PG 46, col. 502

rum discessu qui ex illa migrant, affici oporteat.
Est igitur nostri corporis vita, repletio atquc ex-
inanitio,qure quidem dupliciter fiunt, tum per
cibum et potum, tum per aeris attractioncm et emis-
sionem. Sic enim natura comparatum est, ut sine
his in carne vivere nequeamus.Nam tunc hominem
vita deserit, quando horum contrariorum succes-
siu naturam .‘non movet. Talis enim actio cessat
universa, cum nihil extrinsecus in defunctis nec
influat, nec ellluat; cumque singulaa cadaveris par-
tes in cognata sibi elementa recedant ac dissolvan-
tur, natura deinceps conquiescit, suas cuique ele-
mento cognatas ac similes partes restituens, terrae,
quod terrenum est; quod aereum, aeri; aqua},
quod ex aqua constat; et igni, quod illius est pro-
prium. Etenim cum illa corporis moles, quae per
vim exdiversis generibus coacta concretaque erat,
non amplius consistat, sed omnes illius partes ad
suasquaaquc sedes reversae sint, natura, qum ex
illa constabat, violentamque diversorum generum
coniunctionem continebat, finem habet. Si quis au-
tem post illa quae dicta sunt, huic generi vita: so-
mnum et vigiliam adjunxerit, a veritate non aberra-
bit. Nam his quoque natura laborat, assidueque
in contraria distrahitur, dum vel somno solvitur,
vel vigilia rursum confirmatur : hac enim vicis—
situdine ad exinaniendum, replendumque dis-
ponitur. Quamobrem si vitze nostra: preprium
illud est, ut a repletione, exinanitioneque pendeat,
non alienum erit ut boni notam et indicium cum
his qua: istius vita: propria sunt, conferamus, dis-
piciamusque utrum ipsa sint verum bonum,an
aliud quidpiam ab illis diversum. Quod autem ipsa
per se repletio boni natura: non quadret, omnibus
vel ex actione illi contraria perspicuum fit, exina—
nitionem dico, quam reque bonam arbitrantur.
Nam boni ratio ac definitio talis est, nt duobus in:
ter se contrariis nequeat convenire, sed si uni
quadret ut bono, ab altero tanquam malo prorsus
abhorreat. Hic autem in utroque natura suam uti-
litatem habet. Quare boni definitionem nec reple-
tio suscipit, nec cxinanitio. Quocirca aliud quiddam
quam ipsum bonum, est ipsa repletio; cum nec
uinique, nec semper, nec in omnibus omne genus
ipsius a cunctis expetendum judicetur. Non solum
enim noxiis cibis expleri perniciosum est, sed etiam
in bonis et convenientibus mediocritatis usum
transilire, plerumque periculum et damnum affert.
Quod si cum corpus repletum est, levarique desi-
derat, alio adhuc oneretur cibo, tum vero contracto
malorum cumulo in morbos incidit desperatos ct
insanabiles. Itaque nec semper, nec plane bonum
cst repletio, sed ad aliquid, et aliquando usui est,
et in quantitate qutlitateque consistit ejus uti-
litas.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.