὅτ ἔστ τ τὸ αἴτιον· καὶ τοῦτ ἢ τὸ αὐτὸ ἢ ἄλλ, κἂ ἄλλ, ἢ ἀποδεικτὸ ἢ ἀναπόδεικτον· e τοίνυ ἐστὶ ἄλλ καὶ ἐνδέχετα ἀποδεῖξα, ἀνάγκ μέσο εἶνα τὸ αἴτιο καὶ ἐ τῷ σχήματ τῷ πρώτῳ deiknυθαι· καθόλο τ γὰ καὶ κατηγορικὸ τὸ δει-κνύμενο. Εἷς μὲ δηὴ τρόπος ἂ εἴ ὃ νῦ ἐξητασμέ-vos, τὸ δι' ἄλλο τὸ τί ἐστ δεικνυσθα. Τῶ τ γὰ ti ἐστι ἀνάγκ τὸ μέσο εἶνα τί ἐστ, καὶ τῶ ἰδίω ἴδιο. Ὥστ τὸ μὲ δείξε τὸ δ' οὐ δείξε τῶ ti ἦ εἶνα τῷ αὐτῷ πράγματ. Οὕτως μὲ οὖ ὁ tρόπος ὅτ οὐ ἂ εἴ ἀπόδειξις, εἴρητα πρότερον· ἀλλ' ἔστ λογικὸς συλλογισμὸς τοῦ τί ἐστι. Ὃ δὲ τρόπο ἐνδέχετα, λέγωμε, εἰπόντες πάλι ἐ ἀρχῆς. Ὥσπε γὰ τὸ διότ ζητοῦμε ἔχοντες τὸ ὅτ, ἐνίοτ δὲ καὶ ἅμ δῆλ γίνετα, ἀλλ' οὔτ πρό-τερό γ τὸ διότ δυνατὸ γνωρίσα τοῦ ὅτ, δῆλο ὅτ ὁμοίως καὶ τὸ τί ἦ εἶνα οὐ ἄνε τοῦ ὅτ ἐστίν· ἀδύνατο γὰ εἰδένα τί ἐστι, ἀγνοοῦντας εἰ ἔστι. Quo autem modo contingat dicemus, dicentes iterum ex principio. Sicut enim propter quid quaerimus habentes quia, aliquando autem et simul manifesta fiunt; sed neque prius propter quid possibile est cognoscere quam quia; manifestum est quod similiter et quod quid erat esse non sine quia est. Impossibile enim est scire quid est, ignorantes si est. Τὸ δ' εἰ ἔστι ὅτ μὲ κατὰ συμβεβηκὸς χομε, ὅτ d' ἔχοντές τ αὐτοῦ τοῦ πράγματος, οἷο βροντῆς, ὅτ ψόφος τις νεφῶ, καὶ ἐκλείψεω, ὅτ στέρησίς τις φωτός, καὶ ἀνθρώπο, ὅτ ζῷό τ, καὶ ψυχῆς, ὅτ αὐτὸ αὑτὸ κινο. Hoc autem si est, aliquando quidem secundum accidens ha-bemus, aliquando vero habentes quid ipsius rei; ut to-nitruum, quoniam sonus quidam nebularum est, et de-fectum, quoniam privatio quaedam luminis est, et hominem, quoniam animal quoddam est, et animam, quoniam seipsum movens. Ὅσ μὲ οὖ κατὰ συμβεβηκὸς οἴδαμε τ ἔστι, ἀναγ-καῖο μηδαμῶς ἔχει πρὸς τὸ τί ἐστιν· οὐδὲ γὰ ὅτ ἔστι ἴσμεν· τὸ δὲ ζητεῖ τί ἐστ μὴ ἔχοντας ὅτ ἔστ, μηδὲ ζητεῖ ἐστίν· καθ' ὅσω δ' ἔχομέ τ, ῥᾷο. Ὥστ ὡς ἔχομε ὅτ ἔστι, οὕτως ἔχομε καὶ πρὸς τὸ τί ἐστι. Sed quaecunque quidem secundum accidens scimus quia sunt, necesse est nullo modo habere se ad quid est. Ne-que enim scimus quia sunt: quaerere autem quid est, non habentes quia est, nihil quaerere est. Secundum quaecunque autem habemus quid, facile est quaerere. Quare quemadmodum habemus quia est, sic habemus ad id quod quid est. Ὃ οὖ ἔχομέ τ τοῦ τί ἐστι, ἔστ πρῶτο μὲ ὧδε· ἔκλειψις ἐφ' οὗ τὸ Α, σελήν ἐφ' οὗ Γ, ἀντίφραξις gῆς ἐφ' οὗ Β. Τὸ μὲ οὖ πότερο ἐκλείπε ἢ οὔ, tò B ζητεῖ ἐστί, ρ' ἔστι οὔ. Τοῦτ δ' οὐδὲ diafépei ζητεῖ ἢ εἰ ἔστ λόγος αὐτοῦ. Καὶ ἐὰ ᾖ toûto, κἀκεῖνό φαμε εἶνα. Ἢ ποτέρας τῆς ἀντι-φάσεώς ἐστι ὁ λόγος, πότερο τοῦ ἔχει δύ ὀρθὰς τοῦ μὴ ἔχει. Ὅτα δ' εὕρωμε, ἅμ τὸ ὅτ καὶ tò dióti ἴσμε, ἂ διὰ μέσω ᾖ· εἰ δὲ μή, τὸ ὅτ, tò dióti δ' οὔ. Σελήν Γ, ἔκλειψις Α, τὸ πανσελήνο skian μιὴ δύνασθα ποιεῖ μηδενὸς ἡμῶ μεταξὺ ὄν-tos φανεροῦ, ἐφ' οὗ Β. Εἰ τοίνυ τῷ Γ ὑπάρχε τὸ Β tò μὴ δύνασθα skian ποιεῖ μηδενὸς μεταξὺ ἡμῶ ὄντος, τούτῳ δὲ τὸ Α τὸ ἐκλελοιπένα, ὅτ μὲ ἐκλείπε δῆλο, διότ δ' οὔπ, καὶ ὅτ μὲ ἐκλειψίς ἔστι ἴσμε, τί δ' ἔστι οὐ ἴσμε. Δῆλο δ' ὄντος ὅτ τὸ Α τῷ Γ ὑπάρχε, ἀλλὰ διὰ τί ὑπάρχε, τὸ ζητεῖ τὸ Β τί ἐστ, πότερο ἀντίφραξις ἢ στροφὴ tῆς σελήνης ἀπόσβεσις. Τοῦτ δ' ἐστὶ ὁ λόγος toῦ ἑτέρο ἄκρο, οἷο ἐ τούτοις τοῦ Α· ἔστ γὰ ἡ ἔκλειψις ἀντίφραξις ὑπὸ γῆς. Τί ἐστ βροντή; πυ-ρὸς ἀπόσβεσις ἐ νέφε. Διὰ τί βροντᾷ; διὰ τὸ ἀπο-σβέννυσθα τὸ πῦ ἐ τῷ νέφε. Νέφος Γ, βροντὴ Α, Quorum igitur habemus aliquid ipsius quod quid est, pri-mum quidem sit defectus in quo A, luna in quo C, oppositio terrae in quo B. Utrum quidem igitur deficit aut non, B quaerere est utrum est aut non. Hoc autem nihil differt quaerere, quam si est ratio ipsius; et si sit hoc, et illud dicimus esse. Aut qualis contradictionis est ratio? utrum habendi duos rectos aut non habendi? Cum autem inveniamus, simul quia et propter quid est scimus, si per media sit. Si vero non, quia; propter quid autem non. Sit igitur luna C, defectus A, lunam ple-nam umbram non posse facere nullo nostrum medio existente manifesto, in quo B. Si igitur in C est B, quod est lunam non posse facere umbram cum nul-lus nostrum medius sit, in hoc autem A quod est defi-cere: quia deficit quidem manifestum est, sed propter quid nondum; et quia defectus est quidem scimus, quid autem est nescimus. Cum manifestum autem est quia A in C sit, sed propter quid, est quaerere B, est quae-rere quid est, utrum si obiectio, aut conversio lunae, aut extinctio. Hoc autem est ratio alterius termini, ut in his quae sunt ipsius A: est enim defectus obiectio terrae. Quid est tonitruum? ignis extinctio in nube. Pro-pter quid tonat? propter extingui ignem in nube. Sit ἀπόσβεσις πυρὸς τὸ Β. Τῷ δὴ Γ τῷ νέφε ὑπάρχε τὸ Β· ἀποσβέννυτα γὰ ἐ αὐτῷ τὸ πῦρ· τούτῳ τὸ Α, ψόφος. Καί ἐστ γ λόγος τὸ Β τοῦ Α τοῦ πρώτο ἄκρο. Ἀ δὲ πάλι τούτο ἄλλ μέσο ᾖ, ἐ τῶ παραλοίπω ἔστα λόγω. nubes C, tonitruum A, extinctio ignis B. In C igitur nube est B, extinguitur enim in ipsa ignis; huic autem A sonus, et est B ratio ipsius A primi termini. Si autem iterum huius aliud medium sit, ex reliquis erit rationibus. Ὡς μὲ τοίνυ λαμβάνετα τὸ τί ἐστ καὶ γίνετα γνώριμο, εἴρητα, ὥστ συλλογισμὸς μὲ τοῦ τί ἐστι οὐ γίνετα οὐδ’ ἀπόδειξις, δῆλο μέντο διὰ συλλογισμοῦ καὶ δι’ ἀποδείξεως· ὥστ’ οὔτ’ ἄνε ἀποδείξεώς ἐστ γνῶνα τὸ τί ἐστι, οὐ ἔστι αἴτιο ἄλλ, οὔτ’ ἔστι ἀπόδειξις αὐτοῦ, ὥσπε καὶ ἐ τοῖς διαπορήμασι εἴπομε. Quomodo quidem igitur accipitur quid est et fit notum, dictum est: quare syllogismus quidem ipsius quid est non fit, neque demonstratio; manifestum tamen est per syllogismum et demonstrationem. Quare neque sine demonstratione est cognoscere quid est, cuius est causa alia, neque est demonstratio ipsius, sicut et in oppositionibus diximus. 1. Postquam Philosophus disputative inquisivit qualiter cognoscatur definitio et quod quid est, hic determinat veritatem. Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: Quoniam autem sicut diximus etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: Manifestum est igitur ex dictis etc. Dicit ergo primo quod iterum post disputativum processum, considerandum est, determinando veritatem, quid praedictorum dicatur bene et quid non bene: et hoc tam circa ipsam definitionem, ut consideremus quid sit ipsa definitio, quam etiam circa ipsum quod quid est, ut consideremus utrum possit aliqualiter manifestari demonstratione vel definitione, vel nullo modo.

