PG 140, col. 350

madefacta te privari, tali tantoque viro moleste
ferebat. Quare nihil intactum nec dicendo nec
agendo reliquit donec tua fieret sponsa. Equidem
compertum habeo nunquam fore ut meliori ad-
jungatur; nunquam enim aetas futura virum tibi
similem feret. Ut enim olim Philopmmen ultimus
ducum Graecorum insignis fuit, sic te ultimum in
Christo antistitem tempus ferax rerum edaxque in
lucem edidit.
ὡς καὶ τῶν Ἑλληνικῶν στρατηγῶν ὕστατον εἳρηκέ τις τὸν ἀρχαῖον
)uis enim alius praeter te nascetur cum pari
morum dignitate, fulmen eloquentia, orator, judex
sanctus, ut ita dicam, quasi e Christi throno, ut e
summo Sinai oracula reddens? Quis te vitae sanc—
titate, quis eloquentiae vi unquam aequabit? Co-
gitationum porro tuarum cursum sequi, te do—
centem audire paucis admodum dabatur, quas
vel ad montis radices vocis divinae sonum audire
juvabat. Quo magis igitur te praesente nemo non
delectabatur, si forte animal rapax apparebat,sive
leo tributorum exactor intestina nostra devoratu-
rus, sive panthera maculata, id est dynasta do
mesticus, sive lupus gregis inimicus et insidiator
processerit. Hi omnes enim te praesente abscondito
consistebant loco. ne verbis tuis quasi tolidemla-
ibus tangerentur. Quid mirum ἲ siquidem ne
reges quidem ipsi te coram immoto vultumquave
mente aspicere sustinuerunt, imo, ut alumni, dicto
audientes et modestos se gerebant. Psalmi nomen
Dei ut sanctum. ut lumen, imo ut ignem devo-
rantem prredicant. Seraphim multoculi vultum ej us
non directe, sed ex obliquo et oculis semiapertis
contuentur, et parum alas suas explicant. Pari
modo sol hic visibilis iis tantum astrum jucundis-
simum eritqui radiis ejus fruentes contenti sunt.
Qui autem rectis illud oculis intueri ausus fuerit,
haud impune et cum maxime visus detrimento fe—
cerit. Sic tibi quoque nemo nisi plane imprudens
et temerarius, tibi qui solem divinum reddis, inania
loquens aut incongrua faciens appropinquaverit:
D quicun lue enim abs te reprehendebaturidem pati
putabatquam si terra ante pedes dehisceret.‘t u enim
in tradendis Musarum artibus vera et doctrina et
disciplina utebaris, aliter ac ille vir strenuus qui,
teste Homero, insontem quoque culpae accusarit.Ra -
tione item,non vehementia duce, sontium ac reorum
animos culpam confitentium et reprehensionem
vitae admittentium ad paenitentiam compellebas.
Sic tibi,vir maxime venerande,casta venustas ade~

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.