PG 94, col. 1450

24. Si vero aitis, cx duabus naturis naturam
unam factam esse compositam, dicatis nobis,
amabo, qui comparatum sit, ut quae non composita
sunt, componantur? Una quippe natura composita
ex diversis constituitur, quando, unitis naturis,
aliud quid praeter unita etfectum est, ut neque
hoc proprie, neque illud. sed diversum intelliga—
tur et enuntietur : puta si ex quatuor elementis,
igne scilicet, aere, terra et aqua, corpus consti-
tuatur, id quod ex quatuor istis, eisque commistis
effectum fuit, nec ignis est, nec dicitur, nec aer,‘
nec aqua, neque terra, sed ex istis aliud praeter
ista. Similiter mulus ab equo atque asino distin-
guitur; nam nec equus est aut re aut nomino.
nec asinus, sed aliquid tertium ex illis constitu-
tum. Atqui Dominus noster Jesus Christus, quia
ex divinitate et humanitate constat, in divinitate
est et in humanitate perfectus, Deusque et homo
est et dicitur, totusque Deus et totus homo; quod
quidem in composita natura nequaquam reperia-
tur. Non enim totum corpus ignis est, neque totus
homo est anima, aut totus mulus equus est. Quam-
obrem non una composita natura est Christus,
sed una hypustasis composita; non ex aliis aliud,
sed ex aliis eadem, ex divinitate siquidem et hu-
manitate, Deus et homo est perfectus : dua: porro
natura: in una hypostasi composita, et byposta-
sis una composita in naturis duabus.
25. Si Christus naturae ejusdem et substantiae
est ac Pater qui simplicis natura: est, habet vero
insuper compositam naturam; duas proinde hahe-
bitnaturas, unam simplicem, et‘unam compositam.
26. Si neque creata est, nec initium habuit
Christi Deitas, creata vero fuit, etesse ccepit ejus
humanitas; quomodo illud quod ereptum non est,
et id quod emptum est, unius naturae erunt?
27, Si una natura composita Christus est ; sim-
plex autem et compositum consubstantialia non
sunt, Pater vero simplicis est naturae : non est
igitur Christus consubstantialis Patri.
28. Si Christus est una najura composita ex di-
vinitate et humanitate, non autem ejus Mater ex
divinitate et humanitate constat;nec subinde
ejusdem cujus Mater, substantia: fuerit : adeoque
transtulistis terminos aeternos, quos patres 404
nostri statuerunt, pronuntiando Christum Patri
consubstantialem esse secundum divinitatem, et
consubstantialem Matri secundum humanitatem.
29. Quod si naturas Christi cogitatione ac con-
templatione tenus efl'ertis, dicite nobis, naturarum
VARUS LKCTIONES.
, εοεαε Deus,“ totus homo. Sic interpr. _A_rabs.
ὦμοι πῦρ, οὐδ’ ὅλος 6 ἄνθρωπος ψυχὴ, ἢ ἵππος
46

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.