PG 82, col. 51

crucem quidem et passionem, Dominus Christus,
non solum aliis Judaeis, sed ipsis etiam apOStolis,
non videbatur esse Deus. Ofl‘endebantur enim re-
bus humanis, cum eum eomedemem, et bibentem,
ct dormientem, ac defessum viderent : et ne ipsa
quidem miracula eos ad hanc opinionem adduce-
bant. Itaque eum illud quod in mari factum est
miraculum vidissent, dicebant: t Qualis est hic
homo? quia et mare et venti obediunt ei ί. ι Et
propterea Dominus eis etiam «licebat : ι Habeo multa
vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Quando autem venerit ille, Spiritus veritatis. ille
vos deducet in omnem veritatem 1. › Et rursus :
ι Sedete hic in hac civitate, donec induti fueritis
potentiam ex alto, cum venerit Spiritus sanctus in
vos ιι. ι Ante passionem ergo habebant ejusmodi
de eo opiniones. Postquam autent resurrexit, et ad
t-telos ascendit, et sanctus Spiritus venit. et post
omnis generis miracula, qnte venerabili ejus no-
mine invocato peragebant, agnoverunt omnes qui
crediderant, eum esse Deum, et Dei unigenitum
Filium. Hoc ergo hic quoque docuit divinus Apo-
stolus, quod qui filius Dayidis secundum carnem
dictus est. definitus et demonstratus est Dei Filius
per potentiam, quae ιθ a sancto Spiritu exerce-
l-atur, post Domini nostri Jesu Christi resurrec-
tionem a mortuis.
Vens. 5. Per quem accepimus gratiam et aposto-
latum ad obedientium fidei, in omnibus gentibus pro
nomine eius. lpse enim nos praedicatores constituit,
omnium gentium nobis mandans salutem, et gra-
tiam donans, qua: prmdicationi conveniret, ut no-
bis obedirent. ac verbo crederent, qui pmdicatio-
nem reciperent.
Vns. 6. In quibus estis et vos. vocati Jesu Christi.
Ex iis, inquit, vos quoque gentibus estis, quarum
cultura mihi commissa est. Ne enim existimetis
me aliena usurpare, et agros aliis assignatos inva-
dere. Dominus enim me omnium gentium praedica-
torem constituit.
Vens. 7. Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei,
vocatis sanctis. Et divinis eos appellationibus ho-
noravit, et arrogantiam repressit. Primum enim
eos, non ut totius orbis terrarum dominium obti-
nentes ab aliis gentibus secrevit, sed aliis commis-
cuit. Deinde omnibus simul scribit, servos miscens
et mendicos, et eos qui sibi manibus victum pa-
rant, eosque qui opibus circ-runtur, et eos qui pn-
tcstatc sunt praediti. Quod enim ex his quoque
aliqui credidissent, docet in Epistola ad Philip-
penscs . ι Salutant enim, inquit, vos qui sunt ex
ί Matth. vttt, 27. ι Joan. xxvr, 12. ι Luc. xxlv. i9.
" Il πιστεύσαντες.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.