PG 46, col. 611

tium genere, in quibus primis natura vitii ortum
habuit.
Haec de trium dierum numeri causa cegitavimus:
recte, necne, auditorum judicium esto. Neque
enim verba nostra certam demonstrationis ratio-
nem habere volumus, sed ita quaerendo nos exer-
cemus. Quod si re ipsa praefinitum horum dierum
numerum plane vis perspicere (neque enim illi
parum deest, si post horam nonam parasceva:
tempus consideres, qua quidem hora Dominus Pa-
tris manibus spiritum commendavit), paulisper at-
tende, et fortasse, quod quaeris, invenies. Quonam,
inquies, pacto ? Divinae potentiae magnitudinem con-
sidera, et quod scire cupis, intelliges. Recordare,
quid de se Dominus pronuntiarit, et eam ipsius
esse virtutem cognosces, ut voluntate, non autem
natura: necessitate animam a corpore disiungat.
Nemo enim, inquit, tollit animam meam a me. sed
ego pono illam a meipso. Potestatem enim habeo
ponendi eam, et potestatem habeo iterum assumen-
di ³⁰. Hoc nobis ita constituto, perspicue patebit id
quod quaesitum est.
Qui enim potestate sua cuncta disponit, non ex ο
proditione sibi impendentem necessitatem, non
.‘udnorum quasi praedonum impetum, non iniquam
Pilati sententiam exspectat, ut eorum malitia sit
communis hominum salutis principium et causa;
sed consilio suo antevertit, et arcano sacrificii
genere, quod ab hominibus cerni non poterat, se-
ipsum pro nobis hostiam offert, et victimam im-
molat, sacerdos simul exsistens, et agnus Dei, ille
qui mundi peccatum tollit. Quando id praestitit?
eum corpus suum discipulis congregatis edendum,
et sanguinem bibendum praebuit, tunc aperte de-
claravit agni sacrificium jam esse perfectum. Nam
victima: corpus non est ad edendum idoneum, si
animatum sit. Quare cum corpus edendum, et
sanguinem bibendum discipulis exhibuit, jam ar-
cana et non aspectabili ratione corpus erat im-
molatum, ut ipsius mysterium peragentis potestati
collibuerat. Et anima in illis erat, in quibus eadem
ipsa potestas illam deposuit, simulque cum divina
virtute, quae cum illa erat conjuncta, in ea regione
cordis versata est. itaque si quis inde tempus in-
cipiat dimetiri, cum sacrificium Deo factum est a
magno illo Principe sacerdotum, qui ratione, quae
nec verbis explicari, nec oculis perspici potuit, se-
ipsum pro communi hominum salute tanquam
agnum obtulit, non recedet a veritate. Erat enim
vespera , cum sacrum illud corpus comederunt:
quam quidem vesperam nox, qua: parasceven an-
“ Joan. τ, 18.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.