PG 26, col. 24

In English: Against the Arians. (Orationes contra Arianos IV.) 1.11 · Against the Arians. (Orationes contra Arianos IV.) 1.10

tur. Verum nec etiam ad Scriptores confugere illis
integrum fueritzjam enim saepius ostensum est
moxque ostendetur voces hujusmoni a divinis ora-
culis esse penitus alienas. Itaque quando illis res-
tat dicendum se his a diabolo acceptis insanisse (si
quidem tantorum malorum solus ille sator est),age,
ei obsistamus (namque cum illo nobis per illos cer-
tamen est) ut, Domino adjuvante, et illo, ut solet, vi
argumentorum prostrato, ipsi tandem erubescant,
haerentem videntes qui haeresim ipsis inseminavit,
saltsmque vel sero discant eus, quia Ariani sint,
Christianos non esse.
11. Dixistis igitur ct sentitis, illo vobis sugge-
rente, l'uisse aliquando, cum non esset Filius :
nam hoc primum vestri commenti velum detrahen-
dum est. Quid ergo fuit aliquando, cum Filius non
esset? nam haec vestra sunt verba, ο maledicti et
impii. Si Patrem esse respondetis, maior vestra est
impietas: nefas quippe est de illo dicere, aliquando
fuit, vel eumdem voce, aliquando, significare. Nam-
que et semper et nunc est, et Filio exsistente est :
ipse est qui est, et Filii Pater. Si vero respondetis
Filium fuisse aliquando cum ipse non esset, stulta
profecto et fatua est responsio. Nam qui lieri po-
test ut et ipse esset, et idem ipse non esset? Itaque
necessario restat ut hic hmsitantes respondeatis
fuisse aliquando tempus cum non esset Verbum.
Hoc enim vestrum adverbium, aliquando, id ex se
significat. Quod item rursus scripsistis :INon erat
Filius priusquam nasceretur, idem omnino est ac
illud quod dicitis : Fuit aliquando, cum non esset:
siquidem uterque loquendi modus tempus ante Ver-
bum esse indicat. Undenam igitur bsic a vobis sunt
excogitata? Ut quid et vos, tanquam gentes, fre-
muistis et inanes voculas adversus Dominum et
adversum Christum ejus meditemini '3? Nulla enim
in parte sanctarum Scripturarum tale aliquid de
Salvatore exstat, sed potius ex illis perspicuum est
sempiternum eum et aeternum esse, semperque cum
Patre exstitisse. Nam In principio erat Verbum et
Verbum erat apud Deum el Deus erat Verbum 9‘.
Et in Apocalypsi haec habentur : Quis est, quierat, et
qui venturus est”. Quis autem mternitatem ei. (ἰαί
est, et qui erat, pussit detrahere? Sic enim et ipse
Paulus, utJudzeos convincivret, in Epistula ad Roma-
nos scripsit : Ex quibus Christus secundum carnem,
³⁸ Apoc. ι, 4.
τὸν καὶ νῦν ἐστιν, καὶ αὐτός ἐστιν 6 ὤν.
18) Sic Seguer. ln editis et aliis, deest ἐστιν.
§eguer. Go_bler. et Felckm: 1, φύσιν.
20) ῌος. γενῃοῇ,Δ Ξιιεζιιρςηᾷγενηθῆναὶ.
(21) Beguer. Go'blor. vet Felck. ⁷1, νέξεῦρηνται.
(22 ,διο Seguer. et Regius codex. At editi,
(22)_Sie ξηαρον. et Regius codex. At 'editi, μᾶλ-
λον ἀεὶ τὸ ἀῒδιον.
(‘23) §egucrian.__e_t Beg. item: τὸ ἂῖδιον. Mox Se-
guor. Gobler. et Felckm’. 1,’Τούτοις γὰρ καί.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.