PG 115, col. 1267

et moderatus,.et moribus maximam ostendebat vir—
tutem : Cur tanta es, inquit, audacia, o caput ex-
secrandum, ut in nostram quidem insurgas poten-
tiam, toti autem civitati et tanta: persuadeas re-
gioni, ut te solum colant tanquam tyrannum, et
verbis tuis utantur tanquam legibus : nostrarum
vero legum et verborum nullam ducant rationem,
et exsecrandum hominem Deum appellent, qui eum
sibi auxilium ferre non potuerit, vos eum vobis
adhibuistis adjutorem: etnec tuum patrem es imi-
tatus, qui ante te imperavit Nagrzn : iis autem, qui
nos praecesserunt, regibus fuit obedientissimus ?
Sed nisi mutatus, et ad te rediens, hanc vanam
repuleris Opinionem, non te profunda senectus
nec simulatus hic habitus juvabunt: sed tu et om-
nes tui eadem patiemini, quae viri et feminas
prius interfecti : quos quantum juverit Mariae et fa-
bri filius, omnes sciunt. Senex autem, stans cogita-
bundus, et aperte ostendens se aegre ferre super-
biam verborum regis, cum se sustinuisset et col—
legisset spiritum, et ex imo suspirasset : Non es,
inquit, o rex, causa eorum, qua: dicuntur aut tiunt,
sed nostri cives. qui meam contempserunt senten-
tiam, qua: tibi non pertimebat ingredi civitatem,
contra autem adversus te depugnare incitabat, et
cum tuis tam multis millibus manus conserere, ut
cum Madianitis olim Gedeon eum paucis, et Chri-
sto, qui nunc ate contemnitur, vires addente et
confirmante, te expugnare, et demetere, etomnino
delere, virum impium et fcedifragum, et immemo-
rem paetorum conventorum, quibus te civitatem et
nos servaturum pollicebaris.
XVIII. Quidam autem exiis, qui eum rege con-
sidebant, volens ingeniose sancti verba reprehen-
dere. et tempori valde serviens : Sed non, inquit,
sic vos docet lex Moysi, contumelia afficere chri-
stum Domini. Dicit enim : « Principi populi lui
non maledices ¹.›› Porroautem ipsa quoque scripta
vestra vobis iubent regem honorare, seu sit bonus,
seu secus’. Cui sanctus: Tu autem,inquit, fortasse
non audisti, quod ab Achati dictum est Elite, cum
dixit eum evertere Israel. Cui ille respondit: Non
ego everlo, sed tu, et domus patris tui ⁸ : non usque
ad Achab solum sistens contumeliam, sed eos etiam
comprehendens, qui erant in ea domo. Quomodo
ergo se quispiam in Deum pie gerens, et gerem ar-
guens, quod se inique gerat, unquam offenderit ac
violaverit legem, qui non est veritus os in caelum
ponere, et Creatorem appetere maledictis ? Sed, ut
video, ejus patientiam et tolerantiam contemnitis,
et nos facere similia procuratis. Tu autem, rex,
cum sis natura tam injustus, et male facere para-
¹ Exod. xxii, 28. ³ IPetr. ιι, 18. ⁸ ΙΙΙ Reg. xvm. 18.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.