PG 44, col. 1124

incumbens obliviscitur operam dare orationi, da-
mnosum ad rem propositam sibi ducens, si circa
Deum occupatus sit. Nam qui artem quidem exer-
cet, inutilem quamdam et incliicacem rem ad pro-
positum opus, divinum auxilium esse putat; idcirco
omissa oratione, in manibus spem ponit, oblitus
interim ejus, qui manus dedit. Similiter etiam ille,
qui adhibita cura, orationem egregie componit ,
non cogitat de eo, qui sibi orationem dedit: sed
quasi seipsum in hanc naturam produxerit, ita
suis suorumque discipulorum studiis intentus est,
ac nihil sibi ab auxilio Dei bonorum obventurum
esse existimans, studium oratione praestabilius esse
ducit. Ad eumdem modum etiam reliqua studia,
ollieia, atque exercitia vitze, cura corporalium ac
terrenarum rerum, occupationem animi circa res
majores atque caelestes excernunt et expellunt.
Idcirco abundat in vita peccatum adjectionibus
semper in majus augescens, et omnibus humanis
studiis implicatum, quoniam oblivio Dei tenet
omnes, ct orationis bonum rebus seriis ab homi-
nibus non simul adhibetur. Una cum negotiatione
ingreditur avaritia. Avaritia vero simulacrorum
cultus est "‘. lta agricola agriculturam necessariis
usibus non metitur. scd ad plura studium semper
intendens, dum alienis finibus usurpandis suos
agros latius profert, magnum aditum peccato ad-
versus illud studium atque institutum vitae patefa-
cit. Unde sedatu atque compositu ditiiciles oriun-
tur contentiones et lites, de finibus agrorum inter
sese mutuas controversias excitantibus iis, qui si-
.mili avaritiae morbo tenentur. Hinc°irae, hinc impe-
tus ad malum , hinc aliorum adversus alios cona-
tus a sanguine et caede saepenumero initium su-
munt., Similiter operte judiciariae, dum sexcenta
atque infinita iniquitatis et injustitiaa patrocinia
excogitant, variis peccatis subscrviunt. Iudex
aut sua sponte ad quaestum justitiae libram detor-
quet, aut contra voluntatem nimia subtilitate ac
ι) diligentia supervacua veritatem confundentium de-
Quod si oratio negotium praecesserit. peccatum
adversus animam aditum non inveniet. Del enim
memoria in corde lixa atque fundata, irrita con.
silia adversarii manent, justitia sese mediam ubi-
que controversiis iuterponente; prohibet item
agricolam a peccato oratio, in exiguo agri modo
fructus multiplicans, ne postea amplius una cum
plus habendi cupiditate peccatum ingrediatur. ita

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.