PG 46, col. 274

illud in primis cogitet, unam esse capitis et sub-
jecti corporis naturam, et singula membra cum
toto naturali quadam necessitudine conjuncta
esse, quæ partes toti ita conciliat, ut miro con-
sensu inter se conveniant. Εx quo fit ut, si quid
extra corpus est, id etiam a capite omnino sejun-
ctum sit. Εx hoc igitur intelligimus, quod natura
caput est, idem fieri singula membra, ut cum ipso
capite proprie amiceque consentiant. Nos autem
membra sumus, qui in Christi corpus coalescimus.
Quare si quis membrum Christi tollens, eficiat
membrum meretricis ¹, hic rabiem improbæ illius
libidinis tanquam gladium arripiens, per hanc
pravæm perturbationem membruenn prorsus abscin-
dit a capite. Sic item reliqua msalitiæ instrumcnta
sunt veluti gladil, quibus membra a proprio cor-
pore amputantur, et omunia sejanguntur a capite,
quorum sectionem perturbationes eiciunt. Ut igi-
tur totumn corpus in naturali athicitia cum capite
permaneat, æquum est ut mutua concordia singulas
item membra inter se conjumngantus. Quamobrem
cum ipsum caput non modo purum, integrum
castumque sit, sed ipsa quodam modo puritas,
integritas et castitas existimetur, quæ sub ejus-
modi caput membra concurrunt; ea item pura,
incorrupta castaque sint consentaneum est. De-
nique quidquid de capite cogitamus, ut pacem,
sanctimoniam, veritatem, et alia omnia ejusdem
generis, in membris quoque conspicienda sunt.
Per Pilium enim hæc et talia in membris demon-
strantur, quod ea naturali necessitudine cum ca-
pite cohærere sit testimonio comprobatum : cum
sic Apostolus dixerit, Christum esse caput, ex
quo totum eorpus compactum et connexum per
omnem juncturam secundum operationem in men-
suram uuiuscujusque membri augmentum corporis
facit ⁶. Illud præterea ex hoc capitis nomine
discere debemus: quemadmodum in animalibus ex
capite provenit corpori ad agendum occasio atque
incitatio, siquidem et pedum et manuum motus
atque opera omunia oculorum et aurium ope dri-
guntur; etenim nisi oculi præsint satagenti, et au-
ris imperium excipiat, nihil eorum quæ proposita
sunt recte fieri potest : sic ex veri capitis senten-
tia corpus in rebus omnibus modo ad hoc, molo
ad illud agendum dirigi et moveri oportat, quo-
cunque ille qui finxit oculum et plantavit aurem⁵¹,
ducet. Quando igitur caput quæ supra sunt respi-
cit, opus est ut quæ capiti apte subnexa sunὰ
membra, ipsius capitis ductum sequantur, et ad ea
quæ supra sunt tendant. Verum quoniam eum
esse primogenitum ercaturæ discimus ⁵ et primo-
genitum ex mortuis, ct primogenitum in muultis
fratribus⁴, primum quidem hæreticas opiniones
rcfutemus, utpote quæ nullum ex propositis verbis
pravo suo dogmati quærere patrocinium possint;
deinde vero quæ nobis ad vitam et mores ex his
1Cor. v, 15. ⁵⁶ Ἐphes. Iv, t6. ⁵¹ Psal. Xcm, 9. Coloss. , 15. ⁶ ibid. 1s. ⁵⁴ iRom. v., 29.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.