PG 139, col. 191

Spiritus (neque enim bi partes sunt Patris, neque
secundumsectionem quamdam aut fluxum cujus.
que eorum progressio cognoscitur): ita nec Spiri-
tus divisus, quia ex Patre et ex Filio est; neque
illud quidem ex Patre habet, hoc vero ex Filio;
sed illud simplex et unum quod ipse est, ex Patre
est et ex Filio, ex indivisis indivisum, ex simplici-
bus simplex. Si vero quaaris: Quomodo? noveris,
modum esse ineffabilem et non enuntiabilem,cum
sit supra omnem modum. Aut dicito mihi, quomodo Pater generet Filium, quomodo Spiritus ex
Patre procedat, quaenam horum sit differentia, et ego dicam tibi, quomodo ex Patre et ex Filio
procedat. Si vero placet, disce ex Patre non eodem modo ac ex Filio, et ex Filio non eodem
modo ac ex Patre Spiritum procedere. Ex Patre enim mediata processio est, quum sit per Filium,
ex Filio vero immediata, cum non amplius sit per alium quempiam. Hoc ergo pacto nulla compositio
est neque in Filio neque in Spiritu, licet Spiritus ex Patre procedens ex Filio quoque procedat, neque
etiam hoc absurdum, ut tu dicebas, dogma nostrum consequitur.
6. GR. (η) Verum si ex Patre et ex Filio procedit
Spiritus secundum dicta tua, erit ipsi duplex pro-
cessio ; si vero duplex processio,duplex et procedens
quod duplex est, non est amplius simplex; ergo ex
te Spiritus non est simplex ; quod vero non est sim-
plex, id compositum est et divisum ; quod ejusmodi
non est Deus.Jam vero Spiritus est Deus, non ergo
duplex; quod si non duplex, neque compositus,
neque duplex erit processio. Si vero non duplex est
processio, non erit una quidem ex Patre,altera vero
ex Filio, sed aut ex Patre erit aut ex Filio. Cum
vero ex Patre sit, ut tum Patres dicunt tum Evan-
gelium, relinquitur eam non esse ex Filio.
[ΛΤ. Neque hoc pacto ratiocinatio tua, ο sapien-
tissime Graace,ad assentiendum cogit. In primis
enim minime duplicem dicimus processionem, sed
unam eamdemque et simplicem, quum et Spiritus
simplex sit utpote Deus; nulla namque in Deo
duplicitas est aut compositio. Neque enim quia ex
duobus, idcirco processio duplex, sed quia (Spi-
ritus) simplex, idcirco processio simplex. eadem
aliam atque aliam in eodem habens relationem,me'
diata quidem exsistens quatenus ex Patre, imme-
diata vero quatenus ex Filio. Quemadmodum enim
luminis in aere effulsio ex sole et ex solis radiis
prodiens, et immediate quidem ex radiis, mediate
vero ex sole (videlicet per radios), tamen neque
ipsa duplicitatem quamdam habet secundum suam
ipsius exsistentiam, quum lumen in aere simplex
(18) Cod. Vat. ἔκπορεύεται.
μδ) uoa. vat. εκποὲευεται.
(19) Νοξθλιξιῐιξε. {radiati έσαγωγή ,ἑτέρου ἀτό-
που ,ὅτι διπλῇ ἔσται ἡ. τοῦ-,Πνεῦμιίτος ἐκᾶτόρευσις,
uicti διὰ τοῦτο διπλοῦν καὶ τὸ Πνεῦμα, καὶ πρὸξ ταῦτα
eam.
υσις.
(n) Nota. Hic aliud absurdum inducitur,nimirum
duplicem fore Spiritus sancti processionem, ideo-
ς que etiam Spiritum duplicem. Et ad hoc sOlutio.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.