PG 26, col. 1055

abhorrent. Quocirca eorum dicta, ut jam memo-
rata sunt, ipsis verbis in epistola conscribenda
curavi; ut quisquis audierit, eorum turpitudinem
et impietatem animadvertat. Et tametsi oportebat
illorum qui haec commenti'sunt stultitiam pluri-
bus arguere et confutare; attamen satius fuisset
epistolam huc desinere, et nihil ultra scribere:
qua: enim ita manifeste prava commonstrantur,
exagitare et curiosius indagare non expedit, ne a
contentiosis 722 hominibus ambigua existimen-
tur: sed sullicit his duntaxat verbis ad illa respon-
dere : Hec catholicae Ecclesiae non sunt, neque ea
est Patrum sententia. Caeterum ne ex perpetuo si-
lentio impudentia: occasionem malarum illi rerum
artifices arripiant, e re fueritex divinis Scripturis
pauca memorare; fortasse vel hoc modo pudore
allecti, turpissimas opiniones excogitandi finem
facient.
4. Heus vos, qui eo animum appulistis ut corpus
diceretis esse Verbi divinitati consubstantiale
(hinc enim ordiri operae pretium fuerit, ut cum
ejus sententiae foeditas palam fuerit, neque caetera
majoris esse pretii conspicuum sit)? In divinis certe
Scripturis nihil comparet hujnsmodi, nam ipsze
Deum itt humano fuisse corpore affirmant: sed
etiam Patres qui Nicwae convenerunt, non corpus,
sed ipsum Filium dixerunt esse Patri consubstan-
tialem, ethunc quidem ex substantia Patris, enr-
pus vero ex Maria esse ex Scripturis item decla-
rarunt. Quamobrem aut Nicaznam repudiate syno-
dum, et utpote ha2retici, haec aliena inducite: aut
si vultis Patrum illorum filii esse, ne diversam ab
. eorum scriptis sententiam consectemini. Hac quo-
que ratione illud quanta: sit alisurditatis advertite:
si Verbum corpori, quod ex terra naturam tenet
suam, est consubstantialc, et aliunde Verbum iti-
dem, juxta Patrum confessionem, est Patri con-
substantiale; ipse Pater corpori ex terra facto
consubstantialis erit. Ecquid ultra Arianos insecte-
mini, quod dicant Filium esse creaturam, curn ipsi
Patrem rebus creatis esse consubstantialem allir-
metis, et in aliam impietatem transeuntes dicatis,
in carnem, ossa, capillos, nervos et in totum cor-
pus conversum esse Verbum, et a pr0pria muta-
(iti)_Seguer. el. Epiph., όνομασθῶσι. Τὰ γὰρ προ-
ειρη μένα.
(ll) Sic Seguer. Gobler. et Felckm. 1, 1η editis,
εἴρηται.
(12) fluidam κῐηεεημκατηγοίρῆ-σαι καὶ. ἐλέγχειν.
Mox, τῶί ταῦτα διανοηθέντων.
obler. Fclck. 1, Se- Felckm. 1.
,ζωοί-..εει Ερξρίιη τῂν τῶν “aegra. 8fv050évrwv‘aiaxti-
νην. Mox Eplplt. Segner. Basil. Gobler. et Felell,
πλέοναΕᾱὶιί et alii, πλεῖον. Infra chuer. solus, ἀπο
κρίνεσθαι.
(15) Seguer. solus ἀναισχυντίας. Alii, ἀναίσχυν-
τον.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.