PG 139, col. 194

progressio duplex est, licet duo sint, ex quibus
progrediatur, sol nimirum et radius: ita et pro-
cessio ex Patre atque ex Filio simplex est secun-
dum seipsam, licet dum personaa sint, ex quibus
processio fiat, et ipse Spiritus simplex.Prazterea si
compositio quaedam cerneretur in Patre et Filio,
ex quibus processio,duplex quoque et compositum
foret id quod ex ipsis procedit, et duplicitas quoque
esset in processione. Quoniam vero Pater et Filius
cum unum sint secundum essentiam et in se in-
vicem exsistant secundum Christi verba ε Ego in
Patre et Pater in me, nullam ad invicem composi-
tionem habere noscuntur (nam super composi-
nem omnem est eorum unitas), nulla compositio
est Patris et Filii conjunctio et consociatio (secus
enim et totius Trinitatis coujunctio foret compo-
siti0), neque quae a nobis asseritur Spiritus ex
utroque processio composita,neque Spiritus exinde
aliquam habebit compositionem. Eodem quoque
pacto substantiarum simplicium creatarum ope-
ratio non est propterea composita,quia ex essentia
et ejus potentia procedit, neque Operationis ex
utraque progressio composita; neque enim essen-
tia; et potentias coexistentia compositio est, secus
nulla substantia foret simplex, quia nulla sine po-
tentia est ; nihil enim eorum quia sunt,ut sapiens
Dionysius ait,potentim est expers.Si vero in rebus
creatis progressio ex duobus neque ipsa composita
est, neque quod inde progreditur compositum
ostendit, quanto magis in Deo id locum habet l
Demus autem,si vis,et duplicem nos asserere proces-
sionem, et alteram quidem ex Patre, alteram vero
ex Filio, illam mediatam, hanc vero immediatam,
neque sic in Spiritu erit duplicitas, neque idcirco
composita Spiritus processio.Circa essentiam enim
haec sunt, non secundum essentiam, innascibi-
litas, generatio et processio, et personarum dis-
tinctiva, non naturas dissectiva ; neque ullum
absurdum, enti simplici duas inesse proprietates.
Nam et pater est tum Pater tum spirator et nulla
in ipso compositio. Praeterea mediatum et imme-
diatum relationes quaedam sunt ; diversa vero re-
latio non importatcompositionem.Si tres monades
juxta se, una post aliam, posita: fuerint, ea qum
inter duas extremas,media est ad primam quidem
secundum ordinem habebit, relate vero ad tertiam
primum ; neque idcirco composita erit,quia eadem
et prima est et secunda ; atque relate ad primam
forsitan intelligitur dexteram partem obtinens,
relate vero ad secundam,partem sinistram ;et quod
eadem et dextera et sinistra,non ideo amittit pro-
priam simplicitatem. Rursum quaevis trium mo-
nadum non simpliciter est monas, verum et 0r-
(24) Cod. ἀδύνατον.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.