PG 30, col. 782

Nec instar legis praescribit, inquam, nec praecipit
hoc institutum, eximiam quamdam, ac supra na-
turam et supra legem, animae virtutis studiosa
laudem esse sciens. Cum autem audisset eum,qui
ad illum dicebat : Non expedit nubere ²¹ ; excellen-
tiam demonstrans virginitatis ait ; Non omnes ca-
piunt ”.
56.0uemadmodum et divinissimus Apostolus il-
lius vestigia sequens, quae quidem necessaria sunt
ad vitam in Epistolis praecipit; ac Ecclesium in uno-
quoque ordine,velut unum corpus a capite usque ad
extremos, ut ita dicam, ungues exornat : de virgi-
nibus autem nihil ex seipso pronuntiat; sed inter-
rogatus imitatur Dominum et ait : De virginibus au-
tem praceptum Domini non habeo ³³. Nusquam enim
reperio nec in lege, 669 nec in Evangelia maxi-
mum illud ornamentum animis virtutis studiosae
prmscriptum a Domino fuisse. Quemadmodum au—
tem Dominus interrogatus illud quidem,Non omnes
capiunt, interrogantibus respondit,nequaquam au-
tem absconditvirginitatispraestantiammec modum
quo quis illam consequatur,sed tertium eunucho-
rum genus ostendit : ita et ego,etsi praeceptum Do-
mini non habeo,at consilium do ".Gum enim supra
naturam futura sit haec virtus,illinc omne expelli-
tur servile praeceptum, ac liberali consilio oppor-
tune docetur quomodo oporteat eum, qui liber est
ab omni praecepto, meliorem ex potestate factum,
miram natura vim infe' re ad incorruptionem .Quem-
admodum igitur Dominus virgineae castrationis mo-
dos interrogatus aperuit: ita discipulus virginitatis
consilium induxit, dicens ²¹⁵ : De virginibus autem
praeceptum Domini non. habeo ; consilium autem do
tanquam misericordiam consecutus a Domino ut sim
fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instan-
tem necessitatem, quoniam bonum est hominisic esse.
Alligatus es umori .9 ac praeoccupatus es hoc vinculo,
antequam nosceres virginitatis bonum? noli quae-
rere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere
uxorem. Quasi dicat : Ne quaeras vinculo ligari. Si
autem et uxorem duxeris, non peccasti. Et si nupse-
rit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis
habebunt hujusmodi, aperientes sibimetipsis per
matrimonium dolorum officinam. Ego autem vobis
parco. Hoc autem dico, fratres, tempus 9am breve
est. Nam regiones albae sunt, jamque ad messem
paratae ’δ : Ut et qui habent urcores,tanquam non ha-
bentes sint. Non dicit, ut qui non habent, tanquam
habentes sint. Quemadmodum profecto nonnulli,
non habentes propter virginitatis professionem,
tanquam habentes, virginitati dedecus inurunt. Et
δ ibid. ³⁵ ibid. 25-36. ²⁶ Joan. 1v, 35.
in Parisiensi, τήν καρθένον.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.