2. Deinde cum dicit: Quoniam autem sicut diximus etc., exequitur propositum. Et primo, quantum ad ipsum quod quid est; secundo, quantum ad definitionem, quae est ratio significativa eius; ibi: Definitio autem quoniam dicitur ratio etc. Circa primum, ponit duos modos manifestandi quod quid est. Et primo, ponit modum logicae probationis; secundo, modum demonstrativae probationis; ibi: Quo autem modo contingat etc. Circa primum, resumit primo id quod supra manifestatum est, scilicet quod idem est scire quid est, et scire causam quaestionis an est; sicut idem est scire propter quid, et scire causam quaestionis quia est. Ratio autem huius, scilicet quod idem sit scire quid est, et scire causam ipsius si est, ista est, quia oportet quod eius quod est rem esse, sit aliqua causa: propter hoc enim dicitur aliquid causatum, quod habet causam sui esse. Haec autem causa essendi aut est eadem, scilicet cum essentia ipsius rei, aut alia. Eadem quidem, sicut forma et materia, quae sunt partes essentiae; alia vero, sicut efficiens et finis: quae quidem duae causae sunt quodammodo causae formae et materiae, nam agens operatur propter finem et unit formam materiae. Et si accipiamus causam quae est alia ab essentia rei, quandoque quidem est causa talis per quam possit fieri demonstratio, quandoque autem non. Non enim ex omni causa agente sequitur ex necessitate effectus. Ex suppositione autem finis sequitur quod sit id quod est ad finem, ut probatur in II Physicorum.

