PG 38, col. 879

propter mulieres crimen intentant, devoventes nos-
met, ac jurejurando purgantes, non novisse nos,
sitne mulier illa, vel vir. ld quod actus quidem
ratione dicere vere posse videmur, ex voce tamen
et aspectu haud obscuram habemus maris vel fe-
minae cognitionem. Non ignorat igitur Filius diem
ct horam illam, cum omnia ejus signa prodigiaque
terribilia praedicat, et quasi praesentem suis indiciis
describat: verum noluit clarius respondere ad
vanam illam quaestionem, adeoque prudenter om-
nibus ut ignota esset, instituit; quo nimirum quam-
libet dicm et horam illam esse arbitrantes, ad eam
pricparemur, et sobrie exspectemus ipsam venien-
tem, ad compensationem atque remunerationem
certaminum hujus vitae. Absit igitur procul ea
dementia, qua: ignorationem unius dici et horae
quodam cum delirio tribuit conditori saeculorum,
in. quo sunt omnes thesauri sapientia: ⁸ο,
INTERROGATIO XXI.
Quid igitur? num aliter illam cognoscit Pater, et
aliter Filius?
Responsio.
Non aliam quidem dicimus cognitionem Patris,
aliam vero Filii et Spiritus, sed aliud quidem actu
prasteritum, aliud vero in futurum reservatum. Co-
gnoscit enim Pater illam horam duplici cognitione
et actu; alia quidem quod tanquam opifex crearit,
alia vero quod decreverit per unigenitum Filium
judicare omnes. Cognoscit autem ipsam et Filius
aequaliter cum Genitore, secundum scientiam et
actum creationis, non tamen jndicii. Nondum enim
judicium exercuit, secretis iis qui vel inexstineto
igni, vel voluptati aeternae destinati sunt: id quod
non ignorantiae, sed longanimitatis est, correctionis
tempus flagitiosis praebentis. Quo quidem tempore
quotquot a turpitudine non purgantur et evigilant,
eorum miseriam decantans et deplorans Davidcs
inquit: Mutuumaccipit peccator, et usuram non per-
solvet ⁸¹. Tempus hic scilicet divitue longauiniitatis
significans, ac persolutionis voce intelligens pumi-
tentiam. iterumque divinorum carminum auctor
subjungit :Justus autem miseretur, et dat ⁸³. Quibus
in verbis Deus'est qui dat; tempus autem ponii—
teutizeest id quod datur. Mutuom enim dans Deus
hominibus, vel raro, vel vix, vel nunquam recipit,
usque ad tinem debitoris exspectans persolutionem.
Dlutuum autem accipiens, prOptcr proximos miseri-
cordiam rursus multiplicans retribuit, cum cito
" Ill Reg. ι, 1, 3, 4. ⁸⁰ Coloss. II, 3. ⁸¹ Psal.
(7) Πνεύματος. Sic rescripsimus pro Πατρός
quod exhibent editi. Atque ita legebat interpres.
Nam Πνεύματος -ΙΙατρὸς, Πνεύματι - Πατρί aliaque

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.