PG 89, col. 335

Vis cognossere improli simulacri poprias no-
tas? Invidia, odiumn, calumnia, superbia, avaritia,
vitiosa cupiditas, insani gloriæ atudii morbus.
Hæc, et ejusmodi, sunt quibus forma adversarii
insignitur, atque notatur. Cujus igitur animus
ejusmodi maculis et notis infectus et inustus est,
si Patrem invocaverit : uter ei Paer auscultabit?
nimirum is qui cognatus est invocanti: is autem
non ille cælestis, sed subterrancus est. Cujus
enim signa proximæ cognationis gerit, ille suan
omnino cognationem agnoscet. 172 Quocirca
improbi ac scelesti hominis oratio, quandiu in
improbitate fuerit, diaboli invocatio est (I). At ejus
qui destitcrit ab improbitate, et vivit in bonitate,
bonum Patrem vox invocabit.
Ejusdem, ad Eybbium (2) monachum.
Si quis ergo subit nomen Christi: et vita non
ostendit quæcunque simul cum hoc nomine consi-
derantur, is nomen ementitur. Ncquc enim potcst
fieri, ut Dominus non sit justitia et puritas, ct ju-
stitia, et ab omni malo remotio, neque nt Christia-
nus non illorum nominum in se ostendat partici-
pationem.
Cyrilli Hierosolgmnitani, ex ipsius Catecheticο.
Nihil nobis proderit, Christianorum appellari
nomine, ni etiam ipsa subscquantur opera. Etenim
scriptum est: « Si filll Abraham essetis, opera
Abraham faccretis ?. »
Εα Chrgsostomo in Eeangelium secundum Mat-
thæum V,
Qui enim Deum Patrem appellavit, et veniam
peccaturum, et pœnarum interitum, et justificatio-
nem, et sanctificationem, et liberationem, et filiο-
rum adoptionem, et cum unigenito Eiio cogna-
tionem, et Spiritus sancti largissima dona uno
verbulo contessus est; impossibile est enim, ut is
Deum vocet Patrem, qui ncn omnium bonorum
particeps et ilius Dei factus est: « Quicunque
enim, inquit,spiritu Dci aguntur, hi filii Deisunt⁵. »
Qui igitur Deum Patrem nominat, cum oportet
vitamad eum modum instituere, ne tali cognatione
indignus appareat. « Nemo enim, inquit, potest
duobus Dominis servire, Deo et mammonæ ¹. »
Noli igitur ex superluo argumentari : semel si-
quidem pronuntiavit Deus, impossibile esse dicens,
ntrumque hoc simul esse servitium. Ne ergo tu
dixeris, hoc esse possibile. Quando enim te unus
Joan. vm, 39. Hom. 20 ct 22. Rom. vmm, 14. ¹ Matth. v, 24.
VAIæ LECπONEs.
ἐκείνων. ⁵ οἱ, ¹ εὐγενείας.
(1) Caute lege; videtur enim hyperbolice loqui, quod pcccatori oratio non prosit ad meritum,
(2) Clympium lervetus habet. Recte.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.