PG 45, col. 266

vitas, ab asperiore vitae disciplina, ad voluptatis
planum tramitem, natura facile delabente. ideo ut
quam plurimos insani et pestiferi dogmatis sibi
socios adjungat, suavem mellitumque sese praebet
suis sectatoribus, repudiata virtutis difficultate, et
molestia tanquam inutili, ad suorum mysteriorum
approbationem. Et qualia quidem in Occulto dot
ceant, et quaenam evulgcnt, inque lucem elTerant,
qui piaculo illo inquinati sunt, et qualia ipsis ιι
gravi scilicet mysteriorum antistite tradantur,
modumque et ritum baptismalem, et natura: patro-
cinium, et horum similia: si quis accurate nosse
velit, ipsos interroget quibus nulla est religio tur-
pia et indecora proloqui. Nos tacebimus, neque
enim aequum est, etiam accusatores horum me‘mi-
nisse, cum norint verbis quoque puritatem hono-
rare, neque praetextato sermone libros commacu»
lare ; quamvis a veritate alienum non esSct id quod
dicerent.
Caeterum, ut redeam ad ea, quorum gratia huc
delapsa est oratio: sicut Aetio impietatis occasio
fuit Aristotelis ars fallax et versuta: eodem modo
et unico ipsius discipulo ansa haec oblata est
splendide insultandi simplicitati eorum. quos in
errorem conjecerat. Qua ergo in re, tanta ipsum
injuria affecit Basilius ad Euxinum I’Ontum, autin
Armenia Eustathius, de quibus prolixam et vera
bosam digressionem hoc loco texit? Qua in re tur~
barunt ipsius vivendi genus? Annon potius novam
ipsorum gloriam magna accessione au'xerunt?Unde
enim ipsis tanta nominis celebritas et fama? An-
non ab illis viris, si non mentitur accusator? Quod
enim celebres illi viri, ut testatur iste scriptor,
dignos reputaverint, cum quibus pugnarent, illos,
qui obscuri et ignoti erantzid merito occasionem
adversariis praebuit, ut majores spiritus sumerent,
seseque reliquis praestare sibi persuaderent; et hac
ratione prioris vita: ignobilitatem et obscuritatem
tegere licuit, claro nomine apud omnes parto. Quas
omnia prudentibus sedulo vitanda sunt :
ηοέ
minem enim eorum, qui recte sapiunt, repereris.
qul cupiat sceleribus et maleficiis inclarescere. At
istis videtur hoc supremus felicitatis gradus : quem-
admodum fama est, inglorium quemdam et ab-
jectum in Asia, cum celebritatem nominis apud
Ephesios appeteret: non quidem animo facinus
laude dignum concepisse: haud enim tantum po-
tuisse: sed tamen eeleliriorem evasisse omnibus
illis, qui ob maxima patrata facinora decantantur,
excogitato contra Ephesios facto perniciosissimo.
Fuisse enim Ephesi aedificium quoddam publicum,
magnificentia et mole sumptuosa conspicuum: hoc
hominem illum injecto igne concremasse: captum-
que et in judicium ob audacissimum facinus ado
9

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.