PG 46, col. 610

simul inutiles facti sunt, adeo ut nihil inveniretur,
quod malitia: non esset instrumentum; Tantum
igitur malorum acervum, ab ipsa mundi constitu-
tione ad mortem usque Domini cumulatum et au-
ctum, qui tribus diebus dissolvit, et evertit, par-
vamne tibi prmstantis potentiae, virtutisque sua:
significationem dedit? Nonne vis ejus, rerum om-l
nium, quae monumentis historiarum admiranda:
commemorantur, apparuit excellentissima? Quem-
admodum enim Samsonis facinus eo magis admira-
mur, quod non solum leonem vicit, sed eum sine
labore superavit, quodque nuda inermique manu
tantam feram, tanquam ludens occidit et‘dilacera-
vii. ’θ’ : sic ea re Domini virtus excelluit, quod nullo
negotio malitiam delevit. Neque enim superioribus
cataractis patefactis, abyssisque proprios terminos
transilientibus, et tumefactis, aquarum immensa
vis ingruit, quae terram obruens universam, mon-
tesque transcendens, et montium fastigia superans,
orbem tanquam navigium simul cum ipsis nautis
atque vectoribus demerserit. Neque, ut Sodomita-
rum 'temporibus contigit, ignis, et flammarum
imber, quod corruptum erat, purgans expiavit.
Neque aliud quidquam accidit ejusmodi. Sed siin-
ο ριθι quaedam et incomprehensa peregrinatio, sola
vitae lucisque praesentia in tenebris, et regione um-
brae mortis considentibus tenebras omnes dispulit,
et mortem ipsam interfecit. Aliudne quidquam
adiungam iis qua: dicta sunt? in serpente malum
exortum est. Mulier draconis insidiis decepta fuit.
Mulieris illecebris vir ipse cessit. Tribus hisce
gradibus malum emersit. Quorsum inec Spectat
commemoratio ? Licet ex hoc mali ordine quemdam
boni ordinem illi respondentem animadvertere. llzee
tria cerno mali receptacula :lprimum, in quo primo
constitit: alterum, in quod defluxit; tertium, in
quo postea inhaesit. Quare cum in his tribus mali-
tia redundarit, nempe in natura diabolica, et in
genere mulierum, et in virorum plenitudine; con-
sentaneum fuit, ut triutn dierum spatio mOrbus
expelleretur, singulis generibus malitia laboranti-
bus tributo curationis die, ut uno quidem viri cura-
rentur, altcro feminarum genustcxtremo autem
extremus hostis, mors, destrueretur, et qui mortis
ministri sunt principes, et potestates virtutum ad-
versariarum et imperantium profligarentur. Nec
admireris boni proventum fieri temporis intervallo.
Nam et in prima mundi procreatione momento
poterat divina virtus cuncta perlicere, attamen
rerum fabricationi tempora distribuit; ut primo
quidem die pars earum una constitueretur, secundo
autem altera, atque ita deinceps reliquae, donec

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.