3. Supponamus ergo quod sit aliquis effectus, cuius esse causa sit non solum ipsa essentia rei, sed habeat etiam aliquam aliam causam, et sit talis per quam possit demonstrari; puta si dicamus quod si homo pertingit ad beatitudinem, necesse est praeexistere virtutem. Accipiamus autem quod essentia virtutis sit habitus operans secundum rationem rectam. Potest ergo demonstrari esse aliquem habitum secundum rectam rationem operantem, si sit aliquis habitus ad beatitudinem perducens. Accipiatur ergo pro medio illa causa alia, quae est demonstrativa, et formetur syllogismus in prima figura: quod necesse est fieri, quia oportet quod quid est universaliter et affirmative praedicari de re cuius est. Syllogizabitur ergo sic: Omnis habitus perducens ad beatitudinem est habitus secundum rectam rationem operans; sed virtus est huiusmodi; ergo etc. Concludit ergo quod iste modus, qui est nunc inquisitus, est unus modus ostendendi quod quid est per aliud, quod est causa. Et quod iste modus sit conveniens patet, quia necesse est, sicut supra dictum est, quod medium ad probandum quod quid est accipiatur ipsum quid est, et similiter medium ad probandum aliqua propria accipiatur aliquid proprium. Est autem considerandum quod, cum quid est sit causa ipsius esse rei, secundum diversas causas eiusdem rei potest multipliciter quod quid est eiusdem rei assignari. Puta quod quid est domus potest accipi per comparationem ad causam materialem, ut dicamus quod est aliquid compositum ex lignis et lapidibus; et etiam per comparationem ad causam finalem, ut dicamus quod est artificium praeparatum ad habitandum. Sic ergo continget quod, cum sint multa quod quid est eiusdem rei, aliquod illorum monstrabitur, et aliquod non monstrabitur, sed supponetur. Unde non sequitur quod sit petitio principii, quia aliud quod quid est supponitur, et aliud probatur. Nec tamen est modus probandi quod quid est demonstrative, sed logice syllogizandi; quia non sufficienter per hoc probatur quod id quod concluditur, sit quod quid est illius rei de qua concluditur, sed solum quod insit ei.

