PG 23, col. 318

tem theologiam ae bonam piorum hominum spem
complectitur. Haec porro Davidi servo Domini dicta
sunt; id enim inscriptio significat : qui David cum
se ab improborum ordine semovisset, Deo se sup-
plicem exhibuit, ac legi divinisque statutis subje-
cit : cmterisque hominibus auctor est, ut similiter
agant, neque ad improborum consortium detra-
hantur .
Vens. 2-5. Dixit injustas ut delinquat in semet-
ipso, non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam
dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus
ad odium. Haec apertius Symmachushis verbis inter-
pretatus est: Dixit de defectione impii intus eor
meum : Non propositus est timor Dei ante oculos ejus.
Quia ruere uidentur res ejus, ut inveniatur iniquitas
ejus ad adiendum eam. His quippe David haec enun-
tiat : Cor meum et cogitatio mea haec de impio viro
intellexerunt. Nam per speculandi vim, qua Dei
timorem nosse poterat, intellexit eum suis se dolis
decepisse, mentisque suae oculos evertisse. Quare
secundum Hebraicam lectionem dicitur : In oculis
ejus dolose egisse, ut inveniat iniquitatem ejus, et
odio habeat. Ita, inquit, sese subvertit, timoremque
Dei ab oculis suis abjecit, ut iniquitas ejus maui-
l'esta evaderet, ipsisque oculis pateret ac invenire-
tur , eoque modo digna odio esset. Palam autem
ille se peccato dedidit, ita ut verba oris ejus ini-
(ἶ quitas et dolus essent. llaec autem ipsa admodum
libere elegit, utpote liberi arbitrii, penes quem
erat viam adire bonam, quod ille uoluit; quamob-
rem dictum est: Noluit intelligere ut bene ageret;
sed, iniquitatem meditatus est in cubiculo suo. Neque
enim quietis tempore, quo post diurna opera ho-
mines οιὶο, tranquillitati et somno se dedere so-
lent, talis homo in tranquillo statu degebat; sed
eo quoque tempore iniquitatem meditatus est ir. stt-
bili suo.
Vrns. 6, 7. Domine, in ctelo misericordia tua. Post
descriptam improbi hominis nequitiam, prmcellenws
illas divinae tolerantiae divitias admodum conse-
quenter enarrat, qua iniquos impiosque homines
ferre solet,docens divitias bonitatis ejus et patientia:
et longanimitatis ⁵⁸, misericordia magna repletas
esse. Atque istliaec misericordia Dei in causa est,
quod peccatores et impii vivant et alacriter agant.
Thesaurum itaque misericordiae ejus in coelo re-
conditum ait, sed veritatem quoque ejus penes ip-
sum esse; haec autem caelestia omnia complent;
attamen usque ad nubes, vel, ut Symmachus habet,
usque ad aethera penetrant. Sic in alio quoque psal-
mo dictum est : In ccelo praeparabitur veritas, tua ".

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.