PG 94, col. 542

quidpiam horum ex homine subtraxeris,homo esse
desinet. Etenim si dixeris non esse animal, non
est amplius homo. Si item, non esse ratione pra-
ditum, non est homo. Simili modo si mortale ne-
gaveris, jam neque homo erit. Quiris enim homo, ct
animal, et ratione praeditum, et mortale est. Ob
eam igitur causam voces dicuntur substantiales,
quia naturam complent, neque fieri potest, ut, his
sublatis, persistat homo. Eodem modo in unaqua-
que re, substantialia dicuntur qua: naturam con-
stituunt. Quae autem 13 adventitia, accidentia sunt,
ut qua: in subjecto, puta in homine, vel equo, aut
re altera ejusmodi, esse, vel non esse possint,
velut candor. Quamlibet enim quisquam candidus,
aut ater sit, nihilominus homo est. Haec itaque et
similia horum, adjectitia sunt, sive accidentia ; quae .
quidem, tum ipsa, tum ipsorum contraria, nobis
possunt inesse.
Vocis substantialis significata. — Jam vero vox
substantialis, aut quid res sit significat, aut quale
quid sit. Ut si quis ex nobis sciscitetur, quidnam
homo sit; respondemus, animal. Deinde si quaerat,
quale animal sit, dicimus , rationale mortale. Quae
propter substantialis vox , quae quale quid res sit
indicat, diflerentia nuncupatur. Quae vero quid sit
declarat, vel illud multas species exprimit, ac tum
genus efiicit; vel multos qui numero, et non spe-
cie, dificrunt, ac tum speciem facit. Primum qui-
dem genus est, ut substantia. Substantia enim
significat, et hominem, et equum, et bovem, quo-
rum quodlibet substantia dicatur et sit, unum-
quodque vero, species. Aliud autem, et aliud,
unaquaeque species est. Secundum autem est spe-
cies, ut homo. Multos siquidem significat, id est
omnes et singulos homines, qui quidem numero
inter se difi‘erunt : alius enim Petrus et alius Pau-
lus, nee unus sunt, sed duo : specie autem, id
est natura non dill‘erunt. Omnes enim homines
dicuntur, et revera sunt.
ν Particularia numero differunt—Igitur id quod
specialius quidem et particulare. est, numero dif-
fert, ut Petrus, individuum, et persona et hypo-
stasis; quod quidem unum aliquem significat.
Nam cum quis ex nobis percontatur, quisnam hic
sit, respondemus. Petrus. Idem autem et vox,
alius, significat. Alius enim est Petrus, et alius
Paulus; item, ipse, et hic, et ille. Haec et alia
ejusmodi, qua! per se subsistunt, de individuo
dicuntur. Porro quod complectitur individua,
species appellatur, latiusque quani individuum
patet; utpote qua: multa individua comprehendat,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.