PG 46, col. 503

et qualitatis, et temporis postulabit. Constat igitur
ex iis qua: dicta sunt, cum boni nota non congruere
vitam istam, quam vivimus ς ex quo sequitur, disces-
sum ab ea non esse sejunctionem ab ullo bono. Nam
id, quod vere, et ιιι-(ιντερ, et primo bonum dicimus,
nec repletio est, nec inanitio, quas aliquando, et ad
aliquid, et in quibusdam tantum utiles demonstra-
vimus, quibus vere boni nota non convenit.
κένωσις ἐστιν, οὔτε πλήρωσις* ἅπερ καί ποτε, καὶ πρός τι, καὶ ὲπί τινων ἀποδέδεικται χρήσιμα, οἷς οὑκ ι
ἔπεστιν ὁ τοῦ ἀληθινῶς ὄντος ἀγαθοῦ χαρακτήρ.
Quamobrem cum vere bonum ei quod non est Β
vere bonum , ita contrarium sit, ut nullum inter
ea medium detur, consentaneum est eos Qui a
non vero discedunt bono, ad verum illud bonum
accedere , quod semper . et omnibus , et omnino
sit bonum, nec pro tempore, aut aliqua ex parte,
aut in quibusdam , aut propter aliquid , sed sem-
per, in eisdem , et eodem modo sese habeat. Ad
hoc igitur anima humana a vita corporea profici-
scitur, et a praesenti diversum vitae statum asse—
quitur : quem nos, quicum carne conjuncti sumus,
plane intueri non possumus, ex comparatione ta—.
men istius vitm, conjectura quaedam illius fieri po-
test. Neque enim erit concreta aliqua corporis
crassitudo, nec ulla contrariorum concurrens
mqualitas elementorum , quorum aequalis ac mu- (ἶ
tua pugna constitutionem nostram , valetudinem-
que conservat. Nam si eorum aliquod vel redun-
det, vel deliciat, natura perturbatur, ac morbis
afficitur. Illa autem vita nec inedia laborat, nec
cruditate, nec frigore, caloresve aut alias aeris
injurias sentit, et illic agitur, ubi ab omnibus
istis laboribus necessariis liberi erimus. Neque
enim aut agro colendo, aut navigando defatigabi-
mur; non mercatura, non ullo qumstu coinqui-r
nabimur: sed ab aedificandi, texendi, omnique
sordidarum artium miseria vacui tranquillam, ut
Pau-lus ait, ac quietam agemus vitam ; non terra,
non mari pugnahintus; non equitatu , non pedi-
tatu manus conseremus; in apparitibns bellicis
non occupabimur , non exigemus tributa; non
fossa, non muro nos muniemus; sed ab omnibus
ejusmodi laboribus et molestiis remotissimi, nec
habebimus ullum ipsi negotium, nec exhibebimus
alteri. Illic enim nec servitus, nec dominatus,
nec paupertas , nec divitia: , nec generis splendor ,
aut obscuritas , nec privatorum humilitas, nec di-
gnitas magistratuum . nec ulla talis fortunae, con-
ditionis. et ordinis dilIerentia locum habet. Et-
enim omnium ejusmodi rerum necessitatem exclu-
dit illa vita, quae materia: expers nulla re eget,
in qua naturam animi non ex sicco humidoque
constare, sed ex divina: natura: cognitione, et
hujusce spiritus aerii loco, vero illo sanctoque
Sp‘ritu l't'ui nan'a‘nb‘g‘mus. Quae quidem bona non

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.