4. Deinde cum dicit: Quo autem modo etc., ostendit quomodo per demonstrationem possit accipi quod quid est. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo manifestetur quod quid est per demonstrationem in aliquibus; secundo, ostendit quod non est ita in omnibus; ibi: Est autem quorundam etc. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, manifestat propositum; ibi: Quorum igitur habemus etc.; tertio, epilogat; ibi: Quomodo quidem igitur etc.

5. Circa primum praemittit tria; quorum primum est comparatio quaedam ipsius quod quid est ad propter quid. Dicit ergo quod ad ostendendum quomodo contingat accipere quod quid est per demonstrationem, oportet iterum a principio resumere. Ubi considerandum occurrit quod dupliciter se habet aliquis ad cognoscendum propter quid. Quandoque enim habemus quia in nostra cognitione, et quaerimus adhuc propter quid; quandoque autem simul manifesta sunt nobis utraque; tertium autem est impossibile, ut scilicet prius cognoscat aliquis de aliqua re propter quid quam quia. Et similiter est de eo quod quid erat esse: quia aliquando scimus rem esse, nec tamen perfecte scimus quid sit; aliquando autem simul scimus utrumque; sed tertium est impossibile, ut scilicet sciamus quid est, ignorantes si est.

6. Secundum ponit ibi: Hoc autem si est etc.; et dicit quod rem aliquam esse possumus scire, absque eo quod sciamus perfecte quid est, dupliciter. Uno modo, secundum quod cognoscimus aliquod accidens eius, puta si per velocitatem motus existimemus leporem esse; alio modo, per hoc quod cognoscimus aliquid de essentia eius. Quod quidem est possibile in substantiis compositis, ut puta si comprehen damus hominem esse per hoc quod est rationalis, nondum cognitis aliis, quae complent essentiam hominis. In substantiis vero simplicibus hoc non contingit; quia non potest cognosci aliquid de substantia simplicis rei, nisi tota cognoscatur, ut patet in IX Metaphys. Oportet autem quod qui cognoscit aliquam rem esse, per aliquid rei illud cognoscat: et hoc vel est aliquid praeter essentiam rei, vel aliquid de essentia ipsius. Et de hoc ponit exemplum, puta si cognoscamus tonitruum esse, propter hoc quia percipimus quemdam sonum in nubibus: quod quidem pertinet ad essentiam tonitrui; non tamen est tota tonitrui essentia, quia non omnis sonus nubium est tonitruum. Et similiter si cognoscamus defectum, idest eclipsim solis vel lunae esse, propter hoc quod est quaedam privatio luminis; cum tamen non omnis privatio luminis sit eclipsis. Et eadem ratio est si aliquis percipiat hominem esse, propter hoc quod est quoddam animal; vel si percipiat animam esse, propter hoc quod est aliquid seipsum movens.

7. Tertium ponit ibi: Sed quaecunque quidem etc.; et dicit quod illa de quibus scimus quia sunt per aliquid accidens ipsorum, nullo modo per hoc se habent ad hoc quod cognoscamus de ipsis quid est; quia nec etiam per huiusmodi accidens vere scimus ea esse. Scimus quidem ' esse eorum accidentia; sed quia accidentia non sunt ipsae res, non propter hoc vere scimus ipsas res esse. Vanum autem est quaerere quid est, si aliquis nesciat quia est; sed illa de quibus scimus ea esse per aliquid ipsorum, facilius possunt cognosci a nobis quid sunt. Unde manifestum est quod sicut nos habemus ad cognoscendum quia est aliquid, ita nos habemus ad cognoscendum quid est.

