PG 9, col. 639

merentur, incidas. Dum enim nimia cautione ute-
ris, viderisque probare quinam merito necne acce-
pturi sint, contingit ut Dei amicos colere negligas;
cujus neglectus (pinna, atternum ignis supplicium
exsistit. Quod vero omnibus qui indigeant deinceps
prabeas, necesse omnino etiam aliquem nancisci,
qui apud Deum salutem conciliare queat. ι Noli
itaque judicare, ut non judiceris :qua mensura
mensus fueris, remetietur tibi. Mensura bona, con-
terta et coagitata, et superfluens reddetur tibi ι. ι
Cunctis aperi viscera, qu'i Dei discipulorum numero
ascripti sint, non fastidiose eonjectis in corpus
oculis, nec ita ut pro aetate aut statura orisque
ι compositione neglectim quemquam habueris. Si
quis denique egenus, pannosus, deformis, debilis
videatur, ne idcirco inique feras aut averseris. Ha-
bitus bic nobis exterius adhibitus est, nostri in
mundum ingressus occasio, ut in communem hanc
. scholam ingredi possemus; sed intus inhabitat qui
absconditus est Pater et Filius ejus, qui pro nobis mortuus est, et nobiscum resurrexit.
XXXIV. Hic habitus oculis objectus mortem de-
cipit et diabolum : quibus nimirum interior opulen-
tia (decor scilicet) inaspecta sit; et circa‘ corpu-
sculum furore agitantur, ut imbecillum contemnen-
tes, qui ad interiores animique contuendas opes
caeci sint; non intelligent-es quantum «thesaurum
in testaceo vaseb iteramus, Dei Patris virtute,
Deique Filii sanguine, necnon Spiritus sancti rore
communitum. Tu vero cave ne decipiaris, qui ve—
ritatis gustum feceris, magnaeque redemptionis
pretio dignus habitus sis : sed contra quam faciunt
reliqui homines, cogetibi exercitum inermem, ad
bella ineptum, fundendi sanguinis nescium, ira va-
cuum,incontaminatum ; senes pietate praestantes, vlo
pupillos religiosis moribus, viduas mansuetudine
instructas, viros charitate ornatos. Tales divitiis
. tuis, corporique et animo tibi para satellites, quo»
rum Deus imperator exsistat; per quos ipsa prope
mergenda navis emergat, quam sola: levent sancto-
rum preces; vigensque morbus edometur, quem
fugent crebro injectat manus; ac latronum insultus
inermis fiat, piis precibus despoliantibus ; visque
postremo dmmonum frangatur, contenta mandatorum opera ac tenore iners comprobata.
XXXV. Ili omnes milites ac custodes strenui.
Nemo otiosus, nemo inutilis. Hic quidem a Deo te
tuamque salutem efflagitare potest, ille vero labo-
rantem solari; alius lacrymas et gemitus miserante
afiectu iu tui gratiam ad universorum Dominum
fundere, alius quidpiam eorum, qua: ad salutem
conducunt docere; alter libere admonere ac corri-
,ἴ
>14 P. 9j5 ΕΙ). POTTER. α Matth. vu, l_; Luc. η
(37) Τιμῶν. Scribe τινῶν.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.