PG 65, col. 319

tiam, compunctione ductus aperuit. Et ingressi
cibum sumpserunt cum eo. Cum autem manduca-
reut, ille dixit: Revera, non sunt ea sola quae de
vobis audivi, sed centuplum conspexi in opere
vestro. Ex illa ergo die amicus eorum exstitit.
5. (76) Voluit aliquando praeses provincia: illius
videre abbatem Pwmenem; nec admittebat senex.
Igitur sumpto praetextu, quasi facinorosum com-
prehensum filium sororis ejus, misit in carcerem,
dicens : Si venerit senex et oraverit pro eo, ego di-
mittam. Accessit soror ejus, dellens ad januam. Is
vero non dedit responsum. Quare mulier maledictis
his appetebat eum : Visceribus aeneis praedite, mi—
serere mei, quia hanc unam sobolem habeo. At
ille mittens renuntiavit: Pmmen liberos non susce-
pit. Atque recessit in hunc modum. lis ergo audi-
tis, praases misit, aiens: Saltem verbo jubeat ; di-
mittam illum. Senex vero vicissim significavit:
lnquire secundum leges; et morte si dignus est,
moriatur; si non est, fac ut placuerit.
6. (77) Deliquit aliquando frater in cmnohio; de-
gebat autem iis in locis anachoreta, qui a longo
tempore non processerat. Veniens ergo cmnobii
abbas ad senem, nuntiavit ei de fratre qui delique-
rat. Ait ille: Expellite eum. Egressus vero frater e
coenobio, intravit in speluncam, ibique flebat. Con-
tigit opportune ut fratres nonnulli qui ad abbatem
l‘mmenem proficiscebantur, audirent illum flentem;
qui ingressi invenerunt summo affectum dolore,
hortatique sunt ut ad senem pergeret; sed noluit,
dicens: Hic ego morior. Venientes porro ad abha-
tem Pmmenem rem ei narraverunt. Ille precibus
inductos eo remisit, dicturos fratri : Abbas Pcemen
vocat te. Venit frater. Quem senex intuitus alili-
ctum, surrexit, complexus est, et cum eo comiter
agens, rogavit ut cibum sumeret. Misit autem ab-
bas Pmmen aliquem fratrum suorum ad anachore-
tam, qui nuntiaret: A multis annis videre te desi-
dero, postquam de rebus tuis audivi; sed ex ambo-
rum pigritia, non congressi sumus. Nunc ergo, Deo
volente, occasione oblata, laborem itineris suscipe,
ac videbimus nos. Non enim egrediebatur e cella
sua. Ille audiens, apud se: Nisi Deus seni inspi—
rasset, non misisset ad me. Quocirca surgens, ac-
cessit. Cumque se nmtuo laeti salutassent, sederunt.
Tum ad eum abbas Pmmeu hunc instituit sermo-
nem : Duo homines in quodam loco degebant, qui
ambo mortuos habebant apud se; dimisit unus
mortuum suum, atque abiit ad plorandum mortuum
alterius (78). Audiens porro senex, compunctus
est ea oratione, recordatusque est rei quam fecerat
'° Al. add. 6 δὲ ἅρχων ἀκούσας, τότε αὐτὸν ἀπέλυσεν.
1306) l'it. Patr. vui, l5; lladeri l’iridar., Ill, 6,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.