8. Deinde cum dicit: Quorum igitur habemus aliquid etc., manifestat propositum secundum praemissa; et dicit quod in his quae scimus esse per hoc quod cognoscimus aliquid essentiae eius, accipiamus primo tale exemplum. Sit defectus, idest eclipsis, in quo A, quae est maior extremitas; luna in quo C, quae est minor extremitas; oppositio terrae directa inter lunam et solem in quo B, quod est medium. Idem igitur est quaerere utrum deficiat luna vel non, et quaerere utrum B sit vel non: quaerere autem utrum B sit vel non, nihil differt quam quaerere si est aliqua ratio ipsius defectus. Nam B, idest oppositio terrae, est ratio defectus lunae; et si sit oppositio terrae, et illud dicimus esse, scilicet defectum lunae. Aut similiter si quaeramus qualis sit ratio contradictionis, utrum scilicet in habendo duos rectos vel non habendo sit contradictio. Cum autem inveniamus esse id quod quaerimus, puta esse defectum, simul sciemus quia et propter quid, si inveniatur propositum per medium debitum, quod est causa. Si vero non, sed per aliquid extrinsecum, sciemus quia, sed non propter quid. Puta si sit luna C et defectus A, accipiamus pro medio, quod est B, hoc quod luna non potest facere umbram aliquo nostrum medio existente, cum sit plenilunium. Luna enim, quandocunque non deficit, facit umbram interposito aliquo corpore: sed hoc quod est non posse facere umbram, non est causa defectus, sed potius effectus. Si ergo B praedicetur de C (quia scilicet luna non potest in plenilunio facere umbram aliquo nostro medio existente), et iterum si in hoc medio sit A (idest si accipiatur quod quandocunque hoc accidit, luna deficit), manifestum erit lunam deficere. Sed propter quid luna deficiat, nondum erit manifestum. Et similiter sciemus quia est defectus, sed nesciemus quid est defectus, quando manifestum est quod A est in C, idest quod luna deficit. Et sicut in praedicto exemplo nec scitur propter quid est, nec scitur quid est, ita quaerere propter quid est, nihil aliud est quam quaerere quid est. Puta si quaeramus quare deficit luna, utrum deficiat propter hoc quod obiicitur terra in medio inter solem et lunam; vel hoc fiat per conversionem lunae, ut scilicet tunc vertatur versus nos superficies lunae quae est tenebrosa, ut quidam dixerunt; vel etiam lunare lumen extinguatur in aliquo humido. Quaerere autem utrum propter aliquam harum causarum fiat defectus lunae, nihil est aliud quam quaerere utrum defectus lunae sit obiectio terrae, aut conversio lunae, aut extinctio luminis eius. Et hoc medium est ratio alterius extremitatis, sicut in praemissis exemplis est ratio ipsius A, quod est maior extremitas; quia defectus lunae nihil est aliud quam obiectio facta lunari lumini a terra. Ponit etiam aliud exemplum: ut si quaeramus quid est tonitruum. Et dicatur, secundum opinionem Anaxagorae et Empedoclis, quod est extinctio ignis in nube. Secundum vero opinionem eius in II Meteororum, tonitruum fit ex percussura exhalationis siccae in frigiditate ad nubes. Utitur autem multoties in exemplis opinionibus aliorum. Si ergo secundum praedictam opinionem quaeratur, propter quid tonat: respondetur, propter hoc quod extinguitur ignis in nube. Sit igitur nubes C, quod est minor extremitas; tonitruum A, quod est maior extremitas; extinctio ignis sit B, quod est 9.Deinde cum dicit: Quomodo quidem igitur etc., epilogat quod dictum est: et dicit dictum esse quo-modo accipiatur et innotescat quod quid est, scilicet per hoc quod accipitur propter quid. Dictum est etiam quod non est syllogismus neque demonstratio ipsius quid est, ut scilicet proprie syllogizetur vel demonstretur quod quid est; et tamen manifestatur quod quid est per syllogismum et per demonstrationem, in quantum scilicet medium demonstrationis propter quid est quad quid est. Unde manifestum est quod neque sine demonstratione potest cognosci quod quid est, cuius est altera causa; nec tamen est demonstratio ipsius quod quid est, sicut probabatur in obii-ciando. Et secundum hoc obiectiones inductae sunt verae.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Idem sit scire etc. – Sit legimus cum ACDEGKLMNST, loco τοῦ est PBFHIQ. – BFIMQ pro ipsius leg. quaestionis, H: huius, N: quaestionis ipsius, sed quaestionis expung.; FI: si ita est oportet; H: si esset ista est. Cum codd. ABCDEHKMNOQS legimus: si est; ista est; PGL: si est ita, est; T om. ista est. – ADEGKLMNST: quod oportet. S. Thomas legit ergo, si est, sicut versio nostra habet; textus autem graecus, qui lectioni praefigitur, habet τί ἐστιν. At Waitz huic lectioni sufficit aliam, nempe εἰ ἔστι, quam, inquit, Boethius, vet. intp. lat., Philoponus, paraphr. Ricc., codices meliores et Edd. ante Pacium pleraeque tuentur. Et hanc recitat et exponit s. Thomas. Philopono legenti εἰ ἔστι (II Poster., pag. 211) consentit Eustratius in versione latina (ib. pag. 48, col. 2, Ed. cit.). Themistius in II Poster., cap. x, pag. 34. At Anonymus legit τί ἐστιν (Ed. cit. Philop., pag. 266), et hanc lectionem recipiunt Casaubonus II Poster., cap. VIII, pag. 133, Du-Vallius ib., pag. 239, Brandisius et Didot. Ed. tamen Basil. 1539 retinet εἰ ἔστι, et εἰ ἔστι habet. Ed. Aurel. Allobr. cum Praefat. Pacii (cf. supra lect. IV, not. η; et Alb. Fabric. Biblioth. graec. Vol. III, pag. 333. Kamburgi, 1793). – Suae autem nostraeque lectionis rationem reddit Waitz in haec verba: « Quomodo, inquit, » explicanda sit (lectio εἰ ἔστιν) facile intelligitur ex huius libri cap. I et » II, ubi opponitur τὸ τί ἐστι τῷ εἰ ἔστιν. Nam si ad quaestionem τοῦ » εἰ ἔστιν affirmatione responsum est ὅτι στιν, quaeritur τὸ τί ἐστι, » sive quod idem esse docuit (90 a 14 sq.) τὸ διὰ τί ἐστιν, hoc est τὸ » αἴτιον τοῦ εἶναι ἁπλῶς τὴν οὐσίαν (ut dixit 90 a 10). Omnis autem dif- » ficultas in eo est, quod Aristoteles non dixit τὸ αἴτιον τοῦ ὅτι ἔστι. Ap- » paret autem cur non sic dixerit: ambiguum est enim τὸ ὅτι ἔστι, quum » et alterum de altero praedicari (τὸ ἐπὶ μέρους....) et rem ipsam

