PG 94, col. 1242

figura est; quid jam dicemus? At si tabernaculum
umbra est, et figura figurae, cur lex imagines non
pingi jubeat? Verum haec non ita se habent; non
profecto : sed suum unicuique rei tempus est ⁸⁷.
16. Quapropter Deum olim, ut corporis ac figurae
expertem, imago nulla referebat ⁸⁸. Nunc vero
posteaquam in carne visus est Deus, et cum homi-
nibus conversatus est ", qua parte conSpiciendum
se praebuit, Dei imaginem cll'ormo. Non materiam,
sed materiae auctorem adoro; qui propter me ma-
teria factus est, et in materia habitare voluit, quo
per materiam salutem meam operaretur: nec ma-
teriam, per quam salus parta mihi est, colere desi-
nam : non tamen ut ipsam tauquam Deum colam ,
quod Deus avertat. Quomodo enim Deus sit, id
quod ex nihilo ortum est? Quanquam alioqui ipsum
Dei corpus Deus est ob unionem secundum hy-
poslasim, cum sine demutatione illud factum sit,
aquo inunctum fuit, idque permanserit, quod
suapte natura erat; nempe caro animata anima
mente rationeque praedita; qua: quidem initium
habuit, ac neutiquam increata est. Residuam vero
materiam, quae ad salutem meam contulit, colo ac
veneror; quippe quam eilicacitate implevit et gra-
tia. Annon materia erat, lignum crucis fortuna-
tissimum illud beatissimumque a cunctis praedican-
dum? Nonne materia, mons sanctus ac venerandus,
ille Calvaria: locus?Nunquid materia non est alma
vitalisque illa petra; sanctum, inquam, 314 mo-
numentum, nostra: fons resurrectionis? Annon
materia, tum atramentum, tum sanctissimus Evan-
geliorum liber? Annon quoque materia est, mensa
vivifica, quae panem vita: nobis subministrat?
Nonne materia, aurum et argentum, et quibus
cruces, et disci, calicesque conficiuntur? Quin
etiam, quod omnibus istis antecellit, nunquid ma-
teria non sunt, corpus ac sanguis Christi? Horum
omnium cultum adorationemque e medio tolle:
aut ecclesiasticis institutis obtemperans, sine, ut
Dei et eorum, qui amicorum Dei sanctissimo no-
mine decorantur, atque adeo divini Spiritus gratia
sunt obumbrati, imagines adorentur. Nihil materia:
detrahas; neque enim contemptu digna est. Nihil
siquidem,quod factum a Deo sit, aspernabile fuerit.
Hoc Manichaeorum opinionem sapit. Illud duntaxat
contemptibile est, quod Deum non habet auctorem,
sed libero voluntatis motu ac propensione ab eo
quod naturae consentaneum est, in id quod est
praeter naturam, a nobis est excogitatum. Atqui
id aliud non est prater peccatum ? Quod si pr0pter
legis praeceptum ignominia afficis imagines, atque
eo quod materia constent, illas fieri prohibes, vide
quid Scriptura dicat : ι Ει locutus est Dominus
Baruch tu, '58.'

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.