PG 94, col. 1254

just-orum ulla festivitatecelebrabatur: quin plange-
batur potius. Qui mortuum tetigisset, is immun-
dus habebatur, et si vel ipsum Moysem ⁶⁹. Nunc
autem sanctorum memorias festivis prosequimur
honoribus. Jacob mortuum planxerunt "° : obitus
vero Stephani solemni apud nos concursu celebris
est. Aut igitur solemnes sanctorum memorias
praeter veteris legis praescriptum receptas tolle,
aut illorum imagines, quas contra legis tenorem
confectas asseris, haberi permitte. Verum fieri
nequaquam potest, ut sanctorum memoriae cele-
britate sua careant : quippe quas sanctus aposto-
lorum divinorumque Patrum chorus agi praeci-
piat. Nam ex quo Deus Verbum factus est caro,
assimilatus nobis per omnia, excepto peccato, et
citra confusionem natura: nostrze commistus est,
propter mutuam utriusque, divinitatis scilicet
humanitatisque. circutnincessionem, assumptam
carnem sine conversione Deum efl‘ecit, jam tum
reipsa in sanctos evasimus. Ex quo item Dei Fi-
lius et Deus, cum nulli secundum Deitatetn per-
pcssioni obnoxius esset, assumpta carne passus
est, nostrumque solvit debitum, condignum plane
ac vere mirandum redemptionis prol‘undens pro
nobis pretium (sanguis quippe Filii placando l’a-
tri fuit idoneus, ac reverentia dignus), vera liber-
tate donati sumus. Ex quo rursum ad inferos
descendens, vinctis pridem animabus, ceu capti-
vis libertatem, atque visum caecis annuntiavit τί,
et praestantissima virtute sua fortem alligans "
resurrexit, carnemque nostram quam assumpse-
rat, incorruptione dolavit, jam nos quoque inco-
lumitatem a corruptione indepti sumus. Ex quo
denique per aquam et spiritum sumus generati,
adoptivi lilii heredesque Dei vere facti sumus.
Quocirca fideles a Paulo dicuntur sancti ⁷³. Unde
non luctu, quin potius gaudio sanctorum exitum
prosequimur. Hinc factum est, ut non amplius
sub lege, sed sub gratia simus ⁷⁵, justificati per
fidem. ⁷⁸, solumque Deum verum cognoscentes.
Porro lex justo non est posita ⁷⁸. Sub elementis
legis, veluti infantes, non sumus servientes ⁷⁷.
sed in perfectum hominem coaptati, solido cibo
nutrimur, non eo quo in idololatriam illiciamnr.
Bona est lex ", instar lucerna: lucentis in cali-
ginoso loco, donec dies elucescat ⁷⁸. Atqui jam
lucil‘er ortus est in cordibus nostris : jam vita
Ix, ll. "AGen. xv, ll. “jsa. in, 2; _Lu_c._tv, l9.
ι, 14. ⁷³ llom. ν, 1. τ⁶ l Tim. ι, 9. ⁷⁷ Galat. Iv,
0r. ν, 17.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.