PG 86, col. 1206

bis ⁷. Pluribus. itaque probari potest, esse sanctam.
Trinitatem. Sed prmrediamur, et quid de incarna-
tione Christi sentiant, ostendamus. Cum ergo tria dc-
Christo in quaestionem venire soleant, an, veniat ,
an venerit; et tertio loco, sitne qui venit, Deus: ι
de primo, an scilicet veniat, nihil opus est di-
ci; nam ipsimet venturum fatentur. De duobus
ceteris probandum. eos male loqui. Quippe dicen-
tibus nobis, eum venisse, atque hoc ipsum multis
argumentis ostendentibus; primum ex signis quae
fecit; deinde ex eo quod ab ipso sublata sint
e medio simulacra (nam Isaias inquit: Ecce Do-c
uinus in levi nube considet, ac in .Egyptum veniet, et
Egypti simulacra manu facta quatientur ab ipsius
ronspectu ') ; tertio, de verbis Danieli vatis : etenim
illze annorum septuaglnta septimanae de quibus ad
eum angelus loquitur,ab illo tempore quo inchoanda:
sunt. in annos Christi desinunt. Estque principium
computationis ab Artaxerxis Longimani anno 24.
Vl. Nobis igitur haec eis ostendentibus, ipsi non
venisse Christum aliirmant. In Psalmo dicitur, in-
quiunt: Ipsius tempore justitiam et pacis copiam
exornarem ⁹; aliaque talia de sacris Litteris male
proferunt. Nunc autem, inquiunt, nihil horum cer-
nimus , sed e contrario, crevisse injurias, multaque
peccata designari. Ad hoc nos respondemus, ad-
ventum Christi duplicem esse : unum cum majesta-
te, de quo Danielus commemorat, inquiens: Offere-
bat se mihi visum nocturnum: et ecce quidam quasi
Filius hominis iu nubibus caeli veniebat, et usque ad
Antiquam dierum accessit, eique datum est imperium,
et honor et potestas: et omnes gentes ei servient “,
et caetera. Alterum cum humilitate, de quo loquitur
Isaias: Et vidimus eum, nec speciem habebat ullam,
nec pulchritudinem: imo species ejus erat turpis, et
infra omnes homines “ ι Cum ergo Psalmus ait,
exorituram ipsius temporibus justitiam, hoc ipsqu
dicit respectu futuri aliquando gloriosi adventus.
Nam in primo Christi adventu necessario futurum,
ut peccata fiant, vel hinc plane manifestum est.
Hebraeos enim interrogo : Morieturne Christus ille
qui veniet, a seipso, an eum occident alii? Re-
spondent scilicet, ab aliis occidendum. Quid autem?
qui talem tantumque necabit hominem. annon
peccabit graviter? Omnino peccaturum dicent. Er-
go si hoc conceditur, omnino necesse est, in primo
Christi adventu peccata ileri :sdcoque dictum illud
Psalmi de adventu secundo erit accipiendum;
praesertim cum et alibi Psalmus dicat: Dixit Do-
minus .Domino meo : Sede a dextris meis, donec po-
suero inimicos tuos, scabellum pedum tuorum ".
Iudicat enim, Christum habui-sse inimicos. Ubi vero
inimicitia est, ihi non est pax. Christum denique
non esse Deum, dc quo tertio loco queritur, ex iis
“ Dan. vn, 13, li. ¹¹ lsa. Lm,2, 3. " l’sal.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.