PG 100, col. 183

sideramus, alia est Pater, principio carens, nullam
suae existentiae causam habens, neque enim aliunde
est, sed a seipse, et in seipso habet esse. Alia rur-
sumestF ilius, qui principii expersnon est, ex Patre
enim est : Pater namque Filii principium et origo
existit; quod si temporis initium spectes, atque Fi-
.lius principio caret ac Pater : est enim temporum
conditor, non subjectus tempori ; inseparabili autem
aeternaque generatione ex Patre elucet, tanquam
gloria: illius splendor pateramque substantiaé cha-
racter. Alia tandem est Spiritus sanctus, ex Patre
nonriativitate, sed processione substantiam habens,
eamdemque cum Patre et Filio aeternitatem sortitus;
aeternus quidem, non tamen absque principio, ut qui
ιι Patre procedat : est enim Pater ratione originis
et illius quoque principium : verum ad tempus
quod attinet, et ipse quoque principii expers est.
Unus igitur est Deus Pater ex quo omnia, et unus
Dominus Jcsus Christus per quem omnia, et unus
Spiritus sanctus in quem omnia. Ex his tribus per-
fectis una perfectissima, imo secundum se absolu-
tissima constat deitas; proprietatibus sane distinctivis
ac personalibps hypostases inter se sunt distinctae
(quaelibet namque personarum, etiam si propter es-
sentia: conjunctionem ab altera secerni non queat,
proprietate tamen personali'mentisque conceptu ab
altera distinguitur, Deusque perfectus, hoc est om-
nibus deitatis proprietatibus ornata essexnoscitur et
, creditur), at unum interim diyinitate sunt omnes.
Rursus licet simul conjunctae tres sint, unus nihilo-
minus adoratur Deus : obtinet hic cnim trinitas
secundum substantiam , unitas etiam secundum es-
sentiam; atque ita contra insanam inordinatamque
paganica: vesania: confusionisque seditionem non
polyarchia a nobis colitur, sed monarchia; monar—
cbia autem non unius persona: circumscriptio ,
ne Iudaicae tenuitatis infamiaeque imperlectionem
ruditatemque inducamus, sed quam natura: aequali-
tas,~sententias concordia, motionis identitas, idem-
que singulorum nutus ad unum declarat. Hoc autem,
secundum summum illum theologum Gregorium, in
generabili natura locum habere non potest : unitas
enim et cognatio deitatis in trinitate considerata: ne-
quaquam distrahitur, aut in partes secatur, ut fit
in rebus creatis, dum supposita multiplicantur. Pro-
cul enim insana ct furiosa Arii opinio et rabies a
nobis facessat : est enim Trinitas secundum gloriam
et aeternitatem modis omnibus indivisa, nullaque ex
parte abs sese alienata; neque ob id tamen divinae
persona: se mutuo permeant, hoc est, in‘ se invicem
transmutantur , sed harum quaelibet indemutabilis
manet et ineonfusa et :eterna ς’ longe enim amande-
tur pellaturqne insani stolidique Sabellii deceptoria
confusio.
Veneror quoque et adoro incarnationis mysterium,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.