PG 76, col. 530

que uni commune εει, sed duobus prorsus, vel plu-
ribus, qui seorsum et separatim considerantur. Cur
igitur tanta facta est declamatio adversus sermonem
recte haec anathematizantem? Quid absurdmu, si,
exsecrabilibus et absurdissimis Nestorii sermonibus
pia dogmata opponentes, de fratrum salute justam
curam gessimus? Quoniam dicunt mea verba secum
pugnare, et afferunt ad demonstrationem 166 par-
tem epistolae quam scripsi ad sanctos monachos,
Opera: pretium arbitror et atl hoc convenientia di-
eere. Dicunt enim quod duas etiam ipse nominavi
subsistetuias, et suiiicere eis ad redarguendum,
quod nos idem atque ipsi dicere non renuerimus,
qui istud ipsum scilicet putant. Apposita igi-
tur necessario ea parte epistolae, subiuferam post
haec ea, quibus ubique falso nugari velle deumn-
st rentur. Habet autem sic : Itaque quantum ad suam
naturam, non sanctificatum est separatim Dei Pa-
tris Verbum. Si autem quis existimet eum, qui est
ex sancta Virgine natus, unctum esse et sanctifica-
tum solum, et hac ratione nominatum Christum,
prodeat et dicat, num sufliciat unctio ad hoc, ut
efliciat, quod unctus aqualis gloriae et majestatis
sit cum eo, qui est super omnia, Deus. Quoniam
enim Dei Verbum seorsim nominari Christum, Ne-
c storius, novellarum nobis blasphemiarum inventor
assidue aflirmat; et seorsim Christum alterum, qui
ex sancta Virgine genitus est : ut hanc opinionem
notaremus tanquam improbandam ac temerariam,
et a veritate alienam, neque Verbum Dei Patris
seorsum consideratum, unctum esse oleo exsulta-
tionis aflirmamus, neque seorsum et privatim ut
hominem, et alium Filium ab eo, qui est Verbum ex
Deo, eum qui e saneta Virgine; asserimus autem
necessarium esse, ut omnes confiteantur unum
Christum, iucarnatum et hominem factum unige-
nitumDei'Verbum: ι Unus enim Dominus, una
fides, unum baptisma ⁸³. › igitur nulli, qui recte
sentire solet, obscurum est, quod vitiant sensum
eorum quae la me scripta sunt, et calumniantur
etiam in hoc veritatem. Sed etalio modo culpa vna
caret et omni reprehensione, idque merito, scire
forsitan, quod alia quidem est secundum naturam
propriam caro a Verbo Deo Patre nato, et alius
rursus Unigenitus secundum natura: propria: ratiu-
nem. Sed scire haec, non est dividere naturas post
unitionem. lam si quis voluerit sacramenti virtu-
tcm exacto mentis oculo considerare, videbit utique
quod (sicut dixi in principio) non suam naturam
Varia: lectiones ex codice Seguieriano.
11

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.