PG 30, col. 694

est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et
pax et gaudium in Spiritu sancto ⁵³. Propter quae ipsa
ciborum abstinentia cum ratione adhibetur. Siqui-
dem ipsam per se abstinentiam ciborum si conside-
res, inquit : Neque si non manducaverimus, defici-
mus : neque si manducaverimus, abundamus “. Nam
nec qui non comedunt, praestant virtute comedenti-
bus, quatenus non comedunt; nec qui comedunt,
inferiores sunt non comedentibus, quatenus come-
dunt, si intus eorum virtus adaequetur. Oportet igi-
tur, ut ad animae virtutem respicientes, omnia quas
corporis sunt exsequamur. Cum enim per se bona
non sint, per ministerium, quod virtuti praastant,
consequuntur ut bona fiant. Ne igitur impediatur
debitum virtuti ministerium infirmitate corporis.
Vino, inquit, modico utere propter stomachum tuum
et frequentes luas infirmitates“. Quemadmodum
enim eifervescenti per aatatem et valido vegetoque
corpori non oportet, ut jam praediximus, ignem igni
addere; ita nec frigescenti prae infirmitate frigidum ,
quod etiam magis perniciosum foret, infundere. Sed
quemadmodum illic id quod natura calidum est,
subtrahendo extrinsecus materiae, consumimus: ita
consumptum laboribus, etjam aetate aut morbo fere
exstinctum, externis fomentis opem ferendo, recrea-
bimus.Paci enim in corpore providendum est etiam
infirmo, cumijuatuor partes, ex quibus compecti
sumus, ubique circumstent, ne siquando 629 su-
paravit quod in nobis calidum est aut frigidum aut
omnino unum aliquod ex quatuor, bello et discordia
et orto ex infirmitate castro animam impleat. Atque
haec quidem de uno ex sensibus, nempe gustu solo,
super corporis virginitate satis dicta sint. Jam
transeundum et ad alios sensus, cum veram virgi-
nem videre nobis propositum sit.
13. Sciendum est bis, qui famulam versa virgini-
tatis, per abstinentiam ciborum et reliquam auste-
ritatem virginem custodiunt, fieri posse, ut virginem
corpus habeat, qui virginem animam non habet.
Potest enim vel espectus species imprimere turpium
rerum in anima, vel sermo ad voluptatem conditus
in aures incidens, animum impudicitia corrum-
pere. Cavet igitur pronubus ne corrumpatur non
modo corpus, sed etiam cogitatio eorum qui Christo
desponsati sunt. Quapropter oportet ut virgo ante
torpus maxime animam servet, non custodia aliqua
illam servans, aliquo vero incustoditam dimittens,
⁸⁵ Ι Tim. v, 23.
Mox unus ex Regiis,_¥xovyg_a&)pa.
(23) Καί. Conjfinctio”addita ex mss. et editione
ve(gziailevaese3swtm°<- Ωῐίειυον τηββυ . πεφαρμα-
γμῐνος. Tres alii cum editis consentiunt, quorum
tamen duo utramque lectionem exhibent. Mox
unus ex Regiis, τοῦ “νυμφευομένου.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.