PG 2, col. 1202

nonnullas observationes attexuimus, plures fortasse
haud contemnendas addituri, si opportunius codi-
cem ms. nobis evolvere licuisset, quem sero tan-
dem deteximus. Est autem codex Grzecus Bomby-
cinus num. CLxxv, 4, saeculo xxv exaratus, inscri-
ptusque: Hcortotogia, seu Sermones et homiliaz in
annua festa; quem nobis suppeditavit locuples
Bernardi Nani senatoris quondam amplissimi bi-
bliotheca ‘.
ΙΙΙ. Jam vero ut de antiqua hujus Epistolas ver-
sione verba faciamus, nullus profecto suppetit
character satis firmus, quo rite definire possimus,
quam dudum fuerit illa confecta. At eam esse ve-
tustiorem quam ut vulgo censeatur, quisque ar-
guere valet ex scriptoribus ecclesiasticis, quorum
testimonia Epistolas ipsi praemisimus. Alii enim ex
ea vel locum passionis vel genus mortis eruisse
haud obscure videntur. Alii vero locum aliquem
verbotenus describunt, sive ipsam Actorum histo-
riam excitantes, sive etiam quandoque tacito eius
nomine ad illam respicientes; quod scilicet tan-
quam certum et exploratum monumentum passim
haberetur, ut recte Saussayus (6). Neque tamen
inliciari velim, nonnullos ex allatis scriptoribus
Graecum potius textum quam veterem ejus inter- ’
pretem consulere potuisse. Sed, utut est, eorum te-
stimonia jam inde a smeulo ιν usque ad xv, con-
tinuo temporis ordine servato deducta, sive ad ver-
tatem astruendam, haud parum conferre existi-
mantur.
IV. De auctoritate autem hujus Epistolas, varias
esse virorum eruditorum sententias nemo nescit.
Alii namque velut supposititiam atque confictam
prorsus rejiciunt; alii vero ejus auctoritatem in
dubium revocant: alii denique tanquam sincerum
sacrae antiquitatis fetum agnoscunt. Plura sunt
enimvero, neque levia, quae ad infringendam ejus
γνησιότητα objici solent. Potiora tamen huc ad
examen revocare animus est; eaque potissimum
quae ab aliis vel omnino praetermissa, vel molli
brachio discussa noscuntur.
Primum itaque, an re vera in Achaia et in Pa-
Joannis Chrysostomi nimirum auctoritate permo-
tus, apud quem sic legimus (8): ‹‹ Petri quidem, et
Pauli, et Joannis, et Thomas manifesta sunt sepulcra;
5 Id. ibirl., pag. 190 seqq.
(6; Sauss., De glor. S. An r., sub fin. in Vindi
6) Sauss., De glor. S. Andr., sub fin. in Vindic.
pa(§";.)21i“31.orent._Vat. occidL Eccl. martyr., pag. 117.
(8) Joan. Chrys. in Epist. ad Hebr” hoin. 26,
ξ 2,0pp. tom. XII, p. 237.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.