» existere significet: nam si affirmatur quaestio τοῦ εἰ ἔστι, non respon- » deri non poterit τι ἔστιν, quo quidem sensu si accipiatur τὸ τι ἔστιν, » a quaestione τοῦ εἰ στι non nisi eo differt, quod alterum affirmat » quod per alterum (εἰ ἔστι) dubitanter pronuntiatur et in incerto relin- » quitur. Hoc loco igitur Aristoteles dixit εἰ στιν pro affirmatione quae » respondetur ad quaestionem τοῦ εἰ ἔστιν, quam quidem affirmationem » verbis ὅτι στι exprimere noluit, ne quis haec (ὅτι ἔστι) eo sensu » hic dicta putet quem habuimus cap. I et II » (II Poster., Comment., cap. VIII, pag. 393, seq., Ed. cit.). Dici etiam potest quod Aristoteles, ut s. Thomas animadvertit, manifeste hoc loco resumit quae in primo capite disseruit, ὡς ἔφαμεν; ibi autem (praesupposito semper principio quod scire proprie est causam rei scitae cognoscere) comparando quia est simpliciter, seu an sit vel si sit ad quid sit, dicit quod scito primo, nempe an sit, quaerimus alterum, nempe quid sit: γνόντες δὲ ὅτι στι (intellige non quia est hoc vel illud, album vel non, sed simpliciter, πλῶς, quia est, vel an, aut si est), τί ἐστι ζητοῦμεν: sicut scito quia est, non simpliciter, sed hoc vel illud de aliquo subiecto, quaerimus propter quid: ὅταν δὲ εἰδῶμεν τὸ ὅτι, τὸ διότι ζητοῦμεν (cap. I. – Cf. lect. I, n. 4 et 5). Ex quibus sequitur quod scire quia est simpliciter (ὅτι ἔστι... πλῶς) idem est ac scire quid est, quod est causa τοῦ quia est simpliciter: ταὐτὸν τὸ εἰδέναι τί ἐστι καὶ τὸ εἰδέναι τὸ αἴτιον το εἰ ἔστι. Vera est ergo lectio εἰ ἔστι, quam perspexisse s. Thomas exponit. – Si autem legatur cum Anonymo alliisque supra citatis τί ἐστι, sensus erit quod idem sit cognoscere quid est et cognoscere causam ipsius quid est. Quod utrum et quomodo sustineri possit, non video: quamvis enim Aristoteles dicat quod haec causa possit esse ipsum quid est, subdit tamen quod potest esse etiam aliud

ab ipso quid distinctum: καὶ τοῦτο (nempe τὸ αἴτιον) ἢ τὸ αὐτὸ (nempe τί ἐστι) ἢ ἄλλο. Ideo autem, ut mihi videtur, Aristoteles dixit ἐ ἔστι, non autem ὅτι ἔστι, quia voluit significare se loqui de quia est simpliciter, et haec significatio, ut Waitz recte notavit, perspicua est magis per ἐ ἔστι, quam per ὅτι ἔστι.

