PG 82, col. 50
Sic enim dicit, Testis est mihi Deus, cui servio in
spiritu meo, in Evangelia Filii ejus.- Haec autem nou
frustra et temere adnotavi; sed ut ostenderem quod
citra ullum discrimen eadem aliquando Patri, ali-
quando Filio ascribunt veritatis doctores. Praedica-
tionem autem Evangetium appellavit, atquae mul-
torum bonorum largitionem promitteret. Feliciter
enim annuntiat Dei reconciliationem, diaboli dis-
solutionem, peccatorum remissionem, mortis ces-
sationem, a mortuis resurrectionem, vitam aeter-
nam, et regnum caelorum. Cum autem dixisset
divinus Apostolus. se 14 fuisse segregatum in
Evangelium Dei. ejus statim ante omnia antiqui-
tatem ostendit, ne stultus forte quispiam id re-
centius reputans rcjiceret, et dicit :
Vens. 2. Quod ante promiserat per prophetas suos
in Scripturis sanctis. Plenum est enim Vetus Testa-
mentum praedictionibus Domini. Sanctis autem non
temere apposuit. Sed primum quidem, ut doceret
se etiam veterem Scripturam divinam agnoscere;
deinde etiam, ut omnem alienam excluderet. Sola
enim a Deo inspirata Scriptura utilitatem in se
continet. Jam vero dicit etiam promissi speciem.
Vens. 5. De Filio suo, qui factus est ea; sentiae Da-
vidis secundum carnem. Per omnes, inquit, pro-
phetas Deus Pater praedixit quae de Filio futura
erant : qui ab eo natura genitus ante saecula, ti-
lius etiam Davidis appellatus est, ut qui ex se-
mine Davidis humanam naturam acceperit1Cum
itaque Davidem meminisset, necessario addidit
secundum carnem : ne natura quidem illius Davidis
existimaretur, Dei autem- secundum gratiam. illa
enim adjectio secundum carnem: innuit quod Dei et
Patris vere est Filius secundum divinitatem Neque
enim in iis, qui id sunt solum quod videntur, est
invenire adjectum illud secundum carnem. ⁴ Testis
est beatus Matthaeus Evangelista. Cum enim dixis-
set, ι Abraham genuit lsaaeum, Isaac autem ge-
nuit Jacohum, Jacob autem genuit Judam ιι, ι
et omnem deinceps genealogiam esset persecutus,
nusquam addidit, secundant carnem. Neque enim
illis, qui erant ipsi homines, ejusmodi conveniebat
additio. Hie vero, quoniam non solum homo est,
sed et Deus ante szecula, qui 15 homo factus est,
Verbum Deus, cum seminis Davidis meminisset
divinus Apostolus, secundum carnem necessario ad-
didit, nos aperte docens quomodo Dei quidem sit
Filius, quomodo autem illius Davidisdictus sit.