PG 26, col. 1115

est, carnem, ex semine David. Quid cnim aliud dixit
Marcion quam quae vos profertis? Nonne corpus
quod ex caelo apparuit in similitudine humana,
et non in veritate? Quid item aliud locutus est
Manichaaus? Nonne divina specie corpus, sola similitudine corpus, ab humana carne alienum :
cujus naturam et non operationem ,
pietas. ί
15. Quamobrem nefas est pium hominem hujus-
modi verborum commentis uti: sed dicendum est
Verbum quod ante saecula consubstantiale est Pa-
tri, in extremis temporibus, ex sancta et Deipara
Virgine, Adae plasma et opificium novum restituis-
se, cum illud sibi per unionem proprium effecit:
atque ita visus est homo Christus, qui ante sae-
cula Deus erat. Et nos membra Christi sumus, ut
scriptum est, ex carne et ex ossibus ejus. Quorsum
igitur haec vestrarum inventionum contentio; ut
per humanam sapientiam, ea quae humanam intel-
ligentiam superant definiatis, dum dicitis, vice in-
terioris nostri hominis, mentem caelestem in Chri-
sto fuisse? 0 nefariam sententiam, et infirma in-
decoraque verba: hominum sane qui non prius
animadvertere, Christum non singulariter dici, sed
in illo ipso nomine quod unicum est, rem utram-
que significari, divinitatem nempe et humanitatem.
Ideoque homo dicitur Christus, Deus quoque di-
citur Christus, ac Deus et homo est Christus, et
unus est Christus. Vanum itaque est vestrum so-
phisma, quo aliud in Christo praeter ipsum Chri-
stum conspicere nitimini. Illi quidem qui abusive
dicuntur Christi, forte, juxta sententiam vestram
spectari possent: qui vero per naturam solus ve-
rus est Christus, non ab humana ratione descri-
betur, quod vos temere tentatis, homines sane ar-
rogantia plenissimi. Neque enim propheta, neque
apostolus, neque evangelistarum quispiam, illa
protulit, qua: vos impudenti plane animo loqui au-
detis. Si enim alter est Christus a cmlesti mente
in eo sita, perfectaque est mens illa, duo ergo, se-
cundum vos, erunt : et sic in eam reciditis sen-
tentiam, quam videmini maledictis insectare. Cae-
lestem vero mentem propheta: quoque habuere,
qui coelestia et futura. quasi praesentia fuissent,
eloquebantur. Quid igitur haec omnino dicere in
(‘2_8) Prius editi habent, ἀνθρωπίνῃ μόνῃ,μεείί μό-
νῃ abest, et quidem recte. a Sag. Gob'l. εἴ Εειειιξ l.
Paulo Δ[φεμειίἰιξ³ habent ἐν ὁμοιώσει τῇ ῆκαθ’ λημᾷς
μόνῃἶ et haec, τῇ καθ’ ἡμᾶς,’‹1εειιιιι in" ch. σόει.
et Felckm. 7f.
(29), Παρθένου deest in Gobl. et Felckm. l. Paulo
post, pro καθ’ ἕνωσιν, habet κατά φύσιν, atque
ita lemt annuus.
ita (legit; Nannius.
(330) Sic omnes fere manuscripti. In editis autem,
⁷ ἐν deest.
(5|) In Seg. τε deest. Infra Gobl. et Felrkm. 1,
λέγεται ὁ Χρῖστὸς καὶ Θεὸς, καὶ εἷς ἐστιν ὁ Χριστός.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.