PG 65, col. 706

Est festus dies resurrectionis fructus, juxta quod
ait propheta: Celebra, Juda, festivitates tuas : Ascen-
dit enim ε terra, iusti/flans iu facient tuam “ (35).
ll. At sane multa: quidem sunt, uti dicebam,
solemnes celebritates; non tamen aequalia sunt fe-
riarum lucra.. Alia: quippe a Deo sunt constitutae :
alia: a diabolo illatae: proinde etiam, ‘harum qui-
dem aliae in animarum jacturatn vertuntur; alia:
ventris satietatem ministrant; aliae denique, hu-
mano generi salutem negotiantur. Puta, gentes sua
festa colunt; verum turpiter afl‘ectus deiflcantes ac
vitia, turpitudinis inde omnum hauriunt ac sibi
asciscunt. Judaei quoque dies festos agunt; sed
ventrem deum circumferunt, feriasque post satie-
tatem peccatorum causas reddunt. In deserto fe-
stum actitantes (lieni, auream imaginem adora-
runt" : ad lites et contentiones jejunabant “:
Hierosolymis festum diem celebrantes. crucem ad-
versus Dominum compegerunt. Ο .ludaiea festal
quorum et hilaritas error, et deliciae caedes. Αι
Christianorum solemnia ('56) divina sunt et admi-
rabilia, vereque fontes ac thesauri salutis. Nam
prima nostra celebritas, Dei ad homines adventum
praedicat. Quae vero hanc sequitur, aquarum sancti-
licationem ac baptismatis vulvam graphice expri-
ruit. Tertia, mortis interitum ac trOpaeum crucis,
resurrectionisque donum, ac quo patribus parta est
libertas, laeto faustoque nuntio indicat. Quarta,
primitiaruni nostrarum in caelos ascensum. earum-
que a dextris consessum clamat. Quinta, Spiritus
sancti descensum ,ac sexcentos gratiarum imbres
ΠΙ. Quid enim utique , in ea quam hesterna die
peregimus solemnitate, non admirabile ac novum,
honoreque ac gloria plenum?quod namque illud
hesternae festivitatis miraculum? Verum, obsecro,
cum indulgentia audite. Lutea enim lingua est quae
Dei mysteria traducere audet ac aggreditur explicare.
Quodnam illud itaque hesternae solem‘nitatis est
miraculum? Nimirum divinitatis et humanitatis
inexplicabile mysterium; nullis partus sordibus
inquinata proles; incarnatio, nulla eum'passione
informans, qui nullam formam aut figuram ad-
mittat : partus admirabilis (37): Nati principium,
. LVIII, 4. ⁸⁷ Psal. cxvn, 24.
(56) Christianorum solemnia. Eodem fere modo
Asterius festum Kalendarum traducens, Christia-
norum percenset festa, ac eorum rationes. Viden-
dus item Chrysostomus in Pliilogonium, ac bomil.
de Pentecost.’ apud Ducaaum.
(57) Partus admirabilis, τόκος παράδοξος. Ha-
beptur haec _at_: sequentia, usque ad illa verba, xuii:
ἄνθρωπος ἐξ ἐμοῦ, in codice Columnensi Procli
nomine, inter Patrum testimonia de duabus natu-
ris. ut refert Ricca rdus.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.