PG 94, col. 525

das sufliciat, quanam ratione divinas abstrusasque
res, et quae rationalis omnis creatura: captum
excedunt, edisseram ? Haec. itaque cum ipse me-
cum considerarent, tentare sermonem pigebat:
tum vero etiam obsequi mandatis verebar (dicam
enim quod res est) ne deridendum me duplici
nomine propinarem, ignorantia: nimirum, et, quod
gravissimum est, temeritatis et dementiae. Nam
ignorantia: quidem culpa veniam meretur, quando
aliunde atque ex socordia nascitur. At scientia:
Opinionem cum inscitia conjunctum habere, id Β
profecto grave et vituperio potius quam venia
dignum fuerit ; quinimo ignorantiae crassioris. ne
dicam extremm, argumentum cat. Caeterum ino-
bcdicntia: fructus mors est, qui vero humilitatem
et obedientiam colit, cum sese imitatorem Christi
- in finem usque praebeat, is in altum subvectus, a
Deo gratiam lucis administrant reportat, aperto-
que ore. impletur Spiritu, pectore purgatur, illu-
stratur animo, sermonem accipit. in apertione oris,
et, cum non cogitet quid loqui debeat, loquentis
potius in se spiritus organum exsistit. Quam-
obrem per vos obediens Christo, qui pontificis in
vobis munus exercet, mandatis obtempero, vestrisque precibus fretus, os aperio, sperans fore,
ιιι spiritu impleatur, tumque ea eloquia proferam qua: non mei sensus fructus sunt, sed Spiritus,
qui caecos sagaces reddit. Ita ut, quae daturus ille est, accipiam, eademque subinde pronuntiem.
Tripartitum opus. 1 Dialectica. 2. Liber de Itwre-
sibus. 5. Liber de fide orthodoxa. Primum itaque
eorum, qui apud gentiles sapientiae laude insignes
fuerunt, optima quaeque edisseram : quippe cum
compertum habeam, quidquid boui fuerit, Dei
beneficio mortalibus concessum esse ; ι quoniam
Omne datum optimum, et omne donum perfectum de
sursum est, descendens a Patre luminum (1):)
quidquid autem veritati adversarium est, Satanici
erroris tenebrosum inventum est, et perditae men-
tis commentum; quemadmodum praestantissimus
in Theologia Gregorius aiebat. Quamobrem ad
instar apis ea colligam et componam, quae aflinia
veritatis sunt, atque ab ipsismet hostibus salutem
accipiam. Quidquid vero pravum, falsique nomi-
nis scientia: coniunctum erit, rejiciam. Mox‘ in- Ῑ)
Iensarum Deo baeresum naenias altero pariter volu-
mine contextam, quo, falsitate cognita, veritati ma-
¹ Jac. ἰ, l7.
ι Reg. ῆίξννοήσεωνηιιο scriptu_m__ supra Iin._in cod.
{Cedis 'Hil._§ob; λόγους. ..⁷⁸³ Edit; el Reg/Li. patinam.“ tCod. S. llil. et Reg. τοῦ πνεύμ.
297.2,, χρηματίζει, ις [ωει 5,. φωτίζοντος. Sic vet. Int'. illumigiantis. Alios cod. sequor, faveatque Bi-
blia (irie't-ai'psal. CXLV, unde haec mutuatus est auctor.
επεν, τοῖς γνησίοις-δηλονότι δόγμασι τῆς ἀληθείας συντάξω. lnt. vet. genuinis aim'irun't veritatis dogmatis
accensebo. κο ὃ. ΗιΙξτὰ φλυαρήματα. Scholium est quod in textum frg-epsit,
‘NOT/E.
(i) Gt'eg. Νιιι. Orat. in SS. Lumina, iuit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.