PG 46, col. 262

mortuam esse declaremus. Ne praeclare pro salute
nostra interfectam a Deo, nos in nostrorum per-
niciem animorum irascentes, et injuriarum remi-
niscentes excitemus, eam , quae bene mortua jacet,
improbe in vitam revocantes. Sed cum habeamus
Christum , qui est pax , nos item inimicitiam occi-
damus, ut, quod in ipso credimus, id in nostra'
vita prosequamur. Ut ille enim medium parietem
maceriae solvens duos condidit in semetipso in uno
homine faciens pacem θ, sic et nos reconciliemus
non eos tantum qui nos extrinsecus oppugnant,
sed illos etiam qui in nobis ipsis seditiones com-
movent , ut ne concupiscat amplius adversus spi-
ritum caro, et spiritus adversus carnem ; sed pru-
dentia carnis legi divina: subjecta , in unum novum
et pacificum hominem remdilicati , et ex duobus
unus efl‘ecti in nobis ipsis pacem habeamus. Ηαιο
enim est pacis definitio , ut dissidentium concordia
esse dicatur. Quamobrem , quando natura: nostra:
bellum intestinum sublatum est, in nobis pacem
colentes, pax ellicimur, et veram ac propriam in
nobis hanc Christi appellationem declaramus. At
Christum esse lucem veram ¹⁰, et a mendacio re-
motissimam considerantes, discimus vitam quoque
nostram verae lucis radiis illustrari oportere. Solis
autem iustitia: radii sunt ipsa virtutes, quae ad nos
illuminandos emanant, ut abjiciamus opera tene-
brarum , et tanquam in die honeste ambulemus ¹¹,
et repudiantes abscondita turpitudinis , atque om-
nia in luce facientes, ipsi quoque lux evadamus,
et quod proprium est lucis , aliis per opera splen-
deamus. Quodsi Christum ut sanctificationem con-
siderabimus ¹², ab improbis et impuris omnibus
tum factis tum cogitationibus abstinentes, nos ejus
Porro cum redemptionem esse Christum disci-
mus, qui seipsum ut nos redimeret, pretium de-
dit, ea voce intelligimus, eum tanquam mercedem
cujusque animi, praebendo nobis immortalitatem,
nos e morte a se per vitam coemptos propriam sibi
possessionem effecisse ¹⁸. Quodsi ejus qui nos rede-
mit efl‘ecti sumus, Dominum ita sequamur, omnino
ut non amplius nobis vivamus, sed illi, qui nos vitae
sua: pretio comparavit “: non enim amplius nostri
ipsorum domini sumus, sed ille qui nos coemit
Dominus est, nos autem ejus dominio mancipati.
Illius ergo voluntas nobis pro lege vivendi propo-
sita sit. Ut enim cum mors impotenti dominatu nos
premeret, peccati lex in nobis omnia adminiStra-
bat, sic, quando vitrejam addicti sumus, par uti-
“ Rom. xm, l2, l5. ¹¹ l Cor. l, 50.
η l Timoth. ιι, ϐ,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.