PG 46, col. 696

comitantes, angelis, qui versantur in terris, qui-
busque in humanam vitam ingressus commissus
est, imperant ad hunc modum : Tollite portas,
principes, vestras, et elevamini, porta: wternales, ct
introibit Rex gloria. Et quoniam, ubicunque fuerit
ille, qui in seipso omnia continet, pro suscipien-
tilm captu se ipsum dimetitur; neque enim solum
inter homines homo fit, verumetiam, dum inter
angelos versatur, ad illorum naturam sese demit-
tit: idcirco narrantem ianitores interrogant: Quis
est iste Rea: gloria)? Respondent ipsis demonstrant—
que fortem et potentem in prmlio, qui pugnaturus
erat contra illum, qui naturam humanam in servi-
tute captivam detinebat, et eversurus eum qui
mortis habebat imperium ⁸, ιιι gravissimo hoste
superato, genus hominum in libertatem et pacem
vindicaret. Rursum repetit easdem voces. Comple-
tum enim jam est mortis mysterium, et victoria de
hostibus reportata, et contra ipsos excitatum crucis
tropa'um. Ascendit in altum, captivam ducens capti-
vitatem ⁸, qui vitam, et regnum, et praeclara haec dona
hominibus tribuit. Imposita: illi rursus patefacienda:
sunt portae. Occurrunt ei nostri custodes, et por-p
tas iubent recludi, ut in ipsis rursum gloriam asse-
quatur. Verum non agnoscunt eum, qui sordidam
vita: nostra: stolam indutus est, cujus rubra sunt
vestimenta ex humanorum malorum torculari ⁸.
Itaque rursus comites ejus vocibus illis interrogan-
tur. Quis est iste Rea: gloriae ? Respondetur autem
non amplius: Fbrtis, et potens in proelio : sed Do-
minus virtutum, qui mundi principatum obtinuit,
qui summatim omnia in se collegit, qui in omnibus
primas tenet, qui pristinum in statum cuncta re-
stituit, ipse cst Rex gloriae. Cernitis, quomodo dul-
ciorem nobis celebritatem David effecerit, dum
Ecclesiae hilaritati gratiam immiscet suam. Proinde
nos item, quantum possumus, imitemur Prophetam
in charitatc erga Deum, in mansuetudine vitae, in
tolerantia erga illos qui nos odio prosequuntur, ut
Propheta; doctrina nobis ad bene beateque viven-
’ dum dux magistraqne sit, in Christo Jesu Domino
nostro, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.