PG 5, col. 481

clarius erat ? «Nunquid omnes sole meridiano lu- Α ab ea difficultate, quas contra ipsum solum militat,
splendore perstricti, id quod sole meridiano clarius
erat,non viderint. Cur saltem hanc decentissimum
clausulam, in quam desinebat epistola quam, teste
Dallaso, omnes vident, illi non viderunt? Nunquid
Dalleus Eusebium aliusque viros oculalissimos,
qui hanc epistolam integram Polycarpo tribuunt,
adeo caecos omnique lumine orbatos fuisse dicet ;
ut unum quod sole meridiano clarius erat ; alte-
rum quod omnes vident, ipsi videre non potuerint ‘I
Jam vero ad rem ipsam veniamus. Contendit
Dallaaus verbis, qua: particulam ultimam praece-
dunt ; quia << decentissimum clausulam in habent,
epistolam Polycarpi claudi. Nunquid, ergo quoties Β
in epistolis occurrit decentissima clausula, toties
ibi finiuntur eplStOIZB? Id sane vel ipsae sola: Pauli
epistolae falsissimum esse evincunt. Nam in capite
decimo quinto ejus Epistolas ad Romanos haec de-
centissima clausulalegitur: Deus pacis sit cum om-
nibus vobis. Amen; in capite vero tertio Epistolis
ad Ephesios ista : Ipsi gloria in arcula saculorum.
Amen ; et tamen neutra ibi desinit : sed in priori
unum caput, in posteriori tria integra capita sub-
sequuntur. Longum esset et inutile innumera epi-
stolarum proferre exempla, quae ad similes clau-
sulas, quas Dallaaus decentissimas vocat, non
desinunl.Norunt enim omnes ex scriptoris ingenio
pendere, quas velit, et ubi velit, in epistola sua
clausulas apponere: maxime vero ubi plura, sicuti
Polycarpus, tractat argumenta, vel cum scribentis
animo aliquid novi scribendo succurrit.
Praeterea falsum illud esl,quod ait Dallaaus, ulti-
mam hujus epistolae particulam,mendacio,iis quae
superius dicta erant, contrario et repugnante, esse
inspersain. At, inquit ille, hac verba : ‹‹ Et de ipso
Ignatio, et de bis qui cum eo sunt, quod certius
agnoveritis, signiticate : ›› haec, inquit, verba Igna-
tium, qui priusdefunctus declaratur, in vivis esse
significant.Verum si ea attente perpendantur, nihil
de Ignatii morte vel vita innuunt aut testifican-
tur. His etenim Polycarpus tantummodo postulat,
ut Philippenses qui de Ignatio facilius aliqua acci-
pere poterant,de illo, quocunque tandem in statu
tueril,certi aliquid renuntient. Quapropter si illum
jam ωεινίὶτῖο coronatum suspicabatur, rogat ut Π minus Ignatio dignum legisse certissimum est. At
narrent quando, ubi, et quam vario tormentorum
cruciatuumque genere mortem obierit, quosque
habuerit martyrii sui socios. Nulla ergo ibi repu-
gnantia, nec ulla cum iis qua: de nece ejus prius
scripta erant, occurrit discrepantia.
Urget tamen Dullzeus, atqueipsius Ilamondi, qui
his ultimis epistolas Polycarpi verbis vitam Ignatii
designari dixit, profert testimonium. At certe si
Hainondus humani aliquid ibi passus est, si ad
Polycarpi verba animumnon satis advertit, quid
inde contra sententiae nostrae veritatem conficiet
Dallous ? Nulli autem dubitamus quin Hamondus

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.