β) Causae formae et materiae. — BFI: causa (B, causae) materiae et formae; O: causae essentiae et materiae (om. formae).

γ) Est causa talis. — Addimus causa ex codd.; C: causa rei talis; D: est ratio causa talis. — Infra (sequitur ex necessitate effectus) F: sequitur etiam effectus; I: sequitur causa effectus. Quae sunt lectiones non rectae; imo lectio I est erronea.

δ) Virtus est huiusmodi. — A: virtus est habitus: sed non recte, nisi addatur etc., ut subintelligatur, perducens ad beatitudinem, prout explicite ponitur a B: virtus est habitus perducens ad beatitudinem; N erronee: virtus est operans. — Infra (qui est nunc) FI om. qui est; ABMO: qui nunc est.

ε) Ipsius esse rei. — P caret esse, quod addimus (cf. supra et not. α) ex codd. ABDEGKMNQT; cum quibus FI et s. m. C: esse ipsius rei; L: ipsius rei esse; H: esse rei, om. ipsius. — Infra (Puta) P: Puta quid est domus; cum codd., exc. FHI, legimus quod quid est; FI erronee: Puta quod quidem domus (I, demonstratio) potest.

ζ) Sic ergo continget quod, cum etc. — Codd., exc. BEOT: Sic igitur; B om. ergo. — ABCDEG: contingit; FI: concludit; Q: contingeret. — Propositio quod sint multa quod quid est eiusdem rei, novitio potest primo aspectu videri absurda; sed absurda non est, imo est verissima. Proculdubio cum ens et unum idem realiter sint, res quaelibet eo

ipso quod ens est, propriam habet essentiam, scilicet quod quid est, qua constituitur una et indivisa in se, divisa a qualibet alia. Hinc ontologice loquendo repugnat quod unius eiusdemque rei sint multa quod quid est. Hic tamen non ontologice loquimur, sed logice et in exclusivo ordine syllogizandi: in quo ordine definitio, seu quod quid, est principium seu ratio assumpta in praemissis, ut medium, ad inferendam syllogistice conclusionem. Quamvis autem una sit causa formalis uniuscuiusque rei, dantur tamen aliae eiusdem rei causae, sive materiales, sive efficientes, sive finales: quae, esto non constituant rei essentiam, sunt tamen ratio per quam essentia ipsa declaratur, ut in assumpto exemplo de domo manifestat s. Thomas (Cf. lect. seq. et lib. I, lect. XVI, n. 5). Qua de re prae oculis habenda est lect. seq. n. 1, praecipue vero lect. IX, in qua ex professo expenditur quomodo unius eiusdemque rei possint esse diversae causae, et quomodo diversae istae causae assumantur ut medium demonstrationis in rebus diversis. Hanc s. Thomae doctrinam refert atque approbat Scotus in II Poster. Qu. IV: Sicut dicit Expositor... Similiter hoc declarat Expositor per exemplum. Exemplum est illud de domo, uti proponitur in cit. lect. XVI primi Libri. Sub nomine Expositoris designatur s. Thomas (cf. I Perih., lect. I, not. γ fin.) sicut nominatim in I lib., qu. XVI, vocatur Thomas expositor.

η) Aliquod illorum monstrabitur etc. — BDEFGIKLMOST (et C) bis habent aliquid, loco τοῦ aliquid; et omnes, exc. Q, istorum pro illorum; AN et p. m. C om. et aliquod non monstrabitur; H (et A s. m.) om. monstrabitur et aliquid; Q: aliquid illorum et aliquid monstrabitur et aliquid non monstrabitur. — FI et p. m. K, infra omittunt non ante sequitur: sed est omissio erronea.

