PG 46, col. 275

creaturae primogenitum asserunt, cum temporis
jure tantummodo praecellat, quemadmodum Ru-
ben non natura , sed temporis praerogativa propriis
fratribus prmponebatur: illud imprimis contra istos
dicendum est, eumdem non posse et unigenitum et
primogenitum credi : aut enim unigenitus est, aut
ex fratribus primogenitus : si unigenitus, fratres
non habet; sin fratrum primog’enitus, unigenitus
neque esse, neque dici potest omnino.
Quare cum haec nomina in eodem convenire con-
jungique nequeant,‘ quod fieri non possit ut idem
Β
et unigenitus et primogenitus nominetur, in Scri-
ptura autem de Verbo illo, quod erat in principio,
dicatur, unigenitus Deus, et rursus apud Paulum,
Primogenitus omnis creaturae : veritatis judicio sic
oportet haec nomina separare et distinguere dili-
genter, ut Unigenitum intelligamus id Verbum,
quod est ante saecula; omnis autem creaturae in
Christo factae, Verbum carnem factum esse Pri-
mogenitum. Quodsi, quo modo ille et primogeni-
tus ex mortuis, et primogenitae in multis fratribus
intelligatur, didicerimus, simul etiam quo modo
sit creatura: primogenitus, cognoscemus. Est igi-
tur ex mortuis primogenitus aut primitias dor-
mieutium ⁵⁶ factus, ut omni carni ad resurrectio-
nem iter aperiret ⁸⁷. Cumque nos, qui natura era- α
mus filii iraa, cmlesti generatione per aquam et
Spiritum filios lueis et diei filios esset eflecturus,
ejusmodi generatione in Jordanis flumine dux ipse
praecessit, ut ad natura; nostra: primitias Spiritus
gratiam attraheret, id est ut omnes ex spiritali
regeneratione ad vitam generatos fratres ipse per
aquam et Spiritum antegenitus constitueret. Ad
eumdem modum creatura; in Christo generata:
ipsum primogenitum cogitantes, ab opinione pia
minime recesserimus. Quoniam igitur vetus crea-
tura transiit, per peccatum inutilis reddita, neces-
sario post transitum eorum quae deleta sunt, suc-
cessit nova vitae creatura, quae per regenerationem
et resurrectionem ex mortuis constituitur, cujus
princeps auctorque vitae primogenitus est et ap. ῐ)
pellatur. Atque hch quidem pauca studiosis ad re-
pellendos adversarios, et ad perspiciendam verita-
tem satis erunt. Quare jam quam utilia sint liaac
verba ad virtutem et vitam, breviter percurramus.
Ruben eorum qui post se geniti sunt fratres, pri-
mogenitus fuit ⁸⁸ : cognationem autem, qua cum
ipso conjuncti erant, signum quoque in eis perspi-
cuum primogenito simile testabatur, ut fraterna
sanguinis coniunctio formae similitudine declarata
ignorari non posset. Quapropter si nos item eodem
modo per regenerationem aquae et spiritus Domini
fratres geniti sumus, qui propter nos factus est
ΡΙ Rom. ῃ, 56. “l Cor. xv, 90.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.