PG 9, col. 643

que densi ignis vorax manet incendium.
XXXVIII. Τu vero præcellentem viam condiscito,
quam ostendit Paulus deducentem ad salutem. «Cha-
ritas non quærit quæ sua sunt , sed in fratrem
effusa est: ita in illum versa est, casto ejus amore
insanit. «Charitas operit multitudinem peccatorum;
perfecta charitas foris mittit timorem; non agit per-
peram, non inlatur, non gaudet super iniquitate;
congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia cre-
excidit. Prophetiæ evacuantur, linguæ cessant, cu-
rationes in terra deficiunt; manent autem tria hæc,
fides, spes, charitas; major autem inter hæc est cha-
ritas s. » Et merito; fides enim transit, cum ipsis
nostris oculis videndo Deum credemus. Spes quo-
que evanescit, illorum conspectu quæ in spe posita
sunt. Charitas vero in complementum pariter venit,
rt augetur magis, ubi perfectio advenerit. Si quis
illam in animum susceperit, quamvis peccatis ob-
noxius sit, quamvis multa illicita perpetrarerit,
adsucta charitate puraque adhibita pœnitentia, er-
rata sua corrigere potest. u Nam neque hoc tibi
deesse velim, ut desperes animumque despondeas;
in cœlis non habeat, quove is modo suis faculta[.
bus utatur.
XXXIX. Si quis tum abundantes divitias, tum
penuriam quo ægre vitam sustentet evaserit, æter-
naquq bona proclive assequi potuerit, sed vel forte
per ignorantiam aut vitæ casus involuntarios, post
signaculum et liberationem peccatis, in peccata
seu debita prolapsus fuerit, ita ut illis prorsus obru-
tus sit; is a Deo penitus rejectus est, et reprobus
exsistit. Quisquis enim ex toto corde ad Deum con-
vertatur, portæ ei apertæ sunt, suscipitque liben-
tissimo animo Pater filium vere pœnitentem. Vera
autem pœnitentia est, in eadem non rursus delabi,
sed ex animo prorsus evellere, quibus se mortis
reum peccatis agnovit. His enim sublatis, in te rur-
sus Deus habitabit. Ingens enim ct incomparabile
gaudium festamque lætitiam in cœlis esse Patri di-
cit atque angelis, dum unus peccator convertitur et
pœnitentiam agit . Idcirco etiam clamabat « Mi.
sericordiam volo, et non sacrificium. Nolo mortem
peccatoris, sed ut eum pœniteat. Si fnerint peccata
vestra ut lana phœniceo tincta, quasi nivem deal-
baho; et si fuerint nigriora fuligine, ut nivem alba
abluendo præstabo s.» Solus enim Deus peccata po-
test dimittere, et delicta non imputare; quando-
o . p? E. pporTER. s Joan. u, 14.
(41) Τὸ πῦρ ἀδροῦν ἀναμένει. Densum ignem ecsspectat.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.