PG 59, col. 128

In English: The Homilies of St. John Chrysostom on the Gospel of St. John 20

cibus est, ut factum uoluntatem ejus qui misit me (Joan.
4. 54). Pascamus ipsum esurientem , potum demus
sitienti; si vel aquam frigidam dederis , accipiet : te
quippe amat; amici vero dona , quantumvis exigua ,
amico magna videntur esse. Tu vero Solum ne segnis
esto; etiamsi duos obolos deposueris, non aversabi-
tur, sed tamquam magnas opes accipiet. Cum enim
nullo indigeat, neque haec ipsi necessaria sint, jure
non munerum magnitudinem, sed dantis proposi-
tum spectat. Tantum ostende te adventantem ipsum
amare, te ea de causa nihil non agere, te de prte-
sentia ejus gaudere. Vide quomodo illc erga te sit
allectus. Propter te advenit, animum pro te posuit :
et post tanta beneficia ne rogare quidem te recusat.
Pro Christo enim, inquit, legatione fungimur, tamquam
Deo obsecrante per nos (2. Cor. 5. 20). Ecquis ita fu-
riosus est, ut dominum suum non amet? Hoc et ego
dico , scioque nostrum singulos non aliter verbo sal-
tem et mente sensuros esse. Sed non verbis tantum ,
sed etiam operibus vult is qui amatur amorem exhi-
beri. Nam si ita quidem loquamur. neque praestemus
id quod amantes solent, ridicula sane res est, non
apud Deum tantum , sed etiam apud homines. Quo-
niam igitur verbis tantum confiteri, et rebus contra-
ria prmstare , non inutile modo , sed etiam pernicio-
sum est; rogo, confessionem per opera exhibeamus,
ut ipse nos confiteatur illo die , quando apud Patrem
quinam digni sint confitebitur: in Christo Iesu Do-
mino nostro , per quem et cum quo Patri gloria , si-
mulque saneto Spiritui, nunc et semper , et in secula
smculorum. Amen.
HOMILIA XXI.
thanael vero qui ante signa , ante doctrinam , idem
ipsum est loquutus, nihil tale audivit, sed quasi nihil
tantum dixisset,'quantum opus erat, ad majora mitti-
tur? Quid igitur in causa est? Quia eadem quidem
verba loqunti sunt Petrus et Nathanael , nec tamen
eodem uterque sensu. Sed Petrus quidem confessus
est eum Filium Dei, ut verum Deum, Nathanael vero
simplicem hominem. Et undenam id nobis liquet? Ex
sequentibus. Postquam dixit enim, Tu es Filius Dei ,
addidit, tu es Rea: Israel. Filius autem Dei, non
Israelis tantum , sed etiam orbis totius [lex est. Ne-
que inde solum id palam est, sed etiam ex sequenti-
bus. Petro namque nihil ultra adjecit Christus, sed
quasi fides ejus perfecta esset, Ecclesium dicit se
super confessionem ejus aedificaturum esse. Iiic vero
nihil hujusmodi, imo contrarium observes. Quasi
enim cenfessio illa potiore sui parte deficeret, reli-
qua subdidit. Quid enim ait? 5i. Amen, amen dico
vobis : amodo videbitis cwlum apertum , et angelos Dei
ascendentes et descendentes super Filium hominis. Υἱ-
den’ quomodo illum paulatim de terra erigat, et eo

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.