θ) Per aliquid accidens ipsorum. - Per ea quae aguntur a rebus et a nobis percipiuntur, licitum est assurgere ad cognitionem naturae a qua fluunt illa, sicut per effectus assurgimus ad cognitionem causae. Hinc demonstrationes a posteriori (cf. lib. I, lect. xxv, not. r). Verum de his non est praesens quaestio: quia hic solum consideratur cognitio accidentis, prout importat cognitionem per accidens (κατὰ συμβεβηκὸς χο- μεν, ut dicit Aristoteles), seu secundum quid, subiecti de quo huiusmodi accidens non praedicatur per se. Dicendum ergo quod cognitio per accidens est cognitio alicuius ratione alterius quod in eo est (cf. lib. I, lect. IV, n. 4), et ideo argumentatio a per accidens ad per se est sophistica. Ponamus ergo quod cognoscamus aliquem esse musicum; cum esse musicum non sit nisi accidens subiecti, non propterea cognoscendo esse hoc accidens, cognoscimus per se subiectum illius accidentis esse hominem; et multo minus cognoscendo quid sit esse musicum, cognoscimus quid sit homo. Non ergo per cognitionem accidentium potest cognosci esse aut quid subiecti. - Sed in hypothesi numeri praecedentis, quando scimus aliquid de essentia subiecti, ut puta animal de homine, scimus et esse animal (nam cognitio τοῦ esse praecedit cognitionem τοῦ quid, ut saepe dictum est), et scimus etiam quid hominis, non quidem completum, hoc est specificum, sed genericum.

ι) Scimus quidem etc. - G om. esse; FIQ: ipsorum accid. - G: sed quia eorum accidentia; FI absurde habent: sed quid necessariae non. Insuper FI legunt vere ante esse; Q om. vere.

x) In quo A, quae est etc. - AC p. m.: in quo autem est; B: in quo A, in quo est. - AN: in quo C, quod, om. est; BCEKMOST: quod est; D erronee: quod est maior. - FGHIQ: inter solem et lunam.

λ) Utrum B sit vel non: quaerere. - Haec verba, requisita ex contextu, desiderantur in P; ea addimus ex codd. ABCDHKLNOSt. E om.

utrum deficiat etc. usque ad et quaerere inclusive; FGIM om. quaerere autem etc. usque ad vel non inclus.

μ) Et illud dicimus esse etc. - A: et tunc; B: et cum; H: et circa; DEKLMNQST et p. m. C: et ceter.; O et s. m. C: et illud. Et hanc lectionem adoptamus; atque adoptandam esse suadent tum textus graecus, κἀκεῖνό φαμεν εναι, tum ea quae addit s. Thomas, scilicet etc., quibus significat adducta esse verba Aristotelis. - DE om. esse. - Q: dicimus enim defectum lunae. Similiter; ST: dicimus enim (T om. enim) esse defectum lunae. Aut similiter. Recipimus Aut ante similiter, quae est lectio codd., textus ("H), et ipsius P (quamvis diversimode disposita, ut statim dicam): illam tamen particulam non necessariam putamus. - P et Ven. edd.: et si sit oppositio terrae, etiam tunc dicimus esse, scilicet defectum lunae aut non. Similiter si etc. At non primitus obrepserit, forte ob praecedentem particulam aut; quae propterea avulsa est a sequenti periodo, Similiter etc. Etiam codd. FGI legunt cum P: sed patet error lectionis aut non; nam si sit oppositio terrae, dicimus absolute esse defectum lunae, non autem disiunctive esse defectum lunae aut non.

ν) Si vero non etc. - O: si vero non, ut oportet, sed; AN: est pro sed. - Codd., exc. BHT: aliquid pro aliquod; H: aliud. - Infra (hoc quod etc.) CG om. hoc; PH: hoc est quod luna; at codices alii optime om. est; FI: quod est luna; G: quod quidem luna. - A: non potest umbram facere.

ξ) Aliquo nostrum medio existente etc. - Codices nostri omnes habent hanc lectionem. P et Ven. edd. legunt: aliquo nostrum medio non existente... sed hoc quod est non posse facere umbram nisi aliquis nostrum existat in medio, non est causa defectus... quia scilicet luna potest in plenilunio. Quae lectio sustineri non potest. - FI: aliquo nostrum in medio; G: aliquo iterum medio.

ο) Ergo in nube est sonus tonitrui. - Hanc integram illationem, quam P et Venn. edd. omittunt, restituimus ex codd.: omissio enim in his edd. videtur esse ob recursum eiusdem vocis, sonus. A Piana vero et edd. Venn. dicitur in minori syllogismi; est sonus tonitrui; sed omit-timus vocabulum tonitrui, quo carent codices: nam hoc vocabulo ad-dito, iterum in illa minori post verba, extinctio ignis, videretur aliquid addendum vel subintelligendum, puta, in nube. π) Obiiciatur certo tempore etc. - L: obiciatur terrae, posita terra etc.; Q: obiciatur tertio tempore inter (om. solem et) ipsam; B: inter solem